_Primo scritto in prosa del Savonarola_.[436]
Ricordo come alli 24 aprile, che fu il dì di San Giorgio del 1475,
Geronimo mio figliuolo, studente nell’Arte,[437] si partì da casa
e andò a Bologna, et entrò nelli frati di San Domenico per stare et
essere frate; e lassome, a mi Nicolò della Savonarola suo padre, le
infrascripte confortationi et essortationi per mio contento.
Quid facimus? Quid sic stamus, anima, frustra laborantes? Ecce quomodo
surgunt rudes et indocti viri ac mulierculae, et rapiunt coelum;
nos autem cum sanctis nostris....[438] in Infernum demergimur, et
in cogitationibus nostris evanescunt corda nostra; dicentes nos
esse sapientes, stulti facti sumus. Ecce nunc quomodo rustici et
mulieres, magis exemplo quam verbis, docent nos humana contemnere et
solum Christum sequi. Nos autem stulti, sequentes vilia et terrena,
alios hæc fugere voce docemus, et dicentes virtutem æternam, fragilia
tunc sectamur. Pueri el adolescentuli mundum et eius concupiscentiam
fugiunt, non ignorantes mondana omnia esse caduca. Nos autem ita
prosequimur, ut omnes epicurei et porci facti esse videamur; de
virtutibus enim extrinsecus disputantes, corporis voluptatem summum
bonum esse, cum cynicis intrinsecus non negamus. Heu me miserum!
Quid agimus? quid moramur? quid tardi sumus? An non vides mundum et
sordibus et impietatibus et omni iniquitate plenum esse? An non vides
gentium cæcitatem, obstinatam populorum mentem? nonne vides civitates
omnes et oppida manifestissimis prædis et latrociniis abundare? Quid
igitur, anima, expectas? Surge, et non te pudeat ab infantibus et a
fœminis discere, atque eorum vestigia imitari; surge, dico, et cum
parvulis fuge heu! crudeles terras; fuge litus avarum; fuge terras
Sodomorum et Gomorrhæorum; fuge Ægyptum et Pharaonem; fuge vilissimam
gentem superbam, juventutem avaram, luxuriosam senectutem, paupertatem
ambitiosam. Hic vitia omnes collaudant, et virtutes illudunt. Si[439]
bonis artibus et philosophiæ studet, phantasticus est; si caste et
modeste vivit, insensatus est; si pius est, injustus dicitur; si justus
esse vult, crudelis habetur; si magna Dei credit et fidem habet,
crassus est ingenio; si spem in solo Christo suam ponit, a cunctis
illuditur; si charitatem habet, effœminatus est. Qui et pauperes et
viduas et pupillos expoliat, prudens appellatur; ille sapiens est qui
plus auri coacervare cupit; ille veneratur, qui perspicacius latrocinia
invenire potest. Non est virilis, si a maledicto pectore turpissimas
et crudeles ac tremendas blasphemias eradicare nescit, si non occidit
proximum, si seditiones et rixas non seminat. Clamant pauperes
oppressi, gementes et flentes, et heu! non audiuntur; clamant viduæ et
populi, et negliguntur: undique inopia opprimuntur, et non moventur
pietate corda durissima: student omni cura proximi bona subripere;
student ignari coadunare, qui demum posteris relicturi sunt. Omnia
sunt plena impietate; omnia sunt plena usuris et latrociniis; omnia
plena blasphemiis turpibus et nefandis; omnia stupris, adulteriis,
sodomiis et spurcitiis; omnia homicidiis et invidia; omnia ambitione
et superbia; omnia hypocrisi et falsitate, sceleribus et iniquitate
redundant. Hic, denique, virtutes vitia sunt, et vitia virtutes. Quid
amplius? Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Vocant eos
ad pœnitentiam damnosæ pluviæ, terræmotus, grandines et venti, et
obaudiunt:[440] vocant inundantia flumina, et obaudiunt: vocant morbi
et febres acutæ, et obaudiunt: vocat caritas annonæ, et obaudiunt:
vocat insolentissimorum Teucrorum[441] impia manus, et obaudiunt:
vocat prædicatorum et servorum Dei vox pia, et obaudiunt; vocat, demum,
cunctos naturalis stimulus et conscientia, et obaudiunt.
O cæci de vobismet ipsis, nunc judicium facile; judicate vos ipsi
an novissimum tempus sit. Quid igitur, anima, moraris? Surge, et ad
volti[442] (_sic_); fuge Ægyptum et Pharaonem,[443] quia induratum
est cor eius contra Dominum, et cum Israel cantemus Domino gloriose;
etenim magnificatus est, equum et assessorem projecit in mare:
fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste
est Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum;
Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius. Currus Pharaonis et
exercitus eius proiecit in mare; electi principes eius submersi in mari
Rubro; abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum, quasi lapis.
Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudinem; dextera tua,
Domine, percussit inimicum, et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti
adversarios meos; misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam;
et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ, stetit unda fluens,
congregati sunt abyssi in medio mari. Dixit inimicus: persequar et
comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea, evaginabo gladium
meum, interficiet eos manus mea. Flavit spiritus tuus, et operuit eos
mare, submersi, quasi plumbum, in aquis vehementibus. Quis similis tui
in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificatus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia? Extendisti manum
tuam, et devoravit eos terram. Dux fuisti in terra tua populo quem
redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum
tuum. Ascenderunt populi et irati sunt, dolores obtinuerunt principes,
ideo conturbati sunt. Irruat super eos formido et pavor in magnitudinem
brachii tui; fiant immobiles, quasi lapis, donec pertranseat populus
tuus iste, quem possedisti. Introduces eum et plantabis in monte
hereditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine;
Sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. Dominus regnavit
in æternum et ultra. Sic ergo. Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum
quod parasti ante faciem omnium populorum; lumen ad revelationem
gentium, et gloriam plebis tuæ, Israel. Gloria Patri et Filio et
Spiritui Sancto a quo omnes gratiæ emanant. Amen.
Ricordo come a dì 21 settembre 1452, la Lena mia dona havè un puto, a
ore 23½; et fu de Zobia,[444] et fu la festa de San Mateo apostolo,
evangelista. E fu batezato, et tennelo a batesimo Ser Francesco
Libanori Canceliero dell’Ill. N. S.; et li mesi nome Girolamo, Maria,
Francesco e Mateo.
Andò nelli frati di San Domenico a Bologna, a dì 23 aprile 1475 et lì
si vestì.
(_Fuori_.)
Copia d’un ricordo et altro, a un libro di Niccolò Savonarola da
Ferrara, padre del R. P. Frà Hieronymo nato a dì 21 ottobre[445] 1452,
hore 23½: mandata da Marco Savonarola da Ferrara, con sua lettera del
primo novembre 1604.[446]