Memento scribere!
CARA SOPHIA,--Samuel Niger crebris aegrotationibus, quae agilitatem et
aequum animum abstulere, obnoxius est; iis temporibus ad cellam
descendit, et multas horas (ibi) manet.
Flores, ah crudelis pruina! parvo leti discrimine sunt. Cactus frigore
ustus est, gerania vero adhuc vigent.
Conventus sociabiles hac hieme reinstituti fuere. Conveniunt (?) ad
meum domum mense quarto vel quinto, ut tu hic esse possis. Matertera
Sophia cum nobis remanet; quando urbem revertet non scio. Gravedine
etiamnum, sed non tam aegre, laboramus.
Adolescentula E. White apud pagum paulisper moratur. Memento scribere
intra duas hebdomedas.