(Vedi pag. 319.)
ORAZIONE DI PALLA RUCELLAIO RECITATA NEL COSPETTO DI CARLO V IMPERATORE
PER NOME DELL’ECCELSA REPUBBLICA FIORENTINA.
(Codice nº 102, manoscritto appresso di noi.)
Per vetustus mos fuit apud Maiores nostros Florentinos, Carole
Caesar Imperator Auguste, summos atque optimos Imperatores et
colere semper et summopere venerari. Quod si quis unquam magnus
Rex fuit, si quis virtute praeditus Imperator, ea claritudo est
parentum avorum proavorum maiorumque tuorum, qui omnes aut Reges
maximi aut Imperatores optimi fuerunt, is splendor celsitudinis
tuae, ea perspicua argumenta divini favoris fidem omnibus
facientia, te a deo optimo maximo electum ac de coelo missum ad
resarciendas labentis orbis terrarum ruinas, ut nemini dubium
sit Florentinum Senatum in te colendo numquam pro more suo agere
posse, numquam animo ac voluntati suae satisfacturum. Accedunt
ingentia beneficia peculiariter in Civitatem Civesque nostros
collata atque eos Cives dicimus qui se ac patriam suam in tutelam
tuam collocarant, qui sine te, invictissime Imperator Carole,
salvi esse non poterant: quibus tu post annuam obsidionem, post
multos bellorum casus, post indignam fortissimorum tuorum Ducum
in ipsa victoria caedem, patriam, parentes, liberos vitam denique
ipsam restituisti. Ob haec igitur et alia multa a te accepta
beneficia quae sigillatim explicare hujus loci ac temporis non
est, acturi gratias Florentini Senatus nomine Celsitudini tuae,
Carole Caesar Imperator Auguste; si pro immortalibus in patriam
nostram meritis parum cumulate munus nostrum impleverimus,
quaesumus obtestamurque Celsitudinem tuam, ne solum imbecillitati
ingenii nostri, quod pertenue esse cognoscimus et dolemus, verum
multo magis magnitudini beneficiorum tuorum tribuendum putes.
Quid nam sapientius aut rebus christianis armorum ac temporum
iniuria afflictis conducibilius salubriusque excogitari poterit,
quam illud divinum consilium, quo nobis Christianis omnibus
consuluisti. Nam post plurimas insignesque de hostibus tuis
victorias quibus tu numquam animo elatior factus, Italiae pacem
et Principum Christianorum concordiam totis viribus procurasti;
cum omnis adhuc Italia armorum terrore quateretur, neque ullus
calamitatum finis appareret, consociatis repente Consiliis cum
Clemente VII Pontifice Maximo, utroque foedere, ac renovata
amicitia, inita et cum eo affinitate, ex Hyspania in Italiam
navigasti: quo eodem tempore compositis rebus cum Francisco
Gallorum Duce in Cameracensi conventu per illas numquam satis
laudatas heroinas quae ambae in Coelum receptae tum praeclari
facinoris nunc debitam mercedem recipiunt; Ianuam appulsus nihil
animo potius habuisti quam reliquas Civitates et Principes Italiae
pacatissimos reddere. Ad quam rem perficiendam cum Pontificis
Maximi praesentia multum conferre visa esset, protinus relicta
urbe Bononiam accessit exardens desiderio videndi Celsitudinem
tuam, teque in tuo optimo proposito, nullo sane negocio confirmans,
magnamque oneris huiusmodi partem in se suscipiens, primum sacris
Imperii insignibus voluit exornare, imposita Augusto capiti tuo
sacratissimis suis manibus aurea corona. Sequuta est interea
Viennensis obsidionis solutio faedaque Turcarum strages et turpis
fuga potiusquam discessus, quae victoria opportune divinitus tibi
a Deo optimo maximo concessa, Venetos statim Pontifice Maximo,
tuaeque Caesareae Maiestati coniunctissimos fecit. Receptus est
etiam in tutelam et amicitiam tuam Franciscus Sforzia Insubrum Dux
magna cum spe et populorum illorum letitia quod essent in pace
et ocio rebus suis aliquando facituri. Reliqui erant Florentini
apud quos pauci factiosi et scelerati parricidae aliquorum
animos fictis vaticiniis superstitionibusque imbuerant quasi
popularis status in ea Civitate superis gratissimus esset, alios
opifices ac mechanicos artifices fecem impiam plebis Florentinae
collatis Magistratibus ipsisque insolitis honoribus illexerant,
iuventutem omnem armaverunt, ex legem quaecumque libuissent facere
permiserunt, cunctorum denique animos rapinarum ac latrociniorum
maxima spe impleverant, proscriptis nobilium bonis, ipsisque
expulsis aut in carcere ad ultimum supplicium reservatis. Ita cum
pretextu religionis ac libertatis in superstitiosam impietatem et
execrabilem populi Thyrannidem induxissent coniecissentque, spreta
ea obedientia obmissisque obsequiis, quibus Civitas Florentina
solita est Sanctissimos Pontifices atque optimos Imperatores
perpetuo prosequi, omnia prius extrema pati decreverant, quam in
illo modo ad sanitatem redirent. Taceo quod aequas conditiones
multoties propositus et a Pontifice et a te Caesar Invictissime,
repudiaverint. Id nam manifestum ac luce clarius apparuit ex his
quos postremo armis ac fame coacti accepère. Cum itaque rerum
omnium nostrarum tuum esset arbitrium cumque propter arma in
te tuumque Neapolitanum Regnum suscepta obstinatamque popularis
illius status erga Pontificem Maximum, tuamque Caesaream Maiestatem
contumaciam, omni ditione nostra jure privati essemus; restitutos
in pristinam gratiam tuae Celsitudinis, ab omni noxa gratuito
liberatos esse voluisti, solitisque immunitatibus frui omnibus
permisisti, cives civitati, civitatem civibus, reddidisti,
eamque formam Reipublicae nostrae comprobasti quae cunctis bonis
esset optabilis; in qua Alexander Medices Dux cui filiam tuam
Margaritam altae indolis puellam in uxorem dedisti, primas partes
veluti majores sui fecerant esset habiturus, tuoque e sanguine,
divina favente clementia liberos procreaturus, qui Civitati
nostrae summa cum laude in posterum praesint. Quamobrem tantum
tibi Carole Caesar Imperator Auguste nos debere profitemur, ut
parentes, liberos, patriam, vitam ipsam atque immortalitatis
spem, nostraque omnia. Celsitudini tuae accepta referamus. Porge
itaque Invictissime Imperator Carole, sanare reliqua christiani
corporis vulnera, id quod assidue facis, ut post tuum ex Italia
discessum, una cum fratre tuo Ferdinando iam Caesare declarato,
validissimis Thurcarum viribus facilius, obsistere possis,
ultimamque de his victoriam reportare. Ad haec procul dubio missus
es vocatusque a Deo optimo maximo, ad haec te hortatur qui ejus in
Terris vices gerit Sanctissimus Pater Clemens, nihil obmissurus
cum reliquis Principibus Christianis quod in tanta re tuae
Celsitudini opportunum esse videatur. Nos autem Florentini quamquam
facultatibus spoliati ad nihilumque reducti, nihil praeter nuda
corpora et animas polliceri possumus, nihilominus imperata facere
parati erimus. In primis autem Alexander, gener tuus, ipse Dux, se
ducem nobilium ac bonorum omnium prestabit ad retinendam in officio
atque obsequio Civitatem erga Celsitudinem tuam, in cujus Tutelam,
urbem, agros, Cives, nostraque omnia, id quod in mandatis habuimus,
maximopere comendamus.
In ultimo è scritto nel Codice stesso:
Furono mandati Ambasciatori a Carlo Quinto Imperatore Palla
di Bernardo Rucellajo et Francesco di Niccolò Valori da poi
che l’Illmo Sig.e Duca Alessandro de’ Medici fu tornato da S.
Maestà, et fatta la declaratione del Governo della Città, come si
dimostra in questo libro _de verbo ad verbum_: e quali andorno a
render gratie a Sua Maestà Cesarea et fargli reverentia come per
la preallegata Orazione si dimostra composta et recitata per il
prefato Palla.