ALEXANDER PP. VI.

Dilecti Filii, salutem et apostolicam benedictionem. Exigit vestrae

devotionis affectus, nec non religionis zelus, ut petitionibus

vestris, quibus possitis Domino quietiori mente servire, quantum cum

Domino possumus, favorabiliter annuamus. Cum itaque, sicut nobis,

nuper, tam pro parte vestra quam dilectorum filiorum communitatis

Florentiæ expositum fuit; vos qui alias, sub Protectore et Magistro

generali ordinis vestri fratrum prædicatorum existebatis; et, processu

temporis, cum hanc domum vestram, dilectorum filiorum vestrorum

Congregationis Lombardiæ dicti ordinis gubernationi dicti ordinis

commendastis. Post aliquantum temporis, Prior quidam, tunc istius

domus, prætextu quorundam litterarum apostolicarum in forma Brevis,

per eum a Sede Apostolica obtentarum et clam nobis impetratarum; et

ipse tantum et uno, forsan paulo pluribus illius fratribus consciis,

secum consentientibus, dictæ Congregationi ac illius superioribus et

institutionibus vos. Domum vestram subiicere attentavit. Cupiatis,

ut Domino quietius possitis famulari, et alias ex certis causis, a

prædictis congregatione et præsidentibus, illiusque institutionibus et

ordinationibus eximi et liberari.

Nos vestris et Communitatis prædictorum, nobis pro vobis super

hoc humiliter supplicantium, ex præmissis et aliis vestro nomine

nobis expositis causis, in hac parte supplicationibus inclinati;

vos et Domum vestram prædictam, illiusque Priores et Fratres

nunc et pro tempore existentes, a dictis Congregatione nec non

praesidentibus, diffinitoribus seu etiam officialibus ac superioribus

quibuscumque, nunc et pro tempore existentibus, eorumque visitatione,

superiositate,[495] præceptis, censuris, assignationibus fratrum,

factis aut faciendis, auctoritate Apostolica perpetuo eximimus et

liberamus. Ita ut ipsi præsidentes, vel Congregationis huiusmodi

superiores, nullam in vos aut aliquem vestrum jurisdictionem aut

superiositatem exercere possint; ac vos et domum vestram prædictam

sub Protectoris et Magistri vestri, Generalis dicti ordinis, et ab

ipso Magistro pro tempore confirmandi Prioris cura, visitationi ac

superiositati perpetuo subiicimus. Ita ut his et non aliis sitis

immediate subiecti, et in Priorem istius domus pro tempore electum

ab ipso nostro Generali, pro tempore exisiente, confirmari debeat;

sic tamen, ut singulis annis, die ipsa suæ electionis, intelligatur

absolutus, et aliter vel etiam idem opportuno tempore eligatur.

Concedentibus fratribus, dictæ domus nunc existentibus et qui ad alias

domos ordinis et Congregationis prædictorum, et aliquot aliis fratribus

dictæ Congregationis, qui ex aliis domibus ad ipsam domum transmissi

sunt; quod si ad eamdem domum redire voluerint, per vos, de consilio

seniorum fratrum dictæ domus, recipi et ipsi (quacunque conditione

præsidentium et officialium dictæ Congregationis non obstante) ad

ipsam domum. Ipsi, vero, aliquot fratres aliarum domorum prædictæ

Congregationis, in ipsa domo vestra existentes, ad ipsam domum vestram

pertinere et in ea de consilio seniorum permanere. Insuper, etiam,

licentia vestra non petita, ad domos Congregationis prædictæ redire

libere et licite valeant. Decernentes et inritum et inane, si secus

super his a quocunque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter,

contigerit; non obstantibus præmissis ac Constitutionibus ac

ordinationibus apostolicis; nec non Congregationis et domus prædictorum

juramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alias

roboratis statutis, consuetudinibus ac quibusdam excommunicationibus

felicis recordationis Pauli Secundi, impetratis a dicta Congregatione

contra fratres recedentes ab ea, sub bulla aurea expediti, et aliis

Sixti Quarti romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum literis;

quibus, etiam si de illis, de verbo ad verbum, toto tenore, non

autem per clausulas generales, etiam mentionem specialem importantem,

specifica et individua mentio habenda esset; illis alias in suo robore

permansuris. Hac vice, dumtaxat, specialiter et expresse derogamus

et per præsentes illis sufficienter derogatum esse volumus atque

decernimus, cæterisque contrariis quibuscunque.

Datum Romæ apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die XXII Maij

_mccccxciij_, Anno Primo.

(_a tergo_)

Dilectis Filiis Priori et Fratribus Domus S. Marci Florentiæ, ordinis

prædicatorum.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 45 / 142 题