DOCUMENTO V.

(Lorenzo Tiepolo, nota 3).

Offitialibus super auro cocto et argento.

_Millesimo ducentesimo. LXVIIII, indictione XIII, die VIII intrantis_

_decembris_.

Capta fuit pars quod eligantur duo utiles homines super facto auri et

argenti cocti, quod coquitur et quod percutitur, qui sciant cognoscere

aurum et argentum; et eligantur sicut eliguntur alii offitiales; qui

debeant accipere unam stationem in Rivoalto ad fictum, ubi eis

videbitur, ad quam stationem ire teneantur omni die, exceptis, festis

et occasionibus aliis offitialibus exceptatis, ante quam campana

offitialium cesset pulsari, et stare usque ad terciam, et post nonam

usque ad vesperas, et plus si necesse fuerit; qui etiam teneantur

observare ordinamenta que eis dabuntur per Iustitiarios, et habeant

pro suo sallario libras LXV in anno pro quolibet; et accipere debeant

unum scribanum laycum, qui sit cum eis in offitio, cui dare debeant

pro sallario tres libras in mense, et minus si eis videbitur. Et

stridetur quod nullus audeat facere aurum coctum sine licentia

dominorum qui preerunt isti offitio, in pena librarum XXX et soldorum

XII ÷, et plus ad voluntatem eorum. Et ponatur in eorum capitulari,

quod omnibus illis quibus dabunt licentiam faciendi aurum coctum

accipere sacramentum et plezariam de libris D, quod aurum quod faciet

coctum sit de karatis XXIII ÷ vel inde supra, in pena librarum XXX et

soldorum XII ÷, et plus ad voluntatem dominorum. Et quod totum aurum

quod coquetur et argentum quod finabitur pro isto opere faciendo,

debeant coqui et finari ad istam stationem; et si ement argentum

finum, quod portent ipsum ad ipsos dominos ut videant si erit finum,

et hoc in pena librarum XXX et soldorum XII ÷ et plus ad voluntatem

eorum. Et teneantur ipsi domini inquirere si erit ita finum duabus

vicibus in mense, et facere ipsum extimari per extimatores communis,

et si aliquod invenerint non esse de karatis XXIII ÷ vel plus,

accipiant illi cui dederint licentiam faciendi libras XXX et soldos

XII ÷, et plus ad voluntatem eorum. Et faciant sibi fieri rationem

omni mense quid fecerint de isto auro cocto illi qui faciunt ipsum

coctum. Item totum aurum quod dabunt pro facere aurum coctum scribatur

in uno quaterno per se, et nomen et supranomen illius cui dabunt

licentiam faciendi ipsum coctum, et quantum ponderabit, et de quot

karatis erit. Et teneatur ille cui dabitur aurum ad coquendum ducere

quando erit finum ad illos dominos, et ipsi videbunt si erit tantum

quantum debebit esse per rationem; et si erit tantum ut debebit,

scribent ipsi domini: talis homo habet tantum aurum coctum; et

precipient ei, in pena soldorum V pro libra, quod non vendet ipsum

alicui a duabus unziis supra, si ante illos dominos non conducet

emptorem; et ipsi examinabunt emptorem quid ipse vellit de eo facere;

et ipsi dabunt ei postea licentiam emendi si eis videbitur; et facient

scribi in quaterno auri cocti: talis homo emit tantum aurum coctum a

tali homine. De argento vero ipsi domini accipiant sacramentum et

plezariam librarum D illis qui faciunt ipsum batere, quod non facient

batere argentum minus finum de denario grosso, et facient ipsum

indaurari de ita fino auro ut dictum est supra, in pena librarum XXX,

soldorum XII ÷, et plus ad voluntatem eorum. Item illis qui batunt et

illis qui indaurant accipiant sacramentum et precipiant eis, in pena

librarum X, quod non batent argentum nec indaurent cum auro minus fino

de eo quod dictum est supra. Et si sciunt quod indauretur vel batetur,

debeant manifestare dominis quam cicius poterunt. Item teneantur

domini ire ad inquirendum argentum et aurum bis in mense, et facere

extimari extimatores; et si non invenietur ita finum ut dictum est

supra, accipiant libras XXX soldos XII ÷ et plus ad voluntatem eorum.

Et quod illi qui batunt argentum debeant mittere unum sazum et quartam

auri fini pro marcha argenti. Et quod aurum batutum dare debeant pro

tali pretio quali hodie dant. Et quod illi qui faciunt batere argentum

debeant solvere communi soldos V pro marcha de toto argento quod

facient batere pro expensis opportunis in isto officio. Salvo quod si

de illo argento folliaretur vel incideretur de latere quod illud

ducant ad cameram et scribatur. Et si voluerint ipsum gitare, quod

nichil solvant de eo; et illi qui erunt super isto offitio recipiant

istos denarios et faciant expensas necessarias pro suo officio, et

faciant rationem de intrata et exuta, ut faciunt alii officiales. Et

habeant libertatem imponendi penam et penas ad inquirendum quod

spectabit ad offitium suum, et etiam ponere personam et personas ad

sacramentum pro suo offitio; et penam et penas quas imposuerint domini

de nocte excutere teneantur ab illis qui ceciderint in easdem; et

habeant ipsi domini quartum pene, et tres partes deveniant in commune.

Capte fueriunt die V intrantis decembris.

(Archivio di Stato in Venezia. -- Maggior Consiglio, registro _Commune_

II, carte 140; e Avogaria del Comun, Delib. del M. C., _Bifrons_,

carte 60 tergo).

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 243 / 324 题