operi maritus. At post paulo colliquescit ipse, et delinificis libidinis
rivis puellam mulcet in abdita pruritus vena. Furit Margaris;
restagnanti mergitur pudor omnis voluptate. Osculatur, amplectitur; hac
illac brachia, crura, tibias, lumbos jactat impotens: sic solent quos
adurit febris in lecto aegros. Nam, qui cevent et subant amantes in
lecto sani, ardent et febri, o Amor! sed tua irrequieta et tamen
placida. Uno omnia verbo, Tullia. Voluptatem alteri creavit alter, quae
summa est etiam Jovi et Junoni Diis summis. Optime Ludovico cessit: non
melios Senecae navanti Agrippinae operam, non melius Nasoni Juliam
Augusti subigenti. Quid rides? immo non melius unquam Lampridio tibi
anhelanti et sudanti.--"Hoc praeludio initiata es, Margari, nuptialibus
sacris," dicebat Ludovicus. "Nam crastina die, pactis nuptiis, confliget
Manuel tecum, nova nupta, vero duello. Nunc sane hominem tulisti, cara
Margari; asellum vero feres. Adolescentem, cetera optimum et
suavissimum, vocare equidem solitus est Onosandrum Rodericus patruus.
Arrigenti increscit mutinus ad pollices quatuor supra decem, monstrum!
et intumescit ut mulis videmus.--Monstrum scio," ait Margaris, "et
monuit periculi Justina. Cruciabor, sed et dixit successuram cruci duplo
majorem voluptatem. Videbo.--Et bene se res habebunt," reponit
Ludovicus, "nam habilissimum tibi corpus. Sed animo fer forti et
constanti ferendum quicquid erit.--Et feram," ait, "nam sororem Justina
esse dixit sibi exilem et gracilem, nupsisse tamen viro membrosiori" (ut
dicere solita es, Tullia) "aequo et equo. Sed tu mihi, Ludovice,
mirifice placuisti; non ita placebit Manuel, ne dubites.--Et places
unice mihi, regina mea," refert Ludovicus. "Nihil praeterea habeo in
vita quod cupiam, si te habeo.--Habebis, dum vixero," reponit Margaris;
"praeoccupasti amores meos: auferet nullus homo, nulla aetas.--O me
beatum!" ait ille. "Absint bona omnia, desit favens fortunae aura: adsis
tu sola, mihi satis erit opum, satis bonorum." Suaviis dicens lacessebat
repetitis puellam; pugnabat et redditis puella basiis. Concurrebant et
hinc et illinc resurgentes ad libidinem animi. "At enim volo qualis esse
debeas mihi, qualis marito," ait Ludovicus, "nescia ne sis, Venus mea,
felicitas mea. Coronis id erit aurea monitum multifariae eruditionis.
Principio, suasum habeas tuo in te repositam esse, marito suam
felicitatem; tuam tibi in me. Si suasum habebis, feres mariti amorem;
optabis, ardebis meum. Libera sint inter nos voluptatum commercia, joci,
lusus, libidines. Exige pudorem cum mecum eris, pelle metum. Sed
colludenti cum marito summa sit pudoris, qualem matronas decet, cura;
sciat pudere te patientiae, pudere obsequii. Pudeat atque adeo et
mariti. Metu et pudore coerce motos sensus, et frena libidines. Sentiat
cui omnia in te fera licent connubii lege, vere nihil per te licere. Sed
si me amas, non sines, prima alterave nocte, cupidum beari juvenem pleno
gaudio: id mihi erit instar pleni gaudii." Addidit et alia multa, et
basiationes innumerabiles. Incaluere. "Viden," dixit, "mea Margari?"
penem jactabat rigide tensum. Offusus est rubore puellae vultus, et quid
subrisit pruriginosum. "Eloquere, Hercle! quid judicet amicae mens
Margaridis de amica fieri mentula? Eloquere, sed libere, sed
meretricie.--Volo," reponit cachinnans, "quae coram puella tua tam
insolenter gerit se, et pudori facit injuriam virgineo lasciviens,
tenebricosum trudi in carcerem." Tollit cachinnum.--"Enim vero
trudetur," reponit Ludovicus. Acquiescit ultro pulchra mentula
sententiae, amore poenae. "Veni in carcerem, superba mentula, veni,
serva poenae." Volens subit illa suoque nisu in caecum caeci amoris
carcerem. Cetera quis nescit? Lassi requievere ambo.--"Moriar," dicebat
libidine Margaris amens, "ni te ipso plus Amore amem! Nempe tam pulchra
in rerum natura edocuisti, quo laudatior fierem; et nunc usum edoces
vitae, usum mei, quo sim beatior. Nollem participem fieri unquam
Manuelem tuae voluptatis, si quam a me cepisti. Uni vellem addici tibi,
nulli praeterea homini. Sed omnium quae mandasti, faciam scias fuisse
memorem." Rem facete inficetam! Cum perducta est ad genialem thalamum,
dixit caput sibi dolere.--"Sane," refert mater ridens, "et dolebit ante
horam, mea ni me spes fallit, pars ludicra vero dolore. Nam quid fictum
praetexis dolorem amentiae tuae, nata? Petiisti a marito hanc condonet
timori tuo noctem? Te stultam! sed enim quid times, vecors? Discindet,
non occidet. Junior eram quam es, quum passa sum graviora quam feres.
Duodecimum non excesseram annum; bene habui. Obsequere marito, bene
habebis." His dictis, reliquit nudam in lecto. Sed sericeum induerat
sibi subligar, et ab omni consuerat parte, ne qua ad se via esset
hymenaeo. Venit Manuel, osculum dedit indignanti: manabant
lacrymae.--"Quid fles, mea libido?" ait. "Invides mihi meam
felicitatem?" Jubet servos abscedere, cereos vetat exstingui; post
expansis puellam ulnis complectitur resupinam. Pugnat illa et refugit.
Arrigebat exutis adolescens vestibus; vidit puella, vidit et lethum.
Horruit. "Nam intimos," dicebat apud se sibi, "transadegisset vulvae
sinus; perfregisset viscera! sed in tuto sum." Subinde attrectat Manuel
mammas, quales optasset sibi Venus e concha nascens. Repugnabat. Post
interfemineum et femina petit: loricata invenit. Miratur, indignatur,
subirascitur. Quid faceret? consilium capit ab ira.--"Quid vero sperabas
opis ab hoc," ait, "genere munimenti?" Et momento perfringit; nec vi
multa opus: fefellerat Justina dominae ineptam malevolentiam. Conqueri
Margaris, et succensere; conscendit Manuel.--"Quid me vexas," aiebat
illa; "vitam adimes priusquam pudicitiam." Pugnis petebat anhelantem;
nihilo tamen minus urgebat opus, amantis furore. Et aperuerat, post
concertationem, ad summum bonum viam: prope aberat a victoria. Mentis
impos illa, cum sensit deficere vires, unguibus impactis impetum facit
in ora incubantis, et foedat vulnere. Tunc ad rixam et ad iras ventum.
Exscendit e puellae veredo indignans adolescens; fugit e lecto puella.
Alter alteri infensus. Audiit mater et accurrit ira saevientibus. Vidit
in angulo sub aulaeo latitantem natam, et ad thori interius latus
inspectantem in speculo laesam faciem generum, et frigida lavantem.
"Bona Venus!" exclamat, "quae haec est hymenaei facies? quae sunt
intemperiae? Siccine, o fili! o nata! nuptias facitis, et amatis alter
alterum? Quid video?--Non uxorem dedisti, dulcis mater," refert Manuel,
"tigridem dedisti. O Hymen! qua fati libidine, quae ante horam puellarum
flos erat delibutus, mutata repente est in saevam tigridem? Certe nullo
meo facto. Vide, mater, quibus faciem notis inscripsit." Excandescit
matrona:--"Agedum, excetra," ait; "ubi natam deposuisti meam, dulcem,
obsequentem, bonam? Certe non es. Sed impune non feres; poenas
dabis.--Natae ignosce, mater," inquit Manuel; "ignosco ego uxori vir.
Malim emori, quam ab ea si quicquam exegeris poenae, quae anima mea est,
quam perdite amo, vel ingratam.--Quid vero ais, improba et vesana?"
refert mater. "Quid respondes?--Peccasse fateor, mater, et vehementer
poenitet," infit Margaris. "Veniam peto supplex. Ignoscite huic furori,
qui meus non fuit, sed fati.--Et ignosco," subjicit Manuel. "Sed quis
ego sum qui ignosco reginae meae? Si vero quid ego deliqui in te, nollem
dictum, nollem factum." Fregit protervam liberalis sermo Margaridis
contumaciam.--"Sine, mater," inquit, "reconcilier cum marito mea opera,
non tua. Placabo, spero; redibo in gratiam. Abi, amabo, cara mater. Vis
prostem nuda oculis tuis? Obsequar jussis tuis, obsequar mariti aut
libidini, aut amori.--Ergo exeo, nata," reponit mater. "At tuo vide
fungare officio, ut conjugem juvat, ut honestam decet." Illico in
complexum mariti, ut erat nuda, volat ingenuae puella indolis.
Osculatur, veniam petit.--"Agedum," inquit, "quam voles ultionem cape a
rea, dulcissime Manuel; nullam deprecor." Fovet ille suspirantem in
sinu.--"Quam vero," ait, "si melior sim quam fuisti, capere velim,
praeter oscula et florem juventae?" Demum sistit ad marginem lecti
amantem et amentem. Omnes legit oculis omnium venustates membrorum.
Laudat, miratur, stupet. Invenisset in una Zeuxis, quam in pluribus
quaesiit, summam pulchritudinem, et Venere dignam. Attrectat mammas,
pectus, femora. Lubrica nates manu tentat, et bonam partem. Consentiebat
Margaris; nihil negabat, et tantum non dabat. Incalescit aspectu
adolescens, incenditur tactu. Omnia delectant et gaudiis implent, quae
qualia sint non assequatur excogitando qui non amat aut non amavit.
Surgit interim mentula ad praecipitanda gaudia. Morae impatiens,
exsiliebat, subsiliebat. Admoverat Manuel puellae laevam: impalluit, et
gemitum misit. "Haec te assurgens, ut vides, suavissima Margari, et
inflammescens," ait Manuel, "de meo in te amore, cui nihil potest adjici
quo major fiat, mox, mox, hera mea, faciet certiorem in intimis
praecordiis. Depluet omnes tibi voluptates: post paulo amabis, nec
dubites, et Venerem et me. Certe hac somnum nocte non videbis, sed Jovem
videbis. Multam ad lucem saltabimus hilari tripudio, cum Venere et
Hymenaeo, choream ducente Priapo. Res vero agetur intro festiva in
spelaeo insontis vulvae" (medium induerat digitum). "At, cara Margaris,
cor meum, lux mea, mitte te in lectum et compone duello. Fave Veneri,
tibi ut faveat." Erubuit virgo et suspirium dedit. Momento resupinam
occupat, telum vibrans quale Omphalem Hercules, contentis, ut maxime
potuit, nervis, in teneram adigit. Nec compages resistit, vi arietis
disrupta est impacti. Alte infixum est telum, et haesit. Clamorem edidit
virgo. Erat ad thalami fores mater: ut audiit, ut sibi placuit! "Perge,
mi gener, perge," inclamat alta voce. "Ulciscere injurias. Nulla te
tangat miseratio; scias te maritum, sentiat se uxorem." Repetit Manuel
hoc animosior classico pugnam; repetit et vociferationem puella. Demum
in misellae viscera, diro fulminans nisu, telum abdidit.--"O mater!"
clamat Margaris, "o mater! fer opem. Ecce emorior, mater!" Nequicquam
fletibus miscebat querelas. Amoris fervebat opus adolescenti; fervebant
motitatione celeri et spissa crispantes et ceventes nates. Ejulabat
puella. Manabant ex oculis lacrymarum rivi. Comprimitur, permolitur
egregie. Subinde sensit e subagitantis mobilibus lumbis ferri impetu in
sitientem vulvae lacum torrentes libidinis rivos. Summa vi irruens
adigit ille altius telum; incusso contremuit vulnere puella. Gemendo
vocem sustulit; nec hilum mota est ad libidinem. Defecit adolescens.
Intrat cum Justina ancilla mater: senserat resedisse furores; silebat
Margaris, lectus non perstrepebat, silebat. "Nunc agnosco, Margari,"
ait, "prolem meam. Reddidisti mihi natam, cum uxorem viro: gaudeo.--O
mater!" inquit Margaris, "virum non dedisti. Hominem putabas, mater, cui
noveras partem esse aselli?" Risit mater, risit et Manuel.--"Et haec
aselli pars," respondet Catharis, "apte, nata, convenit puellae parti.
Spera: caro emenda tibi erat (sic Amores voluere) voluptas summa." Tunc
duas virgini dedit nuces saccharo conditas, quatuor Manueli. "Nam tibi,
mi gener," inquit, "reficiendae vires; et nervis opus habes." Componebat
interim lintea disjecta et turbata. Justina ingemiscit.--"Quid ingemis?"
ait Catharis. "Quae haec est pernicies?--Vide, domina," inquit Justina,
"crudelem virginis tuae caedem." Multo videt sanguine conspersum
linteum.--"In virgine rubra," inquit, "video virginem meam castam et
puram. Et melius in caesae virginitatis strage natam agnosco.--O mater,"
ait Margaris, "pollicita eras nuptias, et mihi et tibi sperabas nuptias:
laniena fuit." Osculum dedit mater.--"Forti," ait, "sis animo, et eris,
quae memor officii eris. Et tu, mi gener, fortiter feri, et feries
fortiter, qui amas et juvenili polles robore." Post exiit. Complexu
puellam fovet Manuel.--"Da veniam, hera," inquit. "Pugnandum sic fuit
heroi tuo, tecum heroide sua, et in castris tuis pugnanti.--Et do,"
respondet. "Dolorem intulisti per amorem. Non ita, si minus amares,
graviter praeliatus esses. Sed et habeo quo me consoler:
"Referemus ambo nocturni vulnera praelii."
--"Coiverant ante in nobis," respondet Manuel, "animi quam corpora. Sed,
uxor mea dulcissima, si me amas.....--Dubitas te amari?" interrumpit
Margaris, "marite suavissime? Si dubitas, enecas.--Enimvero, si me amas,
quicquid voluero," reponit, "accommoda desideria tua meis libidinibus:
accommoda et corpus istud Dionaeum, pulchrum, vegetum.--Faciam,"
respondet, "et gratificabor voluptati tuae." Sic ictum foedus.
_Tullia._ Per Venerem Adonidi subantem! sedes est Amori regia genialis
lectus, in quo vir et mulier cubant. Regnat in ea sede summo Amor
imperio. Nam, cum arrectam intercepit manu mentulam, et pro sceptro
candentem jactat, et minio rubentem, omnia parent; etiam dissidentium
corda parent.
_Octavia._ Roseis in labellis legebat suavians odoros Manuel ambrosiae
rores. Sic, in Hymetti montis, thymo et floribus circumvolitantes legunt
apiculae mel et favos, coelestia dona. Exsugebat mammarum suaveolentia
fraga. Marmoreas et micantes levibus mulcebat alapis nates. Cunnum,
inducto indice, sollicitabat subactum, et pavido indicebat bellum. Novos
ebibebat ignes. Ignescere coepit et Margaris. Intumescit generosa
mentula, et subsultat. Impulit in puellam, ac si eburnea esset, rigidam;
ac si fulmen e coelo missum, candentem. Risit Margaris, animos capiens
ab insultu.--"Ergo nullae tecum, mi vir, induciae?
"Bella mihi, video, bella parantur, ait."
--"Amore ardeo," inquit Manuel; "compara te pugnae, Amazon mea
Penthesilea, aperi Venereum campum. Dubitet Venus cui laurea debeatur:
sit inter te et me in suspenso et in incerto victoria." Insilierat in
puellam: primo alterove concussu immerserat mentulam in Hymenaei venam.
"Hic," ait, "cibus est Dearum; bene est, vorasti; coenabit opipare
jejuna, et famem sedabit Dearum cibo." Subagitat, nec Margaridi male
erat. Se etiam momento sensit moveri ad libidinem. Dat suspirium
venienti prurigini, et osculum ceventi Manueli. Ille concutit, et vi
urget. Mox largo deficit puella effluvio, aegre animam reciprocans sub
acri equisone, dum currit ad metas. Deficit et post paulo Manuel,
Venereo irrorans opobalsamo. Repente mutata est in aliam Margaris:
lumbos sustulit, osculatur; amplexatur; iterum diffluit libidine; mirata
est se tam cito et tam longe e pudicitia descivisse. Fraudem factam sibi
credidit; Veneris cunnum sibi inscienti cum suo esse commutatum
credidit, non suo his esse usam in ludis credidit. Nesciebat se tam
salacem: nam, intra novem horas, decem peregit suo in agone cursus,
indefessa. Ab ea nocte libidine furit. Quaerenti Ludovico ut marito tam
mirabiliter mutoniato sufficeret, respondit sibi quidem maritum non
sufficere. Itaque nullam noctem, nullam diem coelibem duxit. Noctu
Manuelem, diu Ludovicum bellando confecit exsangues. Ante duos tantum
dies coepit Veneris pigere; matrem rogavit liceret, seorsim a viro,
aliquot per noctes cubare viduam. Tam forti athletae negavit esse se
parem. Obtinuit mater. Nuptiis (nam mater retulit) male dicit; virginum
innocentiae et quieti bene dicit. Ride, Tullia: per innumeras fututiones
ad pudicitiam rediit.
_Tullia._ Commoda via! ah! ah!
. . . . . . . . . . . .
(Desunt multa.)
. . . . . . . . . . . .
....."Et hic me error," dicebat, "impulit in amorem. Credebam bonam,
ursa est; castam, lupa est." Mutata igitur mente, etiam mutavit amores.
Suis Joannem reliquit intemperiis procacem, libidinosam, impudentem; ad
Clementiam convertit animum et amorem, bonam, honestam, ingeniosam.
Placuit excellenti matronae praestans juvenis. Sed volebat amorem
Clementia, voluptatem nolebat. Volebat diligi, nolebat subigi. Contabes
cebat Padillius mentis aegritudine, et ferebat moleste Clementia amantem
perire; solabatur, ut poterat, dictis et officiis. "Si me amas,"
inquiebat, "scelere non contaminabis. Amasti quod bona essem, quod
casta; non amabis, si bonus es, cum malam scies et impuram mutatis
moribus. Antepono sane honestatem caducae huic vitae; non vivo, si
honesta non vivam: satius est mori. At tu (quod alii vulgo non solent
homines stulti et spurcitiis inquinati), ama ingenium meum, ama mores."
Dictis miscebat oscula, sed sicca, sed frigida, qualia Philistaea
Socrati fratri.--"Vis me mori," reponebat Padillius, "saevae probitatis
tuae victimam? Cadam lubens. Nam quid honestatem praetexis crudae
saevitiae? Scilicet putas amantem honeste posse occidi?" Cum nihil
proficeret precibus et querelis, incidit in morbum. Judicavere arioli
medici lethalem. Abdita causa, dubii quibus opi essent remediis,
imprecabantur Jabalum arti suae nugatoriae. Flebat Remundus cognatum tam
praeclari meriti in ipso exstingui juventutis flore; flebat Clementia,
quae se sciebat juveni intulisse lethum. Vult Remundus aegram invisat:
nam de Clementia, dum vi morbi conflictatur, obmurmuraverat nescio quid,
ac si haberet quod cum illa communicatum vellet. Ut videt coram
adstantem et lacrymis rigantem ora, subrisit moriens. E cubiculo jubet
excedere qui convenerant.--"Non tanti sum," inquit, "divina Clementia;
quid mittis fletus? obsequor volenti. Jussisti mori, et ecce
morior.--Non jussi," respondet illa; "immo, si quid est mihi in te
imperii, jubeo vivas. Si non vixeris, vitae miseram taedebit. Curram ad
mortem. Fugiens e vita sequar fugientem me. Vive, mi Padilli, si mortem
me non vis oppetere, quae tua, ut dicebas, vita sum, mi amor. Habebis
faciliorem: erit quod me laudes, et vitam." Osculum impegit; et eripuit
fatis. Repente recreatae aegri vires, et vis morbi contusa. Recepit
pristinam valetudinem, et paucos post dies stetit in pedes. Laetabatur
Clementia et gratulabatur.--"At enim," dicebat Padillius, "promissa
vita, revocasti ab Styge, nec hactenus vitam vidi. Scis quo me pretio
redemeris a desperatione. Non amore lucis lucem video: objecisti spem
meliorem." Rogabat miseresceret, aut morti redderet. Eludebat illa et
vana spe lactabat cupientem. Aberat Remundus ab octo diebus, et contigit
a Carolo imperatore evocari Padillium. Legioni praefecerat imperator
optimus maximus juvenem generosi et ortus et animi, quam in Italiam
mittebat. Antequam proficiscitur, convenit Clementiam: solam in cubiculo
invenit, et volentem nolentem opprimit. Conflictus acer et quater
repetitus; nox diremit duellum. Vide, Octavia, quid honesta in muliere
virtus possit, et laudis amor. Postquam exiit Padillius, poenituit
facti. Delictum vidit, quo corpus et animam inquinarat, et exhorruit.
"Quid feci scelesta? quid passa sum infelix?" dicebat cum animo suo.
"Vae mihi! quae a sublimi honoris gradu, in quo lucebam, dejeci me
praecipitem, cum alienae subjeci libidini! Vae impuratae! Audebo coelum
suspicere? Audebo lucem videre sceleris mei consciam, et velle videri?
Quo fugiam? Sed me misera non fugiam! Ero ipsa mihi et contumelia et
supplicium, quocumque iero. O numen, honestas, meum! qui me ferre
potero, non ferendum catharma? mortem facilius feram. Moriendum est."
Morti se damnat. Reliquo die abstinuit cibo, et noctem egit insomnem,
collacrymans, gemens, ejulans. Postera die venit Padillius: sedebat in
angulo Clementia; flebat, pugno tundebat pectus. "Mittite, o Superi!
dirum hoc in caput," dicebat, "trisulca fulmina. Levate aspectu luridi
monstri coelum atque terras." Ut prope factus est Padillius, siluit et
turbatum continuit pectus.--"Quid vero," inquit ille, "video infelix?
Reddidisti vitam ut tolleres, o vita mea Clementia? Quae haec est
mutatae mentis malesana libido?" Voluit et verbis oscula addere. Torve
respexit Clementia et indignans repulit.--"Me incestasti nequitiis tuis,
venefice," inquit, "et vivere vis? Emori satius est.--Si morieris,"
reponit Padillius, "habebis comitem: ne dubites. Ergo, sic illudebas
credulo? Revocabas a morte, scilicet, ut crudeliori morte perderes? At
vide, spes mea, ad saniorem ni redieris sententiam, ni cesses perniciem
in te quamcunque moliri, tuis ecce ego in oculis hoc me pugione
confodio." Nudaverat pugionem. Metu perculsa Clementia:--"Cave, cave,"
inquit, "mi Padilli, tale in te quicquam cogites: vivam. Et bona
promitto fide; sed nec tu negabis mihi quod etiam flagito; ne
neges.--Non negabo," ait Padillius.--"Promitte vero," refert, "et jura
te non negaturum.--Promitto," refert, "et juro per Deos et Deas omnes.
Si fidem fefellero, iratam te habeam, dea mea; nam malim habere iratos
Deos et Deas omnes.--Volo deinceps," reponit Clementia, "amemus alter
alterum affectu fraterno, honesto amore." Haesit Padillius et aegre
tulit. "At enim," adjicit Clementia, "nisi et tu volueris, me letho das,
crudelis. Nam haudquaquam me amas, si negas, sed voluptatem tuam,
improbus. Nequicquam contra contenderis.--Te sospitem volo," refert
Padillius, "o digna omni laude matrona! Quandoquidem sic jubes, regina
mea, obsequor; legem accipio." Ut, pulsis nubibus, gratior solis redit
facies coelo sereno, sic, luctu deterso, risit in Clementiae vultu
venustas amoenior. Pransit libere et hilare cum fratre qui fuerat amans.
Invasere tamen innumerae aegritudines puellam, postquam abiit in Italiam
Padillius. Subinde gemitus edebat, et fletus mittebat. Pudebat delicti,
pudebat et vitae. At fidei quam juveni dederat memor, in se nihil ultro
tentabat. Quatuor post menses nuntius allatus est in praelio ad Papiam
esse interfectum, in quo Franciscus rex captus est. Tunc cessit
desperationi omnis puellae constantia. Contabuit intra paucos menses
immiti dolore; et demum, inedia consumpta, misere extincta est.
Expostulanti Remundo cur ultro relinqueret vitam, relinqueret maritum a
quo non nesciret se tantopere amari, momento antequam spiritum
exhalaret: "Indigna sum," respondit, "tam bono marito; tu dignus es
honestiori uxore. Deliqui infelix in te et in me; ulta sum vindex
injurias tuas et meas: in hoc equidem laudanda, quod, cum amorem novi me
tuum non mereri, morti sceleratam adjudicavi. Miserere et ignosce." Sub
haec defecit in mariti complexibus. In culpa, Octavia, foeminam vides;
in poenitentia, heroinam.
_Octavia._ Jocaris, Tullia, serio non loqueris. Quis heroida ausit
vocare furentem puellam, quam caecus extra se desperationis turbo
arripuerat? "Quisque suos patimur manes." Non duxere volentem fata,
nolentem traxere.
_Tullia._ Et etiam desperationi sua laus: cum de se et de Republica
desperare coepit Cato, manus sibi intulit. Et Catonem Stoici pro
fortitudinis heroicae sacro numine coluerunt. Cum desperavit Clementia
se honoris posse diutius culmen, in quo sedebat, tenere, contabuit.
Digna est, meo quidem judicio, quam honestae ut nos sumus colant
pellices, quam venerentur pro meretriciae virtutis numine.
_Octavia._ Et timebat a marito sibi, si rescisset, et metus animos
dedit. Currerem ego ad mortem: ferro aperirem animae viam infamiam
fugienti.
_Tullia._ Malim ego meis, quam mariti, perire manibus. O hominum
inhumanitatem! Arrogant sibi omnia, nobis negant. Probro sibi putant
verti (quae insania!) nostrae si libidini ignoverint, uxori si
pepercerint, cui parcerent leones. Cum captus est a Borbonio et Lanoyo
Franciscus rex, fusis in pugna Papiensi copiis, lacrymis sinum,
questibus coelum implevit puellarum longe pulcherrima Francisca Foxia.
Rem narrabo, Octavia mea, scitu dignam et miseratione. Principi Mars
militabat, Princeps Veneri; fortis imperator Marti, fortissimus miles
Veneri. Amabat cingi sibi caput lauro et myrto. Erat, inter aulicos, vir
summo in Armorica loco natus, Joannes Castrobriandus, cui uxor forma
divina. Noverat Regis mores, et mulierum ingenium. Expostulabant amici,
quod illis, quod Aulae toti uxoris negaret adspectum, ac si solem
negaret. Puella, viginti nata annos, unico mater partu, aetatem non
laeserat: si vidisses, virginem dixisses. Causabatur animum uxori non
esse ex Armorica excedere, unum ne quidem passum. Scribebat veniret, et
Rex in hoc totus erat. Nequicquam omnia. Et subirasci uxori simulabat
doli artifex. Dum forte it cubitum, excidit negligenti pars annuli aurei
media. Vidit qui a cubiculo erat, collectam hero restituit.--"Mallem,"
inquit herus, "jacturam centum talentorum fecisse." Suspicione
assequutus est acris Rex ingenii quid id rei esset. Corrupto cubiculario
spe et pretio, ea arte et cura fingitur similis, ut discrimen
intercederet nullum, et capi etiam a marito altera posset pro altera.
Mittitur uxori, ac paucos post dies, appellit Lutetiam laeta, et mariti
petit amplexus. Stupet, et tantum non excandescit, quod dictae oblita
legis advenisset non advocata. Stupet et illa, et dimidium annulum
promit.--"Aliud quaeris autoramentum a me?" inquit. "Jussisti, cum
mitteres, proficiscerer ad te. Absque commeatu non veni. Accepi, et
convenit haec pars optime, quam mihi servavi, annuli parti." Sensit ille
sibi fraudem factam, et pressit dolorem, ne fabula fieret. Postera die,
Ludovica, Regis mater, accersit ad se puellam: favebat ultro gnati
cupidinibus. "Nam," dixit, "excellis forma et ingenio. Quid latebas in
regni angulo, mirabilis foemina? Deerat Aulae id sidus." Paucis omnia:
Regi mirifice placuit puella, et puellae Rex; amantibus propere cessit.
Etiam non regnanti et in throno non sedenti omnia cedunt Amori; cedet et
regnanti tetrica Minervae virginitas. AEgre videbatur ferre maritus,
obmurmurabat, minitabatur. Igitur percussa metu uxor non vivebat.
Abditum animadvertit dolorem Rex amans; abductam locat in tuto. Sic
ducebant festos dies alter in alterius sinu; sed Mars, sanguinis avidus,
placidae hanc invidit Veneri laudem. Paucos post menses Mediolanensibus
Rex infert bellum, animosior quam prudentior; cecidit praeceps e summa
felicitate, capto ad Papiam et in Hispaniam perducto, miserabilis
puella. Quid consilii caperet, ad foedam reducta inopiam? Cepit a
desperatione. Perituram egerunt Eumenides ad maritum; nam intervenerant
affines placando. Non Gallus, sed Scytha recepit in domum pallidam et
moerentem, non in gratiam: ac si non uxorem reciperet, sed veneficam et
strygem. Cum nata et ancilla includit cubiculo: nihil infelici praeterea
cum mortalibus ullis usus aut commercii. Decessit vero e vita nata
infans, et secum abstulit moriens quicquid reliquum supererat
humanitatis in gladiatoris pectore. Nondum decem transierant dies, cum
intrat ira furens. "Scis, adultera," intonat, "quas mihi inflixeris
infamiae notas immerenti. Damnasti ipsa te morti cum deliquisti.
Taedeat, hercle! te vitae, quae, honore amisso, jamdudum vivere
desiisti. Nam vita vera est bonis honos. Moriendum est. Parata ecce
supplicio sunt omnia; ipsa eris? Aude generosa cohonestare morte vitam,
quam flagitiis conscelerasti. Nec me flectere precando posse putes:
Acheronta prius moveris." Satellites duo et chirurgus carnifex aderant
impio. Vociferans educitur e lecto puella; et nequicquam Superum
hominumque obtestans opem et fidem, solutis brachiorum et crurum venis,
crudeliter morti datur. Meliori digna aut fato aut marito, sic periit.
Et hi sibi vertunt laudi nequissimi lanii, quod in ursis et pardis, si
fieret, probro verterent hominum belluarumque communi parenti Naturae.
Satis equidem, mea sententia, generosae esset supplicii puellae poenam
meruisse et sumi potuisse. Sed dum colloquimur et confabulamur, cara
Octavia, dies consumpta est. Crastina, si vacabis, plura. Vale,
corculum, et me ama si beatam velis.
_Octavia._ Nulla unquam Amor nocte tot attulit mihi voluptates
indulgens, ut hac tu die, cognata, his tuis fabulis. Tecum, per sicca
Minervae cadurda! malim esse sic loquente tota die, quam ipso cum Amore
tota nocte cevente. Vale, cognata.
_Tullia._ Lepidum caput! Vale, cognata. Si non valeas, nulla sim! Vale.
_Octavia._ Vale et tu, Cotytto mea. Quae si ingeniosa non fuisses, silex
essem. Vitam a parentibus accepi, a te ingenium. Lutum est sine ingenio
puella.
_Tullia._ Sua si non surgat ab humilitate, fervido animi conatu, dic,
Octavia, quid foemina abjectius, miserius, inquinatius? Matula est vitae
particeps immeienti concubino. Quid praeterea? O sordes! o dedecus! Nunc
vale, et osculum da.
COLLOQUIORUM FINIS
APPENDIX
(_Sequitur in Autographo Meursii De Laudibus Aloisiae Poemation: nec
ausim dicere deesse nihil._)
----
DAN. HE*** B***
POEMATION DE LAUDIBUS ALOISIAE
----