1. AD 2:49, DE LIBERATIONE CASTAE SUSANNAE, 13:1-64.

13:1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:

13:2 Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis,

et timentem Deum:

13:3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam

suam secundum legem Moysi.

13:4 Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae:

et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.

13:5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno:

de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone

a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.

13:6 Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes,

qui habebant iudicia.

13:7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna,

et deambulabat in pomario viri sui.

13:8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem:

et exarserunt in concupiscentiam eius:

13:9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut

non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.

13:10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi

vicissim dolorem suum:

13:11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam,

volentes concumbere cum ea:

13:12 et observabant quotidie solicitius videre eam.

Dixitque alter ad alterum:

13:13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.

13:14 Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab

invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in

communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

13:15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est

aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis,

voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat:

13:16 et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos,

et contemplantes eam.

13:17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata,

et ostia pomarii claudite, ut laver.

13:18 Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii,

et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat.

nesciebantque senes intus esse absconditos.

13:19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes,

et accurrerunt ad eam, et dixerunt:

13:20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt,

et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis,

et commiscere nobiscum.

13:21 quod si nolueris, dicemus contra te testimonium,

quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

13:22 Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim

hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.

13:23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras,

quam peccare in conspectu Domini.

13:24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes

adversus eam.

13:25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

13:26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario,

irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

13:27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer:

quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta

est dies crastina.

13:28 Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo

presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

13:29 Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae

uxorem Ioakim. Et statim miserunt.

13:30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

13:31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

13:32 At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta)

ut vel sic satiarentur decore eius.

13:33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

13:34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi,

posuerunt manus suas super caput eius.

13:35 Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam

habens in Domino.

13:36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli,

ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii,

et dimisit a se puellas.

13:37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

13:38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem,

cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

13:39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior

nobis erat, et apertis ostiis exilivit:

13:40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam

esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.

13:41 Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi,

et condemnaverunt eam ad mortem.

13:42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne,

qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

13:43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me:

et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose

composuerunt adversum me.

13:44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.

13:45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum

sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:

13:46 Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.

13:47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo,

quem tu locutus es?

13:48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel,

non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis

filiam Israel?

13:49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt

adversus eam.

13:50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes:

Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit

honorem senectutis.

13:51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul,

et diiudicabo eos.

13:52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis,

et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua,

quae operabaris prius:

13:53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios,

dicente Domino: (x) Innocentem et iustum non interficies.

13:54 Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos

colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.

13:55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum:

Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.

13:56 Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan,

et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:

13:57 sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis:

sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.

13:58 Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos

loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.

13:59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum:

manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium,

et interficiat vos.

13:60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum,

qui salvat sperantes in se.

13:61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim

eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis

sicut male egerant adversus proximum,

13:62 (y) ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos,

et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

13:63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua

Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset

inventa in ea res turpis.

13:64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa,

et deinceps.

Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis · 第 16 / 20 题