10:1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit
tributarias:
10:2 cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua
exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
10:3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero
fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum,
quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui
pertinerent.