SOMNIUM MARDOCHAEI EXPLICATUR.

F:1 [10:4] Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.

F:2 [10:5] Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem

significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.

F:3 [10:6] Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque

conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex

accepit uxorem, et voluit esse reginam.

F:4 [10:7] Duo autem dracones: ego sum, et Aman.

F:5 [10:8] Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere

nomen Iudaeorum.

F:6 [10:9] Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et

salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis,

et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:

F:7 [10:10] et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram

cunctarum Gentium.

F:8 [10:11] Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem

coram Deo universis gentibus:

F:9 [10:12] et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est

hereditatis suae.

F:10 [10:13] Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et

quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum

coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi

Israel.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#827) · 第 23 / 24 题