AMAN PRO MARDOCHAEO PATIBULUM PARAT.

5:9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque

vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non

assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae,

indignatus est valde:

5:10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se

amicos suos, et Zares uxorem suam:

5:11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque

turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex

elevasset.

5:12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad

convivium cum rege, praeter me: apud quam etiam cras cum rege

pransurus sum.

5:13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro

Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias.

5:14 Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari

excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic

mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege

laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari

crucem.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#827) · 第 15 / 24 题