DOCUMENTO XIV.

(Andrea Contarini, nota 4).

_1369, Indictione octava, die decimo nono decembris_.

_Capta in Rogatis et Additione_.

Soldini novi.

Capta. -- Quod in bona gratia, pro ubertate et bono terre nostre et

totius communitatis Venetiarum, et ut sit copia monetarum, quibus

terra nostra multum eget; ordinetur quod de cetero de quinto argenti

quod ponitur in cecha Venetiarum, et de quo fiunt soldini, qui vadunt

pro marca soldos XIII cum dimidio, et commune dat soldos XI, denarios

tres grossorum; In Christi nomine fiant soldini, qui vadant soldos XIV

cum dimidio pro marca; et de dictis soldinis dentur illis qui ponunt

quintum in cecha soldos XII, denarios tres grossorum pro marcha. Et ut

isti soldini novi cognoscantur, ordinetur quod stampa fiat sicut

videbitur domino, consiliariis, capitibus et sapientibus vel maiori

parti; declarando quod si ibunt, ab uno soldo vel uno cum dimidio pro

marca, vel plus vel minus forent, habeantur ad pondus debitum et

ordinem supradictum.

Et quia dicta provisio sola non est sufficiens ad dandum nobis

ubertatem, ordinetur in bona gratia quod quilibet teneatur argentum

quod conducet presentare secundum usum, sed pro bono communitatis

nostre nulla examinatio fiat alicui, cuiuscumque conditionis existat,

de argento quod fuerit presentatum, videlicet unde habitum fuerit

argentum nec aliter ullo modo, sicut antiquitus servabatur. Quintum

vero ponatur in cecha secundum usum (26).

(Senato, _Misti_, registro 38, carte 43.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 252 / 324 题