13:65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit
Cyrus Perses regnum eius.
14:1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.
14:2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur
in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta,
vinique amphorae sex.
14:3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum:
porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
14:4 Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta,
sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet
potestatem omnis carnis.
14:5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus?
An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?
14:6 Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus
luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
14:7 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis:
Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.
14:8 Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel,
quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
14:9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus,
et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
14:10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex
pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
14:11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel,
morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
14:12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum,
et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
14:13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos
ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem,
et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium:
et signantes annulo regis abierunt.
14:14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam,
et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.
14:15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
14:16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit:
Salva, rex.
14:17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,
exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
14:18 Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro:
et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.
14:19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium.
Et iratus est rex.
14:20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum:
et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur,
et consumebant quae erant super mensam.
14:21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis:
qui subvertit eum, et templum eius.
14:22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
14:23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste
non sit Deus vivens: adora ergo eum.
14:24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est
Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.
14:25 Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem
absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.
14:26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter:
fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco.
Et dixit: Ecce quem colebatis.
14:27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer:
et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex:
Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
14:28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem,
alioquin interficiemus te, et domum tuam.
14:29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer:
et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.
14:30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
14:31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo
corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis,
ut devorarent Danielem.
14:32 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum,
et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.
14:33 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes,
in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
14:34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
14:35 (z) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius,
et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone
supra lacum in impetu spiritus sui.
14:36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium,
quod misit tibi Deus.
14:37 Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti
diligentes te.
14:38 Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit
Habacuc confestim in loco suo.
14:39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum,
et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
14:40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis.
Et extraxit eum de lacu leonum.
14:41 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit
in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
14:42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra
Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia
in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.