(Vol. I. Pag. 144.)
_Lettera del Savonarola a Stefano da Codiponte_.[489]
Pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, possideat cor tuum in Christo,
dilectissime frater. Multis enim implicatus, non potui tuo desiderio
satisfacere: quia et mei aliquando oblitus, non valeo cogitata
ac desiderata implere. Nunc autem charitatis tuæ et immoderati
fervoris[490] cogor rogare te ut ambules ea vocatione qua vocatus es.
In cœlo boni omnes: in inferno mali omnes: in hoc autem mundo boni
et mali inveniuntur, in quo quidem nunquam bonos sine malis fuisse
reperire poteris. Multi ergo cupientes bene vivere, et senioribus
nolentes acquiescere, quærunt in hoc mundo impossibilia: volunt
enim inter sanctos commorari, exclusis omnibus malis et imperfectis
hominibus; quod cum non inveniunt, a sua propria vocatione recedunt et
vagantur. A dæmone decipiuntur, in errorem ducuntur et prolabuntur;
et nunquam ad veritatis sapientiam postea revertuntur. Fili mi, bene
vivere est bene facere, et mala pati, et sic perseverare usque ad
mortem. Quis male vivat inter sanctos, nisi perversus homo et omnino
a gratia Dei destitutus? Non est magnae laudi, inter bonos bene
vivere. Hæc autem dico, non quia illi inter quos degis mali sint,
immo boni sunt, licet forte aliqui eorum imperfecti sint: sed quasi
de festuca trabem facis. Fugiendi sunt mali homines, fugiendi sunt
perversi, et eunt bonis commorandum; quia cum sancto sanctus eris,
et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.[491] Sed si
volueris fugere malos, oportebit te de hoc mundo exire. Iam autem de
hoc mundo existi, et credebas statim in paradisum introire. In atrium
quidem paradisi introisti, sed nondum in ipsum paradisum. In mundo
quidem inter scorpiones vixisti. In claustro autem oportet te inter
perfectos, proficientes et imperfectos bene vivere; non adhuc inter
malos: quod si autem aliquis falsus frater inveniatur, non mireris;
immo si non inveniatur, mirare. In domo Habræ, in domo Isaac, in domo
Iacob, in domo Moisi, in domo David, in domo Domini nostri Iesu Christi
et Apostolorum omniumque Sanctorum, aliquis impius et perversus,
bonorum persequutor, inventus est: quomodo ergo credis domum aliquam
in hoc mundo sine malis? Erras, erras, frater: temptatio hæc magna
est, et diaboli ministerio subtiliter congesta. Ergo inquire pacem,
et persequere eam: ambula coram Deo, et humiliare sub potenti manu
Dei: conlige rosas de spinis: omnes te meliores existima: si quid
videris quod tibi non placet, cogita bona intentione factum; multi
sunt intus meliores quam exterius appareant. Quiesce ergo, quiesce,
frater mi: humilitati stude, atque subjectioni et obedientiæ; et sine
intermissione ora, et scito quia factus est in pace locus Domini. Ora
pro me, et commenda me magistro tuo et discipulis. Vale.
Ex Florentia, die 22 maii m. cccc. 92.
Frater HIERONYMUS DE FERRARIA Ordinis prædicatorum.
In Christo Iesu sibi dilectissimo novitio, STEPHANO CODIPONTIO.
Pisis, in conventu S. Chaterinæ.