NOMINE DEI SUMME MISERICORDIS!

Dixit Doctor gloriosissimus, singularis, Abu Mohammed Alkasem, fil.

Alii, filii Otmani, Harirîus Bazrensis, cujus Deus refrigeret

sepulcrum[1]!

O Deus! celebramus te ob eloquentiam, quam nos docuisti, et

disserendi facultatem, quam nobis indidisti, perinde ac laudamus

propter dona, quae in nos effudisti, et operimentum, quod super nos

expandisti; vocamus te averruncum a nimia linguae alacritate,

modumque excedente garrulitate, pariter ac oramus, defensor sis a

barbariae noxa et haesitationis ignominia; rogamus, ut a nobis arceas

tentationem immerita laude ornantis et indulgentia condonantis,

sicuti prohibeas flagitamus, ne scopus fiamus contemtui vituperantis

et opprobrio diffamantis; supplicamur, condones, quod cupiditates nos

pepulerunt in fora dubiorum, uti condones precamur, quod gradus

tulimus in vicos peccatorum; atque petimus a te concurrentem gratiam,

dirigentem in rectam viam, cor conversans cum veritate, linguam

ornatam veracitate, sermonem fultum demonstratione, assecutionem

recti avertentem a declinatione, vincentia animae cupiditatem

proposita, intellectum perspicientem rerum pretia, et ut directione

tua nos ducas ad cognitionem, ope tua adjuves ad dilucidationem; ab

errore nos arceas narrantes, a stultitia avertas jocantes, ut securi

simus peccatorum linguae demetentis instar falcium[2], et

infortuniorum mendaciis[3] nascentium, nec accedamus adaqua tioni

illicitae, aut loco stemus poenitentiae, aut experiamur[4] nocivas

sequelas increpationemque acerbam, aut cogamur ad excusandam

imprudentiam. O Deus, imple nostrum votum, largire petitum, nec ab

umbra tua profusa nos secludas, aut manducaturo proponas nos epulas!

Nam ad te tendimus precum palmam, tibi confitemur devotionem nostram

et miseriam; deprecantes, ut coelitus manifestes nobis largam tuam

liberalitatem, omnes complectentem benignitatem, devota prece, spei

merce, tum aditum ad gratiam tuam patefaciente Mohammede, mortalium

principe, intercessore exaudito die resurrectionis, quem posuisti

sigillum prophetis, constituisti in supremis coelis loco excelso, et

descripsisti in libro tuo claro, dicens, et dicentium quidem es

veracissimus: non ego te mitto, nisi creatorum misertus[5]. O Deus,

propitius sis ei et genti ejus recta via praeeunti, sociisque

confirmatoribus religionis aedificii, faciasque nos horum et illius

rectum cursum imitari, nec non horum omnium et illius amore adjuvari;

nam tu es omnipotens, tibique precibus annuere est conveniens[6]!

Posthaec scias! In conventu aliquo amicorum eruditionis, cujus hoc

tempore quiescit aura et exstinctae sunt lampades, mentio injecta est

consessuum, quos protulit temporis miraculum, doctissimus

Hamedanensis, quorumque ad Abu’lfatchum Alexandrinum retulit

compositionem, ad Isam, filium Hischami, narrationem, viros

ignoratos, nemini cognitos[7]. Ibi quidam, cujus nutus est imperium,

et cui obedire praeda, innuit, ut pangerem consessus, sequens

vestigia mirandi inventoris, etiamsi non attingeret claudicans

robusti praevertentem cursum. Objeci quidem, quod dicitur de eo, qui

duo componit verba, aut conserit unum duosve versus[8], et subducere

me tentavi stationi, qua stupet intellectus, deficit cogitatio,

examinatur ingenii profunditas, cognoscitur viri pretium, et qua qui

versatur coactus est, lignum quasi caedere noctu, trahere pedites et

equites[9], et raro salvus evadit multiloquus obtinetque

caespitationis remissionem. Cum autem nollet mercatum rescindere, nec

a postulato absistere, acceptam habui vocationem ejus, ut obsequens,

operam navavi imperio ejus exsequendo, ut perficiendo par, et

composui, quamvis multas molestias perpetiens a vena congelata,

intellectu exstincto, doctrina subsidente, curis affligentibus,

quinquaginta consessus, complectentes sermonem serium et festivum,

phrases lenes et solidas[10], eloquentiae candores et margaritas,

eruditionis pulchra et rara, praeter, quibus eos ceu baltheis cinxi,

versus et venustas allegorias[11], quibusque eos ceu gemmis distinxi,

proverbia arabica, subtilitates doctas, aenigmata grammatica, judicia

dialectorum varietate ambigua, epistolas virgines[12], orationes

comtas, admonitiones flebiles, ridicula exhilarantia; quae quidem

omnia eloquenda commisi linguae Abu Seidi Sarugensis, narrationem

fulciens auctoritate Hareti, filii Hammami, Bazrensis. Immiscendis

vero ludicris[13] non aliud intendi, quam ut excitarem legentes, quam

plurimosque facerem petentes[14]. Alienorum versuum duos tantum eis

intexui singulos[15], quibus superstruxi consessum Holvaniensem, et

duos alios geminos[16], quibus obsignavi consessum Caragensem;

reliquorum omnium ingenium meum est pater virginitatis[17],

protulitque dulce ac amarum. Haec (de me dicere habeo), agnoscens,

inventorem egressum esse extremas metas, dominum esse miraculorum, et

quemcunque post eum ad pangendos consessus se convertentem, etiamsi

Kodamae[18] eloquentia praeditus fuerit, ex illius tantum hausturum

esse redundantia, illiusque ductu profecturum hac viâ; divinum sane

est dictum[19]:

Si praevertissem illius gemitum, plorans amore Sudae,

satisfecissem animo, nec poeniterem;

Sed illa me praevertit gemendo, illius meas excitavit gemitus

lacrimas; praestantia ergo est praevenienti[20].

Spero autem, me, dum ad hanc garrulitatem (quasi ad adaquationis

fontem) adducam, huncque rivum intrem, non similem futurum illi, qui

ungulis sibi suis effodit mortem, aut manu sibi sua abscidit nasi,

mucronem, nec relatum iri in operatorum frustratorum numerum, quorum

erroneum erat per vitam mundanam studium, quamquam optime se agere

existimarent. Verum quidem est, etiamsi indulserit prudens, errata se

non advertere simulans, et defenderit amicus connivens, vix potero

effugere, ne rudis ignorans, aut inimicus ignorantis speciem

assumens, me deprimat ob hunc librum, et dicat, eum pertinere ad

prohibita. At qui res spectare oculo intellectus solitus fuerit,

cujusque in fundamentorum structuras alte penetraverit visus, ille

hos consessus filo inseret institutionum, ordineque constituet

tractatuum, ἀλόγων et ἀφωνήτων continentium sermones[21], cujusmodi

historiarum, non reperitur, qui aurem neget sonis, aut unquam

criminatus fuerit relatores. Tum, si opera aestimari debent ex

intentionibus, quibus vincula quoque nectuntur religiosa, quid

criminis erit illi, qui fabulas composuerit ad commonefaciendum, non

ad seducendum, proposuerit sibi eis corrigere, non spargere mendacia?

Nonne is ejus loco habendus est, qui obedit petenti doctrinam, aut

dirigit in viam rectam?

Praeterquam quod contentus ero, animo serviisse[22], et liberum

ab eo evasisse[23], neque vituperatum, neque laudatum.

Deum imploro adjutorem eo, quo intendo, defensorem ab eo, quod de

honestet, directorem ad id, quod recta via ducat. Non enim est

refugium, nisi ad eum, nullum auxilium, nisi ab eo, nulla fortuna,

nisi per eum, nullum fulcrum, nisi ipse; ei me committo, ad eum

resipiscens me converto!

1. Proprie: cubitum.

2. Proprie: *messium*, vel *demessorum*, *linguarum*, i. e.

*eorum, quae demetunt, caedunt, linguae*.

3. Vel: verborum fuco, deauratione.

4. Vel: urgeamur, laedamur.

5. In edit. Sil. d. Sac. legitur: verbum est apostoli nobilis,

firmam habentis potestatem apud throni dominum, auditi,

fidelis. Sic Haririus primo scripserat, teste Ibn Gahuro, a quo

Haririi consessus accepit Abu’labbas Scharischiensis. Quoniam

vero phrasis illa Korani ad angelum Gabrielem plurimorum

sententia pertinet, postmodum Haririus usitatiorem ei

substituit.

6. Quamquam Romani clausulas consonantes fugiunt, in his tamen

precibus vertendis rhythmos finales adhibuimus, ut pro

specimine sint styli, quo totum opus est compositum.

7. Personae sunt fictitiae, ut Haretus et Abu Seidus.

8. Alluditur ad proverbium: qui librum aut versus componit,

intellectum suum prostituit hominibus; si rectum viderit, in

sublimi collocatur, si erraverit, lapidibus petitur. Aliud

proverbium dicit: vir gaudet vita jucunda, quamdiu non dicit

carmen, aut componit librum.

9. I. e. converrere promiscua.

10. Vel: subtiles et graves.

11. Proprie: venustates metonymiarum.

12. I. e. primum excogitatas.

13. Proprie: plantas salsas acidasve praebendo.

14. A. v. multam facerem nigredinem (populum) petentium.

15. Scilicet diversorum auctorum.

16. Scil. ejusdem auctoris.

17. I. e. qui defloravit virginitatem.

18. Scriba Barhdadensis, multorum librorum auctor; primus, qui de

arte rationaria scripsisse fertur, aevo Moktaderi Billah.

19. Versus sunt Adii, fil. Rahkâi.

20. Ferunt virum, cum audivisset columbam gementem, dixisse apud

se, „haec certe columba gemit ob discessum conjugis“, ejusque

exemplo motum itidem suam flevisse amatam; tum vero semetipsum

ita esse allocutum: „quid juvat fletus, quem didici a columba?

Columbae erit palma, etiamsi plorando attigerim extremum!“

21. I. e. fabularum.

22. Proprie: desiderium tulisse.

23. I. e. ab opere, ad quod ille adigebat.

I

Zananensis.

Narravit Haret Hammamita. Cum conscendissem peregrinationis

gibbum[1], egestate removente a sociis, fortunae casus me propulerunt

Zanâam in Arabia Felice; eamque intravi vacuis loculis, conspicua

inopia, ne vitae quidem sustentandae necessarium possidens, nec in

pera buccellam inveniens. Atque incepi vias ejus secare instar

errabundi, vagari in circis ejus instar sitibundi, quaerens per

pascua meorum prospectuum, et spatia matutinorum excursuum,

vespertinorum recursuum, liberalem, cui tererem meum sericum[2], et

exponerem necessitatem, aut eruditum, cujus adspectus mihi fugaret

tristitiam, relatio expleret sitim; donec obeundi finis perduxit,

bonae fortunae initium[3] direxit, ad consessum amplum, complectentem

compressionem et lamentationem. Penetravi autem coetus silvam, ut

explorarem lacrimarum causam; et conspexi in circuli medio hominem,

tenui corpore, apparatu itineris religiosi, voce flebili, rhythmos

componentem[4] gemmis phrasium, aures pulsantem minis admonitionum,

circumdatum miscellis catervis, ut luna halone dactylive involucris.

Hunc, cum lente accessissem[5], ut e praeceptis ejus ignem peterem,

et unionum ejus aliquos colligerem, dum tolutim procedebat hippodromo

suo[6], rudebantque extemporaneae facundiae gurguliones[7], audivi

dicere: O errans, ut attonitus, in juvenili alacritate, laxans

superbae imaginationis vestem, praeceps ruens in ignorantia,

propensus ad ineptias[8]! quousque perseverabis in errore, gratum

habens iniquitatis pastum; quem ad finem perges in animi levitate,

deditus ludo? Repugnantia tua provocas tenentem antias tuas[9];

turpitudine incessus audax es contra scientem arcana tua. Abscondis

te quidem proximo, sed coram oculo es observatori tuo; latere studes

servum tuum, sed nihil abditi latet dominum tuum. An cogitas, statum

tibi tuum auxilio futurum esse, instante discessu; aut opes te tuas

servaturas, trudentibus in exitium operibus; aut poenitentiam

satisfacturam, lapso pede[10]; aut gentem tibi tuam veniam

impetraturam[11], die, quo te comprehenderit congregationis

locus[12]? Non[13] ibis via, quae recta ducit, festinabis curare

morbum, retundes aciem transgressionis, animamque domabis[14], quae

maximus tuus est inimicus? Nonne mors praestitutus tibi est terminus?

qui ergo te praeparas? Nonne canities te monet? et qui te excusas?

Nonne in sepulcro tuus est somnus? et quid respondes? Nonne ad Deum

est iter tuum? et quis auxiliator? Diu est, quod tempus te

expergefecit, et connivisti; quod admonitio te traxit, et recessisti;

clara tibi proposita sunt exempla, et coecitatem imitatus es; veritas

tibi constitit, et rebellasti; mors te monuit, et oblitus es; data

fuit juvandi potestas, et non juvisti. Praefers obolum, quem

recondas, monito, quod serves; praeoptas arcem efferre, quam

beneficium conferre; a ducis expetenda directione avertis te ad

petendum commeatum; magis inhaeret cor tuum hyacinthis donorum, quam

statis temporibus precum; licitationes nuptialium dotum praestant

apud te dispertiendarum eleemosynarum officio; variorum ciborum

patinae jucundiores tibi sunt, quam rerum divinarum paginae; majori

tibi delectationi est jocus aequalium, quam lectio Korani capitum;

jubes aequitatem, et violas ejus septum; interdicis iniquitate, nec

ipse ab ea te contines; retrahis alios ab injuriis, ipse cum eis rem

habes; timesque homines, cum dignissimus sit, qui timeatur, Deus. Tum

recitavit:

Infelix ille, qui petit mundum, effusum eo flectens cursum!

Nunquam emergit[15] ex amore ejus et modum excedente desiderio;

At, si cognitum haberet, sufficeret ei illius, quod desiderat

residuum[16].

His dictis coegit pulverem suum[17], siccavit succum[18], brachio

prehendit aquae utrem, axillae subdidit fustem. Cum autem coetus

animadverteret, eum se movere ad abitum et praeparare ad deserendum

centrum, quisque manum inseruit sinui replevitque ei fluxus sui

aliquam situlam, dicens: hoc impende sumtibus tuis, aut divide

sociis! Ille accepit palpebras comprimens[19], abiit gratias agens;

comitaturis valedixit, ut tegeret viam suam, secuturosque dimisit, ut

sua ignoraretur sedes. Dixit Haret Hammamita. Equidem vestigia ejus

legi[20], qua me videre non posset, donec pervenerat ad cavernam. In

hanc incaute illapso moram concessi, donec detraxisset calceos,

lavasset pedes; tunc eum oppressi. Et inveniens eum sedentem, e

regione discipuli, ad panem similagineum, assatumque hoedum, et coram

eis seriam vini, increpavi: heus tu! illane tu dixisti[21], et haec

tui est probatio? Ille contra, suspirans ut flamma, prope aberat, ut

rumperetur irâ, nec desinebat torvis me intueri oculis, ut, ne in me

insultaret, me tuerem. Cum autem sedatus esset ignis et evanuisset

ardor, declamavit versus:

Indui stolam[22], ut venarer Chabizam[23], et fixi hamum in omni

pisce[24].

Admonitiones meas feci rete, quo venatorem captarem et praedam.

Fortuna me eo adegit, ut cum doli mei subtilitate penetrem leonis

arboretum,

Nec timeam ejus conversionem[25], nec tremeant mihi scapularum

musculi[26].

Quamquam ad aquam[27], quae existimationem inquinet, anima

nunquam ducit cupida.

Tempus vero, si aeque judicaret, non committeret arbitrium

hominibus nequam.

Dein mihi dixit: accede et ede, aut, si mavis, surge et loquere[28]!

At ego, conversus ad discipulum, hunc compellavi: adjuro te per eum,

quem imploras defensorem a noxa, indica mihi, quis iste! Regessit:

Abu Seid Sarugensis, lampas peregrinatorum, corona eruditorum. Hic

ego, unde veneram, revertens, solvi admirationem debitam ei, quod

videram.

1. I. e. camelum.

2. Coram quo deponerem pudorem. Sericum hic notat frontem, vel

genam.

3. Proprie: initium gratiarum. Alii vertunt: viam patefaciens

blanda interrogatio.

4. Vel: ornantem.

5. Male Schult.: proripui me ad eum.

6. Dum moderate prosequebatur orationis filum. Schult. vertit:

cum jam incitatior esset in instituto suo. Dissentiunt enim

Arabes in explicanda voce *chabba*, quae mihi videtur

onomatopoetiea.

7. Vel: uvae, partes oris faucibus impendentes, quas libidine

percitus camelus prodit. Plinius ergo errat, hominibus tantum

ejusmodi uvas esse, in H. N. contendens.

8. Vel: res (dicta, facta) futiles, vanas.

9. Frontis comam. Imago est ab equis petita.

10. I. e. te mortuo.

11. Vel: Deum flexuram. Schult.: an putas fore, *ut vicem tuam

doleat sociorum turba*?

12. In resurrectione.

13. *Halâ* et *Hallâ* (quam vocem Schult. hoc loco habet bis)

notat etiam *agedum*! Sensus tamen manet idem.

14. Proprie: in naso percuties.

15. Vel: ad se redit.

16. I. e. pauxillum.

17. Quem quasi orationis cursu concitaverat. Narratur Muslamam

ibn’ Abdo’lmeliki, cum quidam confuse coram eo locuti essent,

hos vero excepisset, qui optime dissereret, dixisse: hujus viri

oratio, post illorum, simillima est nubi glutinanti pulverem.

18. Lacrimas.

19. Pudorem simulans.

20. Omissa hic est in translatione phrasis idem dicens.

21. D. S. Scholl. hic non bene interpretantur: *istene est status

tuus?*

22. Proprie: vestis lanâ vel serico confecta, virgata. Notat vero

etiam vestem nigram, quadratam, limbatam.

23. Cibus ex dactylis, aut amylo et defruto, cum butyro mistis.

Cfr. cons. XXIX.

24. Notat quoque vilius dactylorum genus et lapides.

25. Schult. ad *leonem* refert, D. S. Scholl. vero ad *fortunam*.

26. Musculi inter humerum et latus, qui in equis tremere solent.

27. Haec quoque imago ab equis camelisve petita est. Pro aqua

proprie vertendum fuisset: adaquandi locus.

28. Var. lect. ductus Schult. habet: consiste et quiesce!

II

Holvaniensis.

Narravit Haret Hammamita haecce. Ex quo amuleta mihi demta et cidares

appensae sunt, deditus eram visitandis locis eruditionis, et

emaciandis inservientibus ad ea petenda camelis, de illâ ut

obtinerem, quod mihi ornamentum esset inter mortales et nubes in

siti. Et ob excedentem quidem aviditatem lucrandi ejus ignem,

cupiditatem induendi ejus vestem, disputabam cum omni praecipuo et

tenui, potum flagitabam ab imbre et a rore, lactabar[1] etiam

(talibus, quorum doctrina erat) *esse potest, fortasse*. Cum autem

descendissem Holvanum[2], fratres jam expertus, explorata habens

pretia, nonnescius, quid probro sit, quid laudi, inveni Abu Seidum,

Sarugensem, versantem se in formulis genealogiarum[3], obscuritate

utentem ad faciendum quaestum, nunc praetendentem, se pertinere ad

Sasanitas[4], nunc genus referentem ad reges Rhassanitas[5], nunc

prodeuntem charactere poetarum, nunc vestitum superbia magnatum,

praeterquam quod, utut vario se ostendebat habitu, et apparebat

mendacium, ornatus erat nitente vultu et doctrina, blandimentis et

prudentia, copiosa eloquentia, ex tempore dicendi facultate

obediente, moribus praestantibus, pede scientiarum verticem

premente[6]. Ob pulchritudinem itaque instrumentorum[7], quamquam

vitiosus, tolerabatur[8]; ob doctrinae copiam adspectus ejus

amabatur; ob decipientem comitatem[9] a disputatione contra eum

abhorrebatur; ob sermonis dulcorem obtinebat, quod quaerebat. Quare

inhaesi ejus fimbriis propter egregias elegantias, sincerrimam ei

amicitiam demonstrare contendi propter pretiosas proprietates:

Eoque dispellebam curas, tempus mihi conspiciebam serenum,

lucidum.

Propinquitas ejus mihi erat affinitas, mansio copia, adspectus

irrigatio, vita[10] pluvia.

Atque sic morati sumus temporis spatium longum, dum ille mihi

quotidie parabat gaudium, de corde pellebat scrupulos, donec manus

inopiae ei miscuit poculum separationis, carnis in osse defectus

instigavit ad relinquendam Irakam, vitae commoditatum penuria

projecit in mundi plagarum deserta, vibratum vexillum inediae eum

inseruit itineris sociorum seriei, exacutaque ille acie propositi

profectus est, cor regens ejus habenis[11].

Nec placuit mihi post illius discessum, quicunque adhaereret; non

excitavit conjunctionis desiderium, quicunque cieret.

Non apparuit, postquam ille aufugerat, par eloquentia[12], nec

amicus[13], complectens eadem ac ipsius animus bona.

Et absconditus mihi erat aliquamdiu, ignorabam ejus lustrum, nec

inveniebam, qui daret certam notitiam. Cum autem, reversus a

peregrinatione in rami mei plantarium, praesens essem domo scribarum,

ubi conveniebant literati, concurrebant indigenae et advenae,

intravit spissa praeditus barba, habitu lacero, et salutatis

sedentibus consedit in hominum ultimis[14]. Dein incipiens

manifestare, quod uter ejus coriaceus continebat[15], in admirationem

rapiens praesentes eloquentia, proximo dixit: ecquid tu libri

inspicis? Respondit: carminum collectionem Abu Obadae[16], cujus

agnita est praestantia. Perrexit: num invenisti in eis, quae vidisti,

novi quid, quod pulchrum existimes? Respondit: certe, dictum ejus:

Quasi ridens detegat margaritas ordine consertas, aut grandinem,

aut parthenium[17].

Hoc enim versu plane singularem inclusit comparationem. Resumsit

ille: o miraculum, o quam interiit eruditio; pro pingui habuisti

tumidum, et flando excitare voluisti ignem, cui deest materia; heu,

quantum distas a versu eximio, dentium comparationes complectente

hôcce! et declamavit:

Anima redimam dentes, per labia diducta suaviter nitentes, aqua

ornatos, omnis alius aquae desiderium eximente!

Produnt margaritas recentes, grandinem, parthenium, palmarum

flores, bullas innatantes vino.

Atque omnes, qui aderant, hunc versum reputabant bonum et dulcem,

petebantque, ut eum repeteret et dictaret. Interrogatus deinde, quis

eum pepigerit, et, vivatne compositor, an mortuus sit, respondit: per

Deum[18]! veritas dignis sima est, cui obsequamur; audiri debet, quod

res est: ille ipse (est compositor), qui hodie vobiscum confabulatur.

Dixit; sed coetus videbatur dubitare de derivatione ista, nec fidem

praebere suum esse dicenti. Advertens igitur quod mentem eorum

subierat, intelligens animis eorum retentam reprobationem, metuit, ne

vitium sibi adspergeretur, et repetivit verba Korani, „*nonnulla

suspicio est peccatum*,“ tum dixit: o carminum traditores, sermonis

aegroti medici! substantiae sinceritas exploratur fundendo, veritatis

manus findit vestem dubitationis, et jam antiquis temporibus dictum

est, probatione vir honoratur aut contemtui fit; et ecce! offero

thesaurum meum[19], ut examinetur, porrigo peram, ut specimen inde

promatis. Protinus ibi praesentium unus dixit: versum habeo, cujus

non texi solet liciatorio, cujusque nulla vena edidit similem; si

itaque vis delinire corda, versum pange hoc modo! et declamavit:

E narcissis pluit margaritas, rigantes rosas, et mordet

zizypha[20] grandine.

Non autem oculi nictu diutior, imo brevior, interposita erat mora,

cum declamaret hoc rarum:

Visitantem rogavi, ut detraheret ricam rubram, auribusque meis

optimum deponeret nuntium.

Removit itaque crepusculum tegens lunae splendorem, et sparsit

margaritas e sigillo odoro.

Hanc ob extemporalem facundiam stupentes, qui aderant, innocentiam

ejus agnoverunt. At cum se videret illorum sermone suo benevolentiam

consecutum esse, ita ut jam effuso cursu aggrederentur ipsum

honorandi viam, momentum oculos demisit, tum dixit: tenete duos alios

versus! et declamavit:

Accedens die discessus serio destinati, vestibus atris, mordebat

digitos ut poenitens, desperata.

Nox lucebat super aurora, utramque sustinebat virga, beryllos

masticabat margaritis.

Ibi homines grande ei statuerunt pretium, largam praedicarunt ejus

pluviam, beneque conversantes pulchrum fecerunt ejus corticem. Dixit,

qui hanc historiam retulit. Cum autem viderem flammas carbonis,

coruscationem splendoris, longius provectus sum in ejus consideranda

physiognomia, oculum libere pasci sivi in ejus vultu, et ecce! senex

erat Sarugensis, cujus tenebrosa nox[21] jam lunae sparsa erat

lumine. Itaque mihi gratulatus adaquationem ejus, festinavi ad

osculandam manum, et dixi: quid mutavit habitum tuum, ut te non

cognoscerem, qua re tua incanuit barba? Ibi orsus est.

Turbantes adversitates canum me fecerunt. Nam fortuna homines

versat;

Cuicunque die quodam obsecuta est, crastino durum in eum dominium

exercet.

Ne confidas igitur fulguris ejus splendori, utpote decipienti!

At si eadem adversitates contra te incitaverit et congregaverit,

tolera!

Auro enim non est dedecori versari in igne,

Posthaec surrexit, relinquens locum suum, secum asportans corda.

1. D.S.Scholl.: *fatigabar*, quod minus aptum videtur.

2. Holvan, e cultioribus Irakae Arab. urbibus, distans a

Barhdado, inter septemtrionem et ortum, sex stationibus, ideo a

poeta hic nominata esse videtur, quod pervagata erat historia

de Holvaniensium palmarum pari, quod, amicitiae perennis diu

exemplum, tandem nihilominus separatum est. Cfr. meam

dissertationem de Moallaka Lebidi p. 23.

3. Male Schult.: qui omnes formas versabat.

4. Ne cogites hoc loco de quarta regum persicorum dynastia!

Haririus in animo habet mendicos. Sâsân, dictus major, fil.

Asfandiari, fil. Cuschtasaâ, tradito a Bahmane patre regno

filiae Hamai, vel Hamani, mulieri formosissimae et

prudentissimae, iratus ad Curdos pastores abiit. Hinc omnis

generis mendicorum, egenorum, surdorum, coecorum, canes et

simias circumducentium, vocatur princeps, populi permagni,

cujus varias artes ipsorum lingua carmine exposuit Abu Dalf

Chasragensis.

5. I. e. reges Syriae, ita dictos, quod e Jemana huc, ad fluvium

Rhassan, se contulerant.

6. Vel: in scientiarum celes ascendente.

7. Scil. sibi victum et gloriam comparandi.

8. Proprie: vestiebatur.

9. Secundum alios: eloquentiam.

10. Quod praefert Schult.: *Mohaija, vultum*, non patitur metrum.

11. Proprie: funibus.

12. Vel: aeque praestans.

13. Vel: bonis dotibus praeditus.

14. I. e. inter eos, qui ultimi venerant.

15. I. e. quod sciebat. In explicatione Sacyana falso est

*laijanat* pro *lubnat*, lac.

16. Abu Obada, vel Ubada, falso Ibada et Ebada, appellatur Valid

bin Abid Albochtari, mortuus an. Heg. 266, Chr. 879.

17. Vel: matricaria, chamomilla, anthemis; cfr. Jonesii Poes. As.

Comm. p. 110.

18. Proprie: juramenta Dei!

19. Proprie: absconditam meam.

20. Baccas scil. zizyphus fert rubras.

21. Nigra coma.

III

Kailanus.

Retulit Haret Hammamita. Conseruerat me et amicos quosdam consessus,

quo nullus frustrabatur vocans, nec fallebat igniarii percussio, nec

flagrabat ignis rixae. Dum autem certatim trahebamus lacinias

declamationum, afferebamus novas historias, en! stetit prope nos

persona, trita veste induta, incessu claudicans, et dixit: O

electissima thesaurorum, gaudia[1] familiarium[2]! conducat vobis

oriens dies, laeto fruamini jentaculo, et adspectu dignemini virum,

cui olim erant convivia et liberalitas, bona et dona, agri et pagi,

patinae et hospiti (praeparati) cibi; sed, non cessantibus tristibus

negotiis, bellis aerumnarum, scintillis malae invidiae,

vicissitudinibus atris, carere tandem incepit vola, calva evasit

area, subsedit scaturigo, non convenit[3] mansio, diffluxit

conventus, duritie laesit accubitus, mutavit se status, ejulavit

familia, vacaverunt stabula, miseruit aemulans, periit loquens et

silens, deflevit invidus et convitians; eoque adacti sumus fortuna in

aerumnam conjiciente, paupertate ad pulverem deprimente, ut calceus

esset dolor, cibus angor, intus haberemus incendium, intestina

complicaremus fame, oculos tingeremus insomniâ, valles eligeremus

habitacula, molles reputaremus spinas, oblivisceremur sellarum

camelinarum, laudaremus mortem deleturam[4], tardum censeremus diem

natalem! Estne ergo in vobis ingenuus medens, liberalis consolans[5]?

Nam, per eum, qui me produxit gente Kaila[6]! frater evasi egestatis;

non habeo, quo me sustentem unam noctem. Dixit Haret Hammamita.

Condolui ob ejus miserias[7], sed, cupidus eliciendorum ejus

rhythmorum, ostendi ei aureum et dixi exploraturus: hunc si laudas

versibus, tibi est certus. Quibus auditis occoepit declamare, nec

tardans, nec aliena sibi arrogans:

Laudetur[8] aureus, cujus splendet flavedo, mundi plagas secat

cursus, longissima sunt itinera,

Percrebruit fama et gloria, lineamenta commissum sibi servant

intimum[9] pluti;

Cujus superbo incessui se adjungit conatuum successus, omnibusque

mortalibus amatus est candor,

Quasi liquatis cordibus esset ortus; quem qui crumena continet,

animosus est,

Etiamsi perierint aut tardarint liberi! Euge venustatem ejus et

splendorem,

Et euge commoda ejus et auxilium! Quot imperantes nonnisi ejus

ope jussa sua ad finem perducta viderunt;

Quot beati[10] sine eo mansissent in miseria; quot aerumnarum

exercitus dispulit ejus impetus;

Quot lunae plenae ad descensum adductae sunt ejus copiis[11];

quot iratis, quorum arderet carbo,

Ejus audito clandestino alloquio sedata est vehementia; quot

captivos, quos prodiderat cognatio,

Hic liberavit, ut clarum eis esset gaudium; quot dominii jura[12]

ejus produxit creatio!

Ni obstaret religio, dicerem: summa ei est potestas!

His declamatis porrexit manum dicens: vir ingenuus perficit, quod

promisit, uti nubes effundit, postquam intonuit. Aureum ergo ei

projeci et addidi: sume eum, haud tristi animo donatum. Ille, ori eum

indens, inquit: benedictus sit a Deo! tum, gratiis actis, se accinxit

ad abeundum. Mihi vero facetiis ejus suborta desiderii ebrietate, tam

leve videbatur contrahendi aeris alieni facere initium[13], ut,

extracto aureo altero, dicerem: visne hunc vituperare, dein tibi

habere? Et ex tempore declamavit, altiore et canora voce, festinans:

Pereat deceptor, infidelis, flavus, praeditus, ut simulator,

duabus faciebus,

Duabusque conspicienti apparens formis, ornamenti amatorum et

coloris[14] amantium,

Ipsius amore seducens judiciis[15] praepositos ad comparandam

Domini iram;

Qui si non esset, non abscinderetur dextra furis, non videretur

injuria tyranni,

Non abhorreret avarus a nocturno visitatore, nec quereretur

dilatus dilationem tardantis;

Nec Dei auxilium imploraretur contra osorem sagittis[16]

petentem, nec rebellaret creatus creatori[17];

Cujus malis ex moribus hoc quoque est, quod opem non fert in

angustiis,

Nisi fugerit, ut fugit deserens servus! Bene illi, qui de

fastigio eum dejecerit, Et amici modo insusurranti responderit

sermone veracis, probi: displicet tua conjunctio, discede!

Dixit relator. Excepi: quam copiosus tuus est imber! Resumsit:

promisso vero inest, quod magis cogat[18]. Afflavi[19] eum itaque

aureo altero, adjiciens: serva eos primae Suratae amuleto[20]. Ille

vero, aureo in os inserto et ad geminum addito, discessit laudans

matutinum excursum, extollens donantem et donum[21]. Dixit Haret

Hammamita. Cor mihi meum clanculum innuit, eum esse Abu Seidum,

clauditatem autem dolum; rogavi eum itaque, ut reverteretur, et

allocutus sum: ornata tua oratione jam proditus, incessu utere recto!

Respondit: si tu es Hammamita, honorificentissimam tibi salutem dico,

optans, ut diu vivas inter liberales. Resumsi: ego sum Haret; qualis

vero tuus novissimis his temporibus status[22]? Respondit: duplice

vivo statu, miseriae et commoditatis; duobusque versor cum ventis,

vehemente et leni. Perrexi: qui vero potuisti te simulare claudum?

tui similis non jocatur[23]. Ibi abscondente sese, quae modo revelata

apparuerat, hilaritate, tergum vertit declamans:

Clauditatem simulavi, claudicandi non cupidus, sed ut pulsarem

portam laetitiae;

Dein, freno tergo meo immisso, viâ tenderem, qua tendit, qui

jumentum suum libere exspatiari patitur[24],

Reprehendentibusque respondere possem: excusate, claudo non est

vertendum vitio!

1. Vel: laeti nuncii.

2. Vel: societatum.

3. Proprie: extulit se.

4. Vel: eradicantem, exitio dantem.

5. Vel: adjuvans.

6. Kaila dicitur tribus Arabum, nec non filia Arkami, Gassanitae,

mater Ausi et Chasragi, a quibus duobus prodierint Alanzâr,

*Mohammedis adjutores*; pro *Alchasrag* falso legere suadet

Schult. *Alcharzez*.

7. Vel: inopiam.

8. Falso vertitur: laudo.

9. Errat Schult. explicans: lineamenta nummi aurei arcanum

opulentiae commendant. Non reprehendendus est Scholiastes, qui

Sirr cepit pro „*optimum rei, praestantissima pars*;“ rejicula

vero est lectio *Audaat* pro *Udiat*.

10. Vel: meticulosi. Cfr. Giggeium.

11. Non male Schult. vocem *Badrat* explicat: facies, oculus

lunae instar refulgens. D. S. Scholl. habent: pondus decies

mille drachmarum.

12. Possunt haec verba etiam accipi pro juramento: per dignitatem

Domini, cujus eum produxit creatio!

13. Schult. nitens variante, vertit: prima auspicia sensi aeris

alieni contrahendi.

14. Qui est flavus.

15. Proprie: veritatibus.

16. D. S. Scholl. interpretantur: sagittis maledictionum.

Castellus suggerit: jaculatorios et penetrantes adspectus.

17. Comma, „nec rebellaret“ etc., in plurimis et antiquissimis

MSS. deesse dicit S. d. Sac.

18. A v. At promissum (vel pactum) pollentius est.

19. Saepius occurrit pro: donare.

20. Interpretantur haec: *gratias age Deo!* quia primum Korani

caput (Mathani) incipit verbis: *laus sit Deo!* Sed magis

arridet: tanquam sanctissimo amuleto hoc aurum tibi servetur,

ut possessione ejus diutissime gaudeas!

21. Schult.: conciliabulum et ejus munificentiam.

22. Non bene Schultensius vertit: quis status, quae fortunae?

Proprie enim transferendum esset; quis tibi status et fortunae

casus? Et autem hic notat cum, ita ut sensus sit: quomodo tu te

habes cum fortunae casibus?

23. Posset tamen etiam verti: tui similis non macilentus fit, non

ad paupertatem redigitur.

24. Nimis libere Schult.: qui nutant in religione. *Maraga* est

hoc loco: camelum pascere sivit. Schult. vertit quasi media

esset Kesrata. Schol. apud Schult. habet: qui miscet serium

joco.

IV

Dimjatensis[1].

Commemoravit Haret Hammamita. Profectus sum Damiatam anno, quo ultro

citroque pellebamur[2]. Spectabar autem tum temporis statu

commodo[3], amabar a fratribus[4], tractabam vestes limbatas

opulentiae, revelatam conspiciebam faciem laetitiae[5], et habebam

socios, qui confregerant baculum dissidii, sugebantque concordiae

plenum uber[6], ita ut aequalitate splenderent instar pectinis

dentium, voluntatum conspiratione una viderentur esse anima.

Nihilominus proficiscebamur, quasi salus posceret[7], celerrimis[8]

tantum vehebamur jumentis, et descendentes in mansione, aut aquam

haurientes e rivo, moram corripiebamus, cunctationem evitabamus.

Nocte quadam juvenilis[9] comae praedita nigrore, corvo simili quoad

cutem, iter forte continuabamus, donec tenebrae exuerant juventutem,

et aurora earum absterserat tincturam[10], ubi fastidientes pergere,

desiderantes dormire, inventa regione, cujus graminosi erant colles,

lenibus afflati euris[11], hanc eligebamus cubitum camelis, stationem

diluculo paullum quieturis. Cum autem turba miscella[12]

descendisset, sellarum stridor et camelorum barritus obmutuisset,

audivi validum voce e viris, dicentem confabulatori suo in mansione:

Qui tibi mos est vivendi cum aequalibus tuis et vicinis? et

respondentem: Amice tracto vicinum, etiamsi injuste agat; mihi illum

quoque conjungere studeo, qui insultet; tolero consortem, utut

turbet[13]; diligo propinquum, vel si potum fervidum[14] infundat;

amicum praefero fratri germano; socio pacta servo, quamquam decimam

non rependat partem; largissimum hospiti datum leve existimo[15];

ejusdem mecum cameli equitem[16] beneficiis demergo; confabulatorem

nocturnum habeo loco Amiri; familiarem colo ut principem; noto[17]

trado quaecunque donare habeo; comitem bonorum meorum statuo

arbitrum; leni oratione alloquor osorem; persevero interrogare de eo,

qui me negligit; vice soluti promissi contentus sum ramento; pro

remuneratione minutissimam acceptam habeo particulam; non laedo[18],

quando laedor, nec ulciscor[19], etiamsi momorderit variegatus

serpens. Ad quae socius regessit: Vae[20] tibi mi filiole! servatur

qui ipse servat, et inhiatur pretioso; sed non accedo ad illum, qui

non vicissim accedat[21]; non signo observantia mea fastidiosum; non

puram exhibeo amicitiam neganti aequitatem; non fratrem voco vincula

negligentem[22]; non adjuvo fallentem spes meas; non curo solventem

connexum; non blandior ignoranti meum pretium; non trado habenam meam

illi, qui foedus rumpit; non largior amicitiam adversariis; non vanum

esse sino, quod comminabar hostibus; non planto dona terrâ

inimicorum[23]; non auxilium fero[24] gaudenti dede infortunio meo;

non illius misereo, qui gaudet de interitu meo; non dono[25]

muneribus meis selectis, praeterquam dilectos; non medicinam rogo

alios, quam amatos; non intimam amicitiam dedico alii, quam farcienti

meam rimam[26]; non sincerus sum illi, qui meam vult mortem; non vota

pro illo facio sincera, qui non implet peram[27] meam; non effundo

illi gratias meas, qui evacuavit vasa mea. Et quis unquam rectum

judicet, ut ego donem, tu retineas; ego mollem me praestem, tu aspere

agas; ego liqueam, tu congeles; ego ardeam, tu flamma sis sedata?

Non, per Deum! Verbum verbo pendamus, ut penditur aurum[28]; facta

aequemus, ut soleae aequantur calceorum; ut securi simus a fraude,

defendatur a nobis mutuum odium! Si non - cur ego tibi potandum dem,

tu me abigas; ego te juvem[29], tu me despicias; ego pro te acquiram,

tu me vulneres; ego ad te veniam, tu me ire sinas? Quomodo aequitas

emi[30] potest injuria; qui sol radiare cum nubibus; quando amor

socius esse violentiae; et quis ingenuus contentus fuit conditione

depressionis[31]? Divina sane sunt patris tui verba:

Qui amorem mihi suum appendit, praemium ei do illius, qui super

fundamento suo exstruit;

Admetior amico, prout mensus est mihi, modio pleno aut deminuto;

Nec eum frustro; nam pessimus est mortalium, cujus hodiernus dies

non respondet hesterno[32];

Et quicunque apud me petit fructum, non aliud decerpit, quam quod

plantavit;

Non animus est decipere, neque vero abire, ut cujus manus

complosione deceptus est sensus;

Nec mihi impono officium erga eum, qui sibi non imponit officium

erga me.

Saepe quidem, qui impurum foveret amorem, credidit, me sincerum

ejus esse amicum, quamvis simularet;

Sed non intellexit prae ignorantia, me creditori meo debitum

solvere eâdem monetâ.

Et fuge eum, qui te stultum aestimat, fugâ odii, eumque cense ut

sepulcro conditum;

Ac cujus amicitia est dubia[33], monstra te illi veste ejus, a

cujus familiaritate abhorretur[34];

Nunquam autem amorem spera ab eo, qui te putet pecunia egere

sua[35]!

Dixit Haret Hammamita. Audito autem mutuo amborum sermone, deside

ravi spectare ipsorum personas; cum itaque appareret filius

solis[36], et coelum involveret luce, surrexi, antequam loco moverent

cameli vectarii[37], et non[38] ut mane prodit corvus, incepique

versus tractum vocis illius nocturnae tendere, stricta oculi acie

observans facies, donec conspexi Abu Seidum et filium ejus

conversantes, indutos vestibus duabus grossioribus laceris. Quos

animadvertens mihi fuisse collocutores noctis, auctores

institutionis, adii, captus eorum lenitate, dolens egestatem, et

invitavi[39], ut ad meam se conferrent stationem[40], meaeque domini

essent copiae et inopiae. Atque incepi virtutem eorum divulgare inter

viatores, ac arbores eis concutere fructiferas, ita ut mergerentur

muneribus et haberentur amici. Eramus autem mansione, unde distincte

notari poterant aedificia pagorum, clareque spectabamus ignes

hospitalitatis. Cum itaque Abu Seid marsupium suum videret impletum,

miseriam fugatam, dixit mihi: corpus meum est sordidum, squalor

firmus; permittisne mihi, ut pagum accedam, me lavatum, hancque curam

dispulsum? Respondi: si hoc vis, festinatio! festinatio! et reditus!

reditus! Reposuit: invenies me citius tibi supervenientem, quam

oculus a prospectu revertatur tuus. Tum effuso cursu abiit, ut celer

equus in hippodromo, filio dicens: festina! festina! Nos autem, non

putantes, eum decipere et fugere, morabamur eum exspectantes, ut

exspectantur festorum novae lunae et explorabamus de eo

exploratoribus et quaesitoribus, donec lux senuerat et prope aberat,

ut diei crepido[41] corrueret. Cum itaque meta[42] exspectationis

nimis esset longinqua, et sol luceret (nebularum vespertinarum)

laceris pannis, dixi sociis: modum excessimus morando; distulimus

profectionem, usque dum amisimus tempus; jam autem clarum est, virum

mentitum esse; paramini igitur ad iter faciendum, nec cujusquam

fimeti oculos vestros in se convertito viriditas[43]! Ipse vero

surgens, ut pilento instruerem camelum, et sarcinas imponerem

profectionis causa, Abu Seidum inveni sellae camelinae inscripsisse:

O tu, qui mihi brachium fuisti et auxilium prae omnibus

mortalibus!

Ne existimes, me aufugisse fastidio aut modum excedente

petulantia;

Semper[44] ego ex iis eram, qui cibati dilabuntur[45]!

Addidit (Haret). Coetum, ut sellae inscriptionem legerent, admonui,

quo, quem vituperaverant, eum excusarent. Hi vero, lepidum ejus

sermonem[46] admirantes, Deum implorabant averruncum ab ejus noxa.

Tum perreximus, nescii, quos jam ille nostrûm loco elegerit alios.

1. Damiata, quae nunc in Aegypto floret, non plane eadem est cum

hac, quam Haririus intendit. Quia urbs haec, sita illo loco,

ubi Nili brachium orientale in mare influit, solita erat

Francorum exercitibus statio, Moslemi eam vastarunt, aliamque

remotiorem loco ejus condiderunt. Cfr. J. D. Michaelem ad

Abulfedae Descr. Aegypti p. 115, not. 249.

2. Vel: ubi ultro citroque proficiscebantur homines. A. v.

impulsionis et repulsionis.

3. Schult.: a laetiore fortuna respiciebar. Sed si hoc voluisset

auctor, non adhibuisset vocem *rachâ*, quae notat potius

*commoditatem*, quam affert laetior fortuna.

4. A. v. amatus fraternitatis, vel fraternitatem contrahendi.

5. Ut sponsam.

6. Proprie: lac, quod inter binas mulctras colligitur in

uberibus.

7. D. S. Scholl, *nagâ* pro certo currendi modo habent.

8. Vel: stolide praecipitibus.

9. A. v. juvenili quoad adolescentiam.

10. D. S. Scholl.: a manu sua absterserat tincturam tenebrarum.

11. Proprie: lenibus afflatâ euris.

12. Vel: comites.

13. A. v. etiamsi turbationem manifestet.

14. Puta: gehennae.

15. Schult. simpliciter: confero larga dona.

16. Proprie: eum, qui in altero cameli latere equitat itaque onus

coaequat.

17. Proprie: notis. Perperam Schult.: iis, qui me norunt.

18. Schult.: non queror de injustitia.

19. Schult.: non aegre fero. D. S. Scholl. et Castellus non plane

conveniunt in constituenda verbi *nakima* significatione.

20. Vae, dicunt scholia, tantum esse exclamationem mirantis vel

increpantis. Hoc non est verum; saepe esse exclamationem

comminantis condolentisque, sequentes narrationes ostendent.

21. Vel: subveniat.

22. Vel: irrita facientem.

23. Hoc comma Schult. deest.

24. D. S. Scholl.: non eandem, ac mihi, bonorum meorum partem

tribuo illi.

25. Schult. male: non donari me patior.

26. I. e. inopiam. D. S. Scholl. primariam vocis notionem, quam

indigitat adjectum *Sadda*, obturavit, praetervident.

27. Vel: vas, thecam.

28. Proprie: *pondus*. Nominatur vero sic etiam nummus aureus.

29. Vel: portem.

30. Vel: adduci.

31. Vel: diminutionis.

32. Schult. vertit: cujus dies damnum fecerit prae *matre sua*.

Legit *Omm* pro *Ama*. D. S. Scholl. hic nihil interpretationis

addunt. Videtur Haririus dicere voluisse: qui non gratus est

pro beneficiis praeterito tempore acceptis.

33. Proprie: cujus in amicitia est obscuritas, dubium.

34. Schult. certe variante lectione ductus: indue vestem

abhorrentis a familiaritate ejus.

35. Finit hic disputatio de optima inimicos tractandi ratione,

qua manifesto contenduntur praecepta religionis christianae cum

veterum Arabum placitis, qui nimis inclinabant ad talionem.

Cfr. Iba Doreidi Idyllium v. 136, 152, 153.

36. Filius solis est aurora. *Sakâ*, hoc loco nom. pr.

significans solem, proprie videtur notare ardorem, flammam.

37. Perperam Schult.: vectores.

38. *Non ut*, phrasis dicitur esse non mere arabica, sed

Irakensium. Non raro Haririus ea utitur, significatque,

*magis*, vel *plus quam*.

39. Vel: permisi eis.

40. Perperam: ad meam sellam.

41. Dies flumini comparatur.

42. Vel: spatium exspectationis nimis esset longum.

43. Non multi pretii habentur gramina in profectorum scenitarum

relictis fimetis nascentia, quamquam perviridia; hinc fimeti

viriditate proverbialiter designatur *species boni, cui non

subest verum commodum*. Occurrit hoc proverbium etiam Cons.

XVIII. A Mohammede ortum fertur, qui cum aliquando dixisset,

„cavete vobis a fimetorum viriditat“, interrogatus, quid ista

phrasi intenderet, responderit: puellam pulchram haud

laudabilis plantarii, i. e. originis.

44. A. v. *ex quo non desino*; quod Scholl. explicant: dum vivo.

45. I. e. qui hospiti nolunt molestias creare diutius commorando.

Verba sunt desumta ex admonitione Mohammedis (Kor. Sur.

XXXIII., 53), qui post mensam solus esse vellet cum mulieribus

suis.

46. D. S. Scholl. hoc vocabulum explicant per: *quod decerpserunt

apes*. Sed *apium* mentio hic sane non erat necessaria. Rectius

Teblebius in Schult.: *charaftu atthamrat* i. e. *kathâtuhâ*.

V

Cuficus.

Commemoravit Haret Hammamita. Cufae confabulatus sum nocte, cujus

facies erat bicolor[1], cujusque luna referebat amuletum[2]

argenteum, cum sociis nutritis lacte eloquentiae, oblivionis syrma

trahentibus super Sachbano[3]. Nemo eorum erat, a quo disci non

potuisset, aut a quo sibi cavere necesse fuisset; ad unumquemque

inclinabatur, a nullo abhorrebatur. Et fascinavit nos confabulatio,

donec occiderat luna et dominata est vigilia. Cum autem velum

expandisset sinceri nigroris nox, et nihil restaret quam

dormiturientis nutatio, audivimus a porta sonum latratum cientis[4],

quem sequebatur pulsatio petentis, ut aperiretur. Diximus ergo: quis

nos accedit nocte atra? Respondit:

O homines hujus recessus, a malo sitis liberi, nec obviam

habeatis, quoad vivetis, noxam!

Nox densa ad septum vestrum pepulit virum capilli disjecti,

pulverulentum,

Fratrem itinerum diuturnorum, longinquorum, donec evasit curvus,

pauper,

Similis novae coeli lunae, cum primum splendet. Quin aream

vestram oppressit indigus pudens[5],

Prae omnibus aliis mortalibus vos adiens, ut quaereret

hospitium[6] et quietem.

Hospitem igitur accipite contentum, ingenuum, qui acquiescit

dulci et amaro,

Certeque a vobis discedet, benignitatis vestrae laudem spargens!

Dixit Haret Hammamita. Cum autem sermonis dulcedine nos fascinasset,

et cognossemus, quid esset pone fulgur ejus, festinavimus aperire

portam, ei obviam ivimus salutatione[7], et diximus puero: heus!

heus! affer quod est paratum! Dixit hospes: per eum, qui me

constituit in septo vestro! non adlambam cibum vestrum, nisi

sposponderitis, vos me non habituros molestiam, nec mei causa vobis

imposituros esum. Saepe enim esus[8] cruditate afficit edentem, et

conviviis ei interdicit; pessimus autem est hospes, qui imponit

gravia, excipientique affert noxam, praesertim noxam corpori

adhaerentem, in morbos adducentem; nec dicit proverbium pervagatum[9]

„optimae coenae sunt lucentes[10]“, alia mente, quam ut, mature

coenantes, abstineamus a nocturnis epulis, quae reddunt luscitiosos;

nisi quando, o summe Deus! ardet esuries et prohibet a somno. Dixit;

et quasi nostram voluntatem perspexisset, aut ab arcu propositi

nostri jecisset, re vera ineundo pacto ei gratificati[11] sumus, et

gratias egimus ob aequabiles mores. Cum autem puer adtulisset, quod

in promtu erat, et inter nos accendisset lampadem, considerabam

illum, et ecce! erat Abu Seid. Quare sociis dixi: proficiat vobis,

qui advenit, hospes, vel potius frigida[12] praeda! Nam, quamquam

occidit luna (lucens) domo Sirii, orta est luna poëticae, et quamquam

occidit plena luna Natrae[13], jam splendet plena luna prosae. Et

invasit eos ardor laetitiae, avolavit somnus ab oculorum hirquis,

rejicientesque quietem, ad quam tetenderant, reversi sunt ad

explicandam festivitatem, quam complicuerant. Abu Seidus quidem

intentus erat manuum suarum labori, donec, cum tollendae mensae

tempus venisset[14], diximus: delecta nos enarratione cujuspiam e

confabulationibus tuis egregiis, aut itineribus tuis mirandis!

Respondit: expertus sum mira, quae nemo vidit videntium, nec ullus

tradidit tradentium; ad maxime autem mira pertinet, quod spectavi hac

nocte, antequam superveni vobis[15], et ad vestram tetendi portam.

Petivimus itaque, ut referret, quod novum vidisset, libro vagans

gradu, et dixit: Peregrinationis arcus me exspuerunt in hanc

regionem, famelicum, miserum, gestatorem perae vacuae, ut cor matris

Mosis[16]. Surrexi itaque per silentium[17] tenebrarum, quamquam

pedes dolebant, ut quaererem virum excipientem, aut acquirerem

orbiculum panis, et pepulit me agaso famis, et fatum, cui cognomen

est *pater miri*, donec constiti ad portam domus, et properanter

dixi:

Salvete habitatores hujus domus! Vivatis commoditate vitae

suavis[18]!

Nonne apud vos filio viae pauperi, itineribus emaciato, nocte

tenebrosa erranti,

Intestina aestuanti, famem comprehendenti, qui biduum non

gustavit cibi saporem,

In terrane vestra ei est refugium? Nam jam obscuravit ala

tenebrarum demissarum,

Estque vitae statu quietis experte. Et estne hac mansione dulcis

potum,

Qui mihi dicat: baculum abjice et intra, gaude humanitate et cibo

hospitali promto!?

Dixi[19], et prodiit hinnuleus[20], super quo erat palla, et inquit:

Per sanctitatem senis (Abrahami), qui sanxit hospitalitatem, et

peregrinationis scopum fundavit in matre urbium!

Nocturno visitatori, si talis supervenit, nihil apud nos est,

quam sermo et cubitus in septo.

Quomodo alios hospitio excipere potest ille, cujus somnus fugatur

fame, et ossa rasa sunt ejus impetu!

Quid tibi videtur de his, quae retuli, quid videtur?

Excepi: quid agam mansione vacua, statione socii paupertatis? Sed, o

juvenis, quod tibi est nomen? jam enim intellectus tuus in

admirationem me duxit. Respondit: nomen mihi est Seid, et patria

Feid[21]; heri hanc in regionem veni cum avunculis ex Absitis. Dixi:

auge me luce, tu, qui vivas et extollaris! Dixit: narravit mihi mater

mea Barra, quae, ut nomen edicit, est pia, se anno invasionis

Mavâni[22] nupsisse viro e primariis Sarugi et Rhassâni; hunc vero,

cum ejus animadvertisset gravitatem, quod esset astutus, prouti

ferant, secreto eam deseruisse, necdum rediisse[23], et ad hoc usque

tempus nesciri, vivatne, ut exspectetur, an mandatus sit sepulchro

deserto. Perrexit Abu Seid: signis autem fidis cognovi, eum filium

meum esse; manus tantum vacuitas me prohibuit, quominus me ei notum

facerem; ob hanc ab eo discessi jecore contuso, lacrimarum torrente

effuso; et num unquam, o prudentes! audivistis, quod hoc miro magis

esset mirandum? Respondimus: minime, per eum, cui est (clarissima)

scientia libri[24]! Perrexit: redigite eam in ordinem singularium

eventuum, memoriamque ejus sempiternam tradite foliis[25]! nunquam

enim historia similis vagata est mundi plagis. Allato itaque

atramentario et nigris ejus serpentibus[26], historiam signavimus,

uti contexuerat; dein vero elicere tentavimus sententiam ejus de

recipiendo puero. Ibi dixit: si modo gravis esset manica, leve mihi

esset educare filium. Resumsimus: si viginti aureorum tibi sufficit

summa, statim tibi eam colligemus. Dixit: qui non acquiescerem tantae

summae, quam nemo contemnere potest, nisi fatuus! Continuavit

relator. Nostrum ergo quisque in se suscepit hujus (summae) partem,

datoque se obligavit libello. Pro hoc beneficio gratias egit, largam

laudi impendens orationis copiam, donec, cum jam nimia nobis

videretur celebratio, nimis exiguum munus, fabularum protulit

ornatarum[27], quod contemtas faceret vestes variegatas Jemanicas,

usque dum appropinquavit diluculum, aurora perrupit illustrans, et

confabulando transegeramus noctem, ex quo omnis ejus occiderat lucida

stria, usque dum canescebant ejus antiae, et cujus perfecta erat

felicitas[28], donec florescebat ejus arbor[29]. Cum autem primum

conspiceretur cornu rhasalae[30], exsilivit in morem rhasalae, et

dixit: surge mecum, ut accipiamus dona, et stillatim promanare

faciamus commissas summas; nam jam volitant jecoris mei laciniae[31]

filii mei desiderio. Alae itaque ejus me adjunxi[32], donec facilem

ei reddideram successum. At postquam numeratam pecuniam bursa sua

condiderat et, fulgentibus frontis hilaris lineis, dixerat: „Deus

rependat pedum tuorum gressus; Deum imploro tibi, mea vice, tutorem!“

affantem me, „volo te sequi, ut videam filium tuum generosum, eumque

alloqui, ut respondeat“, adspexit, ut deceptor adspicit deceptum, et

ridens, ut in utroque oculo lacrimae reciprocarentur[33], declamavit:

O tu, qui decipientem splendorem[34] pro aqua habuisti, cum

narrarem, quod narravi!

Non putavi, absconditum mansurum esse dolum meum, aut dubiam fore

intentionem.

Per Deum! nec uxor mihi est Barra, nec filium habeo, a quo

cognominatus fuerim;

Sed variae sunt mihi artes magicae, quas novas inveni, nec

aliunde duxi,

Et quae nec Azmaï[35] retulit in relationibus suis, nec pertexuit

Cumeit[36];

His utor mediis consequendi, quae manus decerpat, quando

desidero;

Si vero supersederem, immutaretur status meus, non obtinerem,

quod obtinui.

Accipe igitur excusationem et condona, si peccatum commisi

crimenve!

Hic valedixit et abiit, corde meo Rhadhâae[37] depositis carbonibus.

1. D. S. Scholl.: quod nocte incipiente luna luceret, deinde vero

occideret. Sed cur non: cujus obscuritas lunae lumine erat

illustrata?

2. Scil. ejusmodi amuleta similia sunt lunulae, vel potius soleae

ferreae equi.

3. Dicitur hunc veterum Arabum oratorem, cum duas conciliare

vellet gentes, per dimidium diem locutum esse, nec unum

repetiisse verbum. Cfr. Decas ed. alt. p. 1.

4. I. e. hospitis. Arabes, dicitur, noctu migrantes latratum

ciere solent, ut viam rectam inveniant. Posset vero et hac

Scholl. animadversione supersederi, cum hominibus noctu

accedentibus etiam invitis canum latratus oritur.

5. I. e. qui, quod opus habet, aperte fateri non audet. D. S.

Scholl. non consentiunt cum lexicis; illis enim auctoribus

designatur, qui aperte mendicatur. Dissensus ortus videtur ex

ea verbi notione, qua est: irruere, urgere.

6. Vel: cibum hospitalem.

7. Scil. dicendo: amplo et commodo fruaris loco!

8. Proprie: buccella.

9. A. v. cujus vagatur vagans.

10. Vel: detectae, ut facies mulierum, quarum sunt retecta vela.

Id vero est: diurnae.

11. Vel: consuetudinem cum eo inivimus.

12. I. e. jucunda.

13. E mansionibus est lunae; duae scil. stellae spithamae

intervallo separatae, inter quas ut nebula apparet nasus

leonis. Notat vero etiam prosam, sive orationem sparsam, non

vinctam.

14. A. v. cum id, quod prope eum erat, postularet, ut tolleretur,

vel, tolli vellet.

15. Accusatur Haririus, quod hoc verbum non recte adhibuerit; sed

liber est a culpa, si, quae Castellus de hoc verbo habet,

agnoscimus.

16. Quod spe vacuum erat.

17. A. v. cum quiesceret (duraret) nox.

18. Proprie: humefactae, uvidae.

19. Proprie: dixit.

20. Pr.: foetus vaccae silvestris.

21. Feid, vel Faid, D. S. Scholl. dicunt stationem in via Meccae;

quae tamen animadversio est nullius pretii, cum multae viae

Meccam ducant. Ex Abulfedâ, ed. Rommel, p. 81 scimus: urbem

esse parvam in Nagdo, mediâ viâ, qua peregrini religiosi Irakae

incedunt a Cufah ad Maccah.

22. Et hic D. S. Scholl. nimis parce: „locus dicitur in via

Meccae.“ Ex Scholl. ad Hamasam discimus, Mavân dictum esse

locum inter Rabasam (quae traditur in pagis ad Medinam

pertinentibus) et Nokram, quam invenimus in via Medinâ ducente

Feidum.

23. A. v. *et huc tractim*.

24. Korani.

25. Proprie: foliorum ventribus.

26. I. e. calamis. Perperam Schult.: et reliquo instrumento.

27. Proprie: phrygionicae vestis confabulationis.

28. A. v. cujus perfectae erant felicitates.

29. Schult. legit *Amud* pro *Aud*; inde vertit: cum columna

diluculi prorupisset. Sed dies oriens hic comparatur arbori,

cujus rosei se explicant flores. Minus placet sententia D. S.

Scholl.: comparatur arbori, cujus folia ex involucris

promicant. *Infathara*, fissus fuit, etiam ad florum involucra

referri potest.

30. Vel: gasalae i. e. solis.

31. Proprie: fissa.

32. I. e. dextram meain dextrae ejus junxi.

33. Proprie in usu est de sonis, in gutture se reciprocantibus.

34. *Sarab* splendor est deserti, aquae speciem prae se ferens,

sed ludens sitientes. Cfr. Lebidi Kazidam Moallakam v. 15.

35. Nomen integrum est Abu Saïd Abdo’lmelik bin Koreib bin Azem

bin Abdo’lmelik bin Azma bin Mothhar bin Riach bin Omar bin

Abdo’llah Bahelita. Plura vide in Dissertatione de Moallaka

Lebidi, p. 87; cfr. Consessum Taurisensem.

36. Tres vixerunt poetae Cumeit dicti: primus ante Islamum, alter

ante et post Islamum stabilitum, id quod notat vox Muchdharim;

tertius, Cumeit bin Seid, post Mohammedem, ad sectam Schiitarum

transiit, carminaque omnium pepigit longissima, ut in

proverbium abierint.

37. Rhadhâ, vel Gadhâ, arbor est, cujus lignum prunam

vivacissimam praebet.

VI

Mararhiensis[1].

Commemoravit Haret Hammamita. Versabar Mararhae in concilio

regiminis[2], cum, mentione eloquentiae facta, omnes, qui aderant, ex

equitibus calami et dominis praestantiae, consentirent, non

superesse, qui enucleate componat, et hac in arte versetur pro

lubitu; nec restitisse post praecessores, qui inveniat viam candidam,

tractatumve defloret virgineum[3]; sed seculi hujus scripto res

praestantissimos, facundiae frenorum potentes, mendicos[4] esse

respectu majorum, etiamsi possideant eloquentiam Sachbani Vajelitae.

Erat autem in consessu vir, sedens in angulo[5], ubi famuli stare

solent; et quotiescunque illi modum excedebant in curriculo, et

meliores vilioresve spargebant e cophino suo dactylos, limus ejus

prospectus[6] elatusque nasus indicabat, eum terrae adhaerere[7], ut

prosiliat; contractum jacere, ut orgyiam extendat[8]; arcus

laxatorem[9] esse, qui sagittas dolet; cubitorem, qui quaerat

jaculando certare. Cum autem evacuatae essent pharetrae, rediisset

tranquillitas, quiescerent procellae, cohibitus erat contradicens,

(cessarent strepitus, silerent increpatus et increpans)[10], accessit

ad multitudinem et dixit: o homines! rem fecistis stupendam et a

scopo aberrastis vehementer, dum magnifecistis ossa putrida,

excessistis favendo praeteritis, et despexistis generationem, qua

vestri sunt fratres, quaeque vobis juncta est amicitiis. Oblitine

estis, o peritissimi nummorum exploratores, magorum antistites in

solvendo et nodando, quod novae ediderunt venae, quove bimus

equus[11] ad certamen provocat quinquennem, parabolarum castigatarum,

metaphorarum dulcium, epistolarum balteatarum, rhythmorum venustorum?

Et num prisci, si recte considerat nunc vivens, alias sententias

protulerunt, quam e fontibus haustas, qui nunc quoque

frequentantur[12]; quam fugaces[13], quae nunc quoque compedibus

vinciuntur; ab illis per manus traditas ideo, quod prius nati erant,

non ideo, quod abigens a rivo[14] accedentem superat? Mihi quidem

notus est, qui, quando scribit[15], pingit; quando exponit[16],

vestem texit Jemanicam; quando latius evagatur, deaurat[17]; quando

compendiose loquitur, miracula edit; quando ex tempore loquitur,

attonitos facit; quando nova producit, corda findit. Excepit, qui

prae ceteris respiciebatur in concilio, primatum illorum oculus: quis

hunc saxum tundit[18], et harum proprietatum est admissarius[19]?

Respondit: hippodromi tui socius[20], pugna tibi adversarius, et, si

vis, exerce generosum[21], voca responsurum, ut videas, quod mireris.

Resumsit ille: o quisquis es! milvus nostra regione non fit aquila,

et facile nobis est distinguere argentum a glarea; raro autem, qui se

exponit certamini scopum, evadit morbo incurabili; raro, qui pulverem

ciet probationis, effugit contemtus festucas. Ergo tu, honorem tuum

ne prostitue ignominia afficienti[22], nec averte te a consilio bene

consulentis! Regessit: quisque suae sagittae optime novit signum, et

certe[23] nox suam prodet auroram. Hominibus ibi clam deliberantibus,

qua re puteum ejus explorarent, virique agerent experimentum, unus

inquit: meae eum cedite parti, ut eum petam historiae meae

silice[24], quae nodus est intricatus[25], nummorum dijudicandorum

lapis lydius. Ornarunt eum itaque dominio, ut rebelles quondam Abu

Naâmam[26], et accedens ad virum illum inquit: scias velim, me,

cognatum[27] huic[28] praefecto, statui meo providisse dulci

eloquentia, et ad reparanda curvata sufficiens habuisse auxilium in

civitate mea, in facultatum copia et alendorum paucitate. Sed cum

tergum meum aggravatum esset et periisset tenuis pluvia, ad illum

contendi ex oris meis cum spe mea, et oravi, ut mihi restitueret

nitorem et me irrigaret; et laetus erat ob adventum meum ac lubens,

et mane me bonis cumulavit vespereque. Petenti vero tandem mihi

licentiam, domum revertendi tergo laetitiae, dixit: ego mihi firmiter

proposui, tibi non dare viaticum, nec concedere[29], ut relictis tuis

te adjungas, nisi ante discessum tuum componas epistolam, qua statum

tuum ita explices, ut vocabulorum binorum prioris litterae omnes sint

punctatae, litterae posterioris distinctae sint puncto prorsus

nullo[30]. His auditis totum annum exspectavi facundiam meam, sed non

edidit verbum; totum annum mentem excitavi, sed aucta est sopore;

omnes[31] doctos auxilio vocavi, sed quisque caperata fronte se

avertit. Si ergo vera de te retulisti, fac, veracitatis tuae proferas

testimonium[32]! Respondit: ad cursum incitasti equum cursorem,

rigationem postulasti aquam effusam, arcum transmisisti in

fabricatorem, domum habitare jussisti exstructorem. Tum, postquam

cogitaverat, donec plenam fecerat[33] venam[34], abundans lac

camelae, dixit: erioxylon[35] inde atramentario, sume instrumentum et

scribe: Liberalitas, o tu, cujus felicitatis exercitum Deus

confirmet! ornat; avaritia, o tu, cujus inimicorum oculos[36] fortuna

deprimat! dedecorat; nobilis remunerat, ignavus frustrat; hospitalis

excipit, sterilis[37] terret; benignus nutrit, rixosus festuca

laedit; donum salvat, retardatio angit; preces custodiunt, laus

purificat; ingenuus retribuit; denegare, quod jure est debitum,

ignominia afficit; projicere verendos[38] est error, frustrare filios

spei est crudelitas; nemo avarus est, nisi imbecillis mente; nemo

decipitur, nisi tenax; nemo pecuniam condit, nisi miserabilis, nec

contrahit manum pius. Nunquam desinant[39] promissa tua liberare

fidem, consilia tua sanare, clementia tua ignoscere, luna tua

splendere, dona tua ditare, inimici tui te celebrare, gladius tuus

perdere, potestas tua aedificare, petens a te decerpere[40], te

laudans colligere, liberalitas tua juvare, coelum tuum pluere, copia

tua redundare, repulsa tua deficere! Qui spem suam in te posuit,

senex est similis umbrae pomeridianae, cui nihil restitit; adiit te

mente acerrimae aviditatis[41]; laudavit te selectis[42], quae dote

donare necesse est; desiderium ejus autem facile expletur; quae

animum ei tuum propensum reddant, sunt manifesta. Laus ejus pro

praeda habetur, vituperium timetur; pone se habet familiam numerosam,

quam tetigit adversitas, expilavit iniquitas, totam obruit macies,

dum ipse versatur in lacrima respondente[43], tristitia

liquefaciente, cura inhaerente, moerore modum excedente, quod spes

frustrata est, neglectus canitie sparsit, inimicus dentes collisit,

tranquillitas evanuit; neque vero declinavit amor ejus, ut iram

provocaverit[44]; nec malos fructus tulit arbor ejus, ut resecetur;

nec exspuit[45] pectus (cogentia), ut excutiatur; nec nodosum erat

vinculum[46], ut odio habeatur. Liberalitas ergo tua postulat, ut

quae ei sunt praestanda non rejicias; sed spem ejus fac candidam[47],

auferendo dolorem! Divulgabit laudem tuam in mundo suo, o tu, qui

vivas ad removendam tristitiam[48], erogandas opes, sanandam

aegritudinem, tuendos senes, societate copiae et laetitiae nitentis,

quamdiu visitabitur[49] domicilium divitis et timebitur intentio

malevoli[50]! Salve! Cum autem epistolam dictando ad finem

pervenisset, et in praelio eloquentiae fortitudinem suam

demonstrasset, multitudo ei gratificata est facto et dicto, largum

ostendens favorem et liberalitatem. Interrogatus vero, qua in gente

ejus sit origo, qua in valle ejus lustrum, respondit:

Rhassan nobilis mea est gens, Sarugum patria mea pristina.

Domus quidem illa solem aequat splendore et loco excelso;

Mansio autem dicta paradisum, salubritate, amoenitate et pretio.

Euge vitam, quam in ea transegi, et gaudia perfecta,

Diebus, quibus limbatam tractabam vestem in ejus hortis, litans

genio[51],

Juventutis stola superbiens, revelatas conspiciens delicias

pulchras,

Non metuens fortunae vicissitudines, nec casus ejus vituperandos!

Si homo moerore perderetur, ego mortuus essem moerore constante;

Si redimi posset vita praeterita, ego eam redimerem pretioso

cordis sanguine.

Mori antiquius est viro, quam vivere vitam jumenti,

Quem annulus contemtus ducat ad magnas[52] et injurias,

Et leones videt discerptos unguibus injuriosis luporum.

Peccatum autem imputandum est tempori; nisi ipsius esset mala

indoles, non inconveniens foret habitus[53];

Ipsum si recte staret, status etiam in eo recte se haberent.

Posthaec perlata ejus historia ad praefectum, iste os ejus margaritis

implevit, eumque adegit, ut ad ipsum se reciperet, quo praeesset

scribarum concilio; at suffecit ei donum, ab isto principatu eum

retinuit fastidium. Dixit, qui retulit. Equidem cognoveram lignum

arboris ejus, antequam maturuerant ejus dactyli; et prope aberam, ut

ejus pretium indicarem, antequam fulserat plena ejus luna; sed

palpebrae nictu innuit, ut ne extraherem gladium ejus e vagina. Jam,

cum exiisset plena cum pera, discessisset potitus victoria, eum

secutus sum, amicitiae officium exsecuturus, reprehensurus scilicet

eum ob recusatum praesidis munus; verum se avertit ridens et

declamavit modulans:

Vagari per regiones cum paupertate, antiquius mihi est, quam

munus.

Nam praefectis[54] est asperitas et objurgatio, eheu quanta

objurgatio!

Et nemo eorum bene facta complet, et firmat, quod constituit.

Nec te decipiat fallens deserti splendor, nec aggrediaris rem non

perspectam[55];

Quot enim somniantes, laetati somnio, terrore percussi sunt

expergiscentes!

1. Mararha, vel Maragha, urbs est Aderbiganae. Ibn Haukal, vert.

Ouseley, p. 157 dicit: Maragha is nearly of the same size as

Ardebil; in former times it was the seat of government: it has

villages and suburbs, orchards and gardens, and land improved

by agriculture.

2. Secus Schult. habet *eruditionis*.

3. I. e. producat novum. Schult.: qui dissertationem virginem

posset conscendere.

4. Pr.: domesticos, ob quos sumtus facere necesse est. Schult.:

clientes.

5. Vel: in margine, ora.

6. Vel: palpebrarum contractio.

7. I. e. silere. Schult.: oculos in terram defigere.

8. Schult.: ut mox amplo passu emicaret.

9. I. e. qui remiserit arcus nervum.

10. Verba inclusa exstant in editione Percivalii.

11. Vel: camelus.

12. Perperam Schult.: quam qui aquariis turbidis et calcatis

veniant comparandi, e quibus nihil celsum ac venustum eluceat.

Neutiquam orator veteres vult vituperare.

13. Sententias, quae ob pulchritudinem mox in omnium ore sunt,

comparat cum celerrimis antilopibus.

14. I. e. e vita discedens, allegoria e vita pastoritia desumta.

15. Vel: tractatum componit.

16. Vel: comparationes instituit.

17. Alius est in ed. Percival. commatum ordo.

18. I. e. quis est detrectator? D. S. Scholl, saxum hic notare

dicunt: honorem, aestimationem. Schult. explicat: quis durum

hoc saxum nobis perfregerit?

19. I. e. dominus, possessor.

20. Vel: compar tibi in hippodromo.

21. Scil. hunc.

22. Vel: vituperiis, aut locis, ubi vituperiis afficiatur.

23. Male Schult.: et nunc statim.

24. Secundum D. S. Scholl. silex notat: quod alicui in certamine

par est.

25. Pr.: difficultas nodorum.

26. Abu Naâma cognomen est Kathrensis, oratoris et poetae,

tempore Muzabi, filii Subeiri, quem rebelles dicti Alasariket

Chalifam salutaverunt viginti per annos.

27. Perperam Schult.: in comitatu hujus viri principis.

28. Ambiguum est, utrum dicere velit *hujus urbis*, an *hujus

provinciae praefecto*.

29. Vel: dispersionem tuam recolligere.

30. In lingua latina sola littera _i_ puncto insignitur; in hac

ergo artificium illud, quo prima quaeque vox litteris punctatis

constat, altera quaeque mon punctatis, locum habere non potest.

Similia occurrunt in Consessu Ahvasensi et Samarcandensi.

31. Reprehenditur hic Haririus a popularium suorum nonnullis ob

vocem Katheba, *omnes* notantem, quippe quam ex usu non sit

licitum ponere statu constructo.

32. A. v. proferas testimonium, si es e veridicis.

33. Vel: existimabat.

34. Pr.: prima e puteo scaturiens aqua, ingenium.

35. Quod ab iis, qui calamis scribere solent, atramentario

inditur, ut carpta lana, gossypium, sericum, ad continendum

atramentum.

36. Vel: cilium.

37. Vel: sycophanta, delator.

38. Schult.: necessarium.

39. Licet etiam vertere: nunquam desinunt.

40. Perperam Schult. verbum adhibet finitum.

41. Pr.: adiit te sensu, cujus aviditas salit. Non bene Schult.:

opinione bona.

42. Selectae orationes vel versus *sponsis* hic comparantur, quae

dotare necesse sit.

43. Intelligit facilem et largam.

44. Vel: ut ira eum persequatur.

45. I. e. non pronuntiavit.

46. Nihil molesti erat in mea tecum conjunctione.

47. Imple.

48. Sic Castellus. D. S. Scholl. interitum notat. Utrumque

confirmat in Lexico Arabico-Latino Freytagius.

49. A. v. obruetur.

50. Vel: socordis, vecordis. Schult.: aut metuitur tergiversatio

sordidi.

51. A. v. *secans propositi*, i. e. cujus pro arbitrio cedebant

proposita, vel, perficiens quae vellem.

52. Subintellige: calamitates, vel peccata. Non convenire mihi

videtur, quod Scholiastae supplent: dignitas.

53. Vel: mos, natura.

54. Intelligendi sunt urbium et provinciarum praefecti.

55. Vel: dubiam, ambiguam.

VII

Barcaidensis.

Narravit Haret Hammamita. Proposueram mihi proficisci Barcaido; at,

cum fulgura venientis festi conspicerem, respui ab illa urbe

discedere, nisi testis fuissem diei ornatûs. Cum autem advenisset cum

officiis suis lege sancitis et ultro praestandis, equitesque et

pedites coegisset, nova, ut mos praecipiebat, veste indutus, item ac

alii prodii ad colendum deum. Iam cum templi coetus esset congregatus

et consertus, compressioque spiritum intercludere inciperet, senex se

ostendit pannulis duobus laceris, velato utroque oculo, sub brachio

gestans sacci pabulatorii instar, ductus vetula dracaenae simili;

substititque ut collapsurus, ac salutavit ut pavidus; tum, precibus

peractis, quinque suos[1] in pera gyrando, schedulas promsit variis

inscriptas coloribus, nitidis characteribus, vetulaeque annosae

tradidit cum mandato, explorare liberales et, quemcunque

animadvertisset rorantis manus, ei obtrudere foliorum unum. Accusatum

hominibus fatum mihi quoque schedulam destinaverat, qua reperiebam

scriptum:

Dies mihi oritur percusso doloribus et terroribus,

Pessime afflicto superbis, fraudulentis, sicariis,

Fratribus simulantibus, suadentibus detrimentum,

Adjutoribusque ad malum exitum.

Quantum passus sum ignibus odii, egestatis, itinerum,

Quotiesque incessi laciniis, memoria enarrando non sufficit.

Utinam fortuna, me infestatura, extinxisset parvulos!

Quod si catuli mihi mei non essent vinculo et morbo,

Spes meas non dirigerem, neque ad propinquos, neque ad potentes,

Nec tractarem syrma demissionis tractu;

Latibulum mihi esset laetius, et antiqua vestis antiquior.

An vero liberali placuerit onus meum allevare nummulo,

Conturbationisque meae ignem extinguere, aut tunicâ aut braccâ?

Perrexit Haret Hammamita. Et cum conspexissem versuum ornatum,

ortumque mihi esset desiderium cognoscendi eorum textorem,

signorumque pictorem, cogitatio autem suggereret, vetulam esse viam

consequendi, nec illicitum pronuntiaret pretium pro communicata

notitia exhibendum; observavi illam, ut currebat per singulas series,

pluviamque petebat a singulis manibus, haud ita quidem, ut labor

felici successu comitaretur ullusve manum ejus irrigaret loculus.

Sterile vero expertam corda commovendi studium, et circumeundo

fatigatam, jamque nonnisi in Deo spem superesse vocitantem et ad

schedulas reposcendas conversam, Satanas in oblivionem chartae mihi

datae induxit; non illa declinavit ad angulum meum, sed rediit ad

senem plorans frustrationem, conquerens de iniquitate fortunae. Qui

dixit: Deo sumus, Deo committo res meas; nec vis, nec potestas est,

praeterquam in Deo! cecinitque:

Non superest candida[2], nec candidus[3]; non aqua aperte fluens,

nec adjuvans.

Palam est (hominum) certamen in malis facinoribus; nullus vero

fidelis aut pretio dignus.

Perrexit: consolare animam et bona ei pollicere, tum schedulas

collige et numera! Regerente autem illa: jam repetivi et numeravi,

repperique manum perditoris earum unam oppressisse; excepit: pereas

contemnenda! amittimusne, vae tibi! praedam cum retibus fomitemque

cum ellychnio? Hoc sane molestiam est addere molestiae[4]! Abiit

itaque sectans, quam antea calcaverat, viam, quaesitum convolutam

schedulam. Cum vero mihi appropinquasset, cum folio junxi drachmam et

particulam, digito ad drachmam intento dicens: si vis nitentem,

signatum, manifesta secretum occultum; si non vis explicare, sume

particulam et abi! Cupida lunam plenam, fulgentem senem, acquirendi,

mitte, inquit, repugnantiam et sciscitare, quod tibi placet! Quare

interrogavi de ortu senis et patria, deque carmine et textore venusti

ejus ornatus, et respondit: senex est de habitatoribus Sarugi, ipse

etiam ille, qui pinxit textum tapetum. Tum rapuit drachmam ceu

accipiter, et discessit ut vibrata sagitta. Me contra angore implevit

cogitatio, Abu Seidum esse, quem intenderat, exarsitque mihi moeror

ob oculorum ejus malum, vehementerque cupivi improviso occurrens

colloqui, ut probarem artem meam physiognomicam. Sed ad eum pervenire

non poteram, nisi cervices hominum calcando, quod lege prohibitum

est, pariterque detestabar, malum inferre populo, quam inde mihi

oriturum vituperium. Mansi itaque in loco, illumque oculorum habui

vinculum, usque dum, fine precibus imposito, prosiliendi erat

licentia. Ibi ad eum volavi, eum inspectu cum palpebris ei concretis,

et ecce! perspicacia mea erat ea Abbasi, arsque physiognomica ea

Ajasi; qua re me quoque ei detexi, tunica eum donavi, vocavique ad

panem. Laetus autem ille de beneficio, et quod eum agnoveram,

invitationem ad panem meum acceptam habuit et discessit; manus mea ei

erat habena, umbra praecessor, et vetula tertius pes tripodis, nec

non observator, cui nihil absconditi. At cum nidi mei strato

assedisset, eique proposuissem, quod celeriter poteram, o Haret,

inquit, num nobiscum est tertius? Nemo, respondi, praeter vetulam.

Illi quidem nihil secreti est obvelatum, regessit. Tum ambo

pretiosissimos suos aperuit, geminosque suos versavit, flammabantque

faciei lampades ut duae Farkadae[5]. Hic ego, de salvo ejus visu

gaudens, admiransque singulares ejus agendi modos, non quiescere, nec

continere me potui, quin quaererem: quid te eo adduxit, ut coecum te

simulares, per inculta proficiscens, deserta pererrans et vastissima

emetiens spatia? Sed speciem prae se ferebat non invenientis verba

jentaculoque operabatur; necessitate demum expleta in me intendit

visum et cecinit:

Cum tempus, quod pater est mortalium, coecum se simulet, ita ut

recta aberret via in felicitate avertenda et donanda,

Ego quoque coecum me simulavi, ut dicar frater coecitatis; non

mirum est, si juvenis calceum sibi conficiat more patris.

Adjecit: nunc i in apothecam tuam et affer mihi alcali, poliens

visum, tergens manus, molliens cutem, bene olentem faciens halitum,

confirmans gingivam, corroborans stomachum, mundo positum in vase,

late spargens odores, brevi ante tritum, jucundum frictu, quod qui

tangit existimet pulverem oculis inspergendum, imagineturque olfacere

flores palmae! Ei adjunge dentiscalpium perfecte purum, quod lubenter

complectamur, pulchra formâ, invitans ad ipsum devorandum, tenue ceu

amore percitus, politum ut gladius et instrumenta bellica, gracile ut

frons virens! Dixit; et statim surrexi, ut mandatum perficerem

odoremque carnium ab eo averterem, nihil suspicans, eum, quo

falleret, in apothecam me ablegare et ludibrio habere legatum,

petendo dentiscalpium et alcali. At cum petitis quum rediissem,

tempore breviore halitu, inveni domum vacuam, senemque cum vetula jam

aufugisse. Quem ob dolum flammante ira correptus, diu vestigia ejus

sectatus sum; sed erat, quasi demersus esset in aquam, aut sublatus

in coeli sudum aethera.

1. Digitos.

2. Sors.

3. Amicus.

4. Proprie, manipulum lignorum fasci.

5. Duae prope polum stellae.

VIII

Maarrensis.

Retulit Haret Hammamita. Inter alia temporis miracula vidi duos

adversarios accedentes ad judicem Maarrae Nomanicae, quorum alterum

jam fugerant robur et cupido, alter similis erat virgae myrobalani.

Incepit senex: juvet Deus judicem, ut per eum juvat justitiam

quaerentes! Serva mihi erat gracili statura, laevibus maxillis,

patiens laboris; modo saltans ut equuleus, modo dormiens in cunis;

frigida tactu mense Iulio, praedita continentia et fraeno, acie et

cuspide, manu et digitis, ore sine dentibus, mordens lingua ceu ea

viperae se motitante, commode incedens longo syrmate, superbiens

veste nigra et candida; cui potus dabatur, quamquam non e cisterna;

fidelis et dolosa; nunc se ostentans, nunc occultans; facta ad

utilitatem, obediens in angustia et copia; quandocunque secuisses,

junxisset; quandocunque eam removisses, sejuncta mansisset; quamdiu

eam habuisses mancipium, pulchre fecisset; etsi, quando peccasset,

dolorem excitasset et inquietasset. Hanc juvenis hicce ad finem

quendam ministram flagitavit, dedique non postulans mutuum, ea

conditione, ut fructum ejus perciperet, sed non imponeret, quod

egrederetur vires. Ille vero rem suam ei injunxit et, postquam diu

usus erat, reddidit vitiatam, offerens pretium, quod nolo. Excepit

juvenis: senex iste quidem veracior est, quam aves Katha; sed, quod

eam vitiavi, peccatum est non voluntarium, et jam, ad compensationem

illati detrimenti, pignori dedi servum, cujus utrumque latus aequale

est, genus ducentem a Kainitis[1], purum a sorde et spurcitie, locum

tenentem proximum pupillae, spargentem bonum; efficientem, quod bene

placeat; homunciones nutrientem. Quandocunque dominus constituebatur,

erat liberalis; commeatu instructus, communicabat; stigmate notare

jussus, non deficiebat; rogatus ut adderet, addebat; et, quamquam una

non manens mansione, nec nisi cum duabus coiens, facultatibus non

parcebat, bene faciendo se efferebat, socium sequebatur, quocunque

duceret, etsi non ejusdem esset generis; gaudebamusque ejus ornatu,

quamvis non allecti ejus deliciis. Utrique respondit judex: aut

claris verbis exponite, aut abite! Senem autem timide retrocedentem

loquique annitentem praevenit juvenis hisce:

Commodaverat mihi acum, ut consuerem pannulos, quos vetustas

detriverat et nigraverat.

Haec fissa est in manu imprudentia, cum traherem filum ei

insertum.

Seni autem non visum est condonare compensationem, cum eam

adspiceret vitiatam,

Sed dixit: da acum similem aut pretium; nam longe abest, ut

reficiatur!

Retinuit igitur specillum meum oculare, et o egregium vituperium

hôc sibi contraxit!

Oculus ob pignus retentum aegrotat, manus non sufficit ei

redimendo.

Hac explicatione conjice profunditatem meae miseriae, et miserere

ejus, qui nequit restituere!

Ibi accessit judex ad senem et, age, inquit, loquere sine fuco! Unde

sic orsus est:

Iuro per domum sanctam et venerantes in clivo Minae!

Si tempus me juvisset, non pignori accepissem stylum ejus,

Nec perseverassem postulando mutuum pro acu perdita, cujus non

solvit pretium.

Sed infortuniarum arcus me petivit, sagittis ferientibus hinc et

inde,

Et mea conditio instar est conditionis illius, calamitae, noxa,

exilium et macor.

Fortuna nos ambos aequavit, ego miseriâ ille sum, ille est ego!

Ille non potest liberare specillum, quod pignori cessit in manum

meam;

Mihi, ob inopiam, non est facultas, condonandi quae peccavit.

Iudex, cum caussam eorum cognovisset, egestatemque ac indolem

perspexisset, aureum de tapeto (quo precans utebatur) porrexit, hoc,

dicens, litem vestram dirimite et abscindite! Senex autem juveni eum

praeripuit sibique arrogavit integrum, serio, non joco, argumentans:

dimidium rata est beneficii, dimidium alterum pretium acus; nec

declino a justitia; surge autem, sume stylum! Iuvenem hoc eventu

moeror invasit, qui et judicis animum contristavit, acuens de amisso

nummo dolorem. Nihilominus, tristitiam juvenis demulsurus, duas

drachmas ei, parum de multo, largitus, addidit: in futurum ergo ne

habete commercium, evitate lites, nec me postulate diremtorem; nam

apud me nequaquam bursa est debitorum! Quo facto surrexerunt, laeti

ob donum, praedicantes ejus laudem. Iudex contra non occultare

poterat suum taedium, ex quo saxum ejus roraverat, nec liberari ab

indignatione, quod dura ejus petra sudaverat. Tandem, stupore

dispulso, ad famulos accessit, jam, inquiens, sensum mihi subit

internum clareque nunciat intellectus, ambos illos dolo nectendo

conspirasse, non vere litigasse de peculio; quae igitur est via eos

explorandi, secretumque eliciendi? Respondente vero turbae

solertissimo, igne carbonum ejus: occulta eorum non possunt palam

fieri, nisi per ipsos; sequi jussit apparitorem, qui reduceret. Coram

stantes alloquitur; veram juvencae vestrae camelae aetatem[2] mihi

dicite; hac sub conditione a vindicta fraudis liberi eritis! Hic

juvenis timide retrocessit, frustra loqui tentans, declamavitque

senex:

Ego cum Sarugensis, hic meus filius; catulus autem, experientia

ut docet, similis est leoni.

Manus illius et mea tetigerunt nunquam acumve, specillumve;

Sed fortuna mala, iniqua, eo nos adegit, ut, quibus opus habemus,

mendicemur

A quocunque rorante manum, dulci lacum, et crispo dextram et

clauso,

Omni arte et venationis dolo; nunc seriis, quando commodum

promittant, nunc ludicris;

Ut rorem portemus in sortem nostram tristem, consumamusque vitam

victu miserabili,

Mors dum insidiatur, superventura, nisi hodie, at crastino.

Regessit judex: macte dulcedine profusionum oris tui! et euge! tibi

vocarem, nisi esses deceptor. Adhortor te et, ut tibi caveam, moneo,

ne posthac cum judicibus dolose age, sed metue vim suo arbitrio tecum

acturorum; non omnis dominus remittit, nec omni tempore auditur

blanda oratio! Quod consilium se secuturum, et a personae suae

dissimulatione se contenturum, promittens, senex cessit ab ejus

latere, fronte dolo nitente. Dixit Haret Hammamita: non vidi

mirabilius in itinerum ambagibus, nec legi simile in librorum

voluminibus.

1. Kain notat etiam fabros ferrarios; in hos tecte intendit.

2. I. e. veritatem.

IX

Alexandrinus.

Dixit Haret Hammamita. Abripuit me alacritas juventutis et acquirendi

desiderium, ut pererrarem quod terrarum est inter Farhanam et

Rhanam[1]. Gurgites vadabam, ut decerperem dactylos, et in pericula

irruebam, ut consequerer necessaria. Perceperam autem ex ore

doctorum, et e mandatis sapientum memoriae mandaveram, prudentis

esse, si urbem peregrinam intraverit, sibi conciliare ejus judicem,

et vindicare ejus favorem, ut tergum habeat firmum in litibus et

securus sit ab injuria magistratuum. Hoc ergo praecepto utebar regula

et rerum mearum habena, nec intrabam urbem, nec lustrum penetrabam

leonis, quin praefecto me admiscerem, ut aqua solet vino, curaque

ejus confirmarer, ut corpora spiritu. Dum autem versabar apud judicem

Alexandriae, vespera frigida, allatusque erat eleemosynae thesaurus,

ut eum dispertiret pauperibus, ecce! intrat senex stupendus, tractus

a foemina prole praedita, quae dixit: Deus juvet judicem, semperque

acceptum habeat! equidem mulier sum de nobilissima radice et

purissima origine, generosis patruelibus et matruelibus; character

meus est castitas, natura modestia, mores commodi, magnumque inter me

et consortes discrimen. Sed pater meus procantes domos celsitudinis,

dominos divitiarum, silere jussit, male excepit respuitque

conjunctionem, argumento utens, quod jurejurando se obstrinxerit, non

alium se accepturum esse generum, quam qui artem exerceat. Inde, fato

ad miseriam et noxam meam sic determinante, factum est, ut hic

deceptor prece adiret patrem meum, ejusque per familiam juraret, se

conditionibus ejus convenire, longum quippe per tempus margaritam

conseruisse margaritae vendidisseque aureis. Pater vero meus, absurdi

mendacii offuciis deceptus, me ei matrimonio dedit, priusquam statum

ejus exploraverat. At ego, e spelunca mea educta, a propinquis

remota, in tentorium ejus portata et jugo ejus subdita, repperi eum

desidem, cubatorem, lecto et somno deditum. Bene plumata et ornata,

suppellectile et mundo ad eum veneram; sed non desiit vendere foro in

justitiae, pretiumque consumere omnibus dentibus commoliendo, donec

omne peculium meum disperserat et miseriae suae impenderat. Cum jam

quietis me oblitam fecisset, et domus magis vacua esset, quam palma,

alloquenti: heus tu! adversitas non amplius permittit delitescere,

nec aroma superest post Arusum[2]; surge ergo, ut acquiras arte tua,

et fructum collige tua praestantia; respondit: malam fortunam premere

artem suam, ob dominantem in mundo pravitatem. Puerum autem ab eo

habeo macrum ut dentiscalpium, et nostrum neuter accipit quo

satietur, nec sedare possumus ob famem lacrimas. Adduxi illum itaque

ad te, et coram te constituo, ut probes ea, quae praetendit, tum

dirimas, ut tibi indiderit Deus. His auditis judex ei appropinquavit

dicens: audivi historiam nuptiarum tuarum; nunc te defende! si non -

veste te exuam mandaboque carceri. Hic humi defixit oculos ut vipera,

tum vehementi praelio accinctus cecinit:

Audi historiam meam, quae, exposita, risum simul movet et fletum!

Vir sum, cujus in proprietatibus nihil est vitii, de

existimatione nihil dubii.

Sarugum est patria; qua natus sum; Rhassan radix, ad quam genus

refero;

Labor meus, studere; scientiae me immergere, intentio; o

intentionem optimam!

Sors mea, magia verborum, e quibus conflo prorsam et vorsam.

Profunda peto eloquentiae, eligoque margaritas et extraho,

Fructumque maturum, decerpendum, carpo, dum alii nonnisi ligna

caedunt.

Ac argenteam quidem phrasin sumserim, a me conflata dicitur

aurea.

Tempore praeterito veto eruditione mea eliciebam opes et

mulgebam,

Pedisque planta, ob illius honorem, dignitatis gradibus

insistebat, quibus deest altior,

Diuque ad sedem meam afferebantur dona, quorum non accepti erant

datores.

At hodie a quocunque suspendeatur spes, ejus in foro eruditio est

merx spreta;

Nullus (eruditionis) filiis servatur honos, nulla habetur ratio

cognationis cum illa et vinculi;

Quasi in atriis suis cadavera sint, quorum fugitur et evitatur

foetor.

Consternatus itaque est animus fortunae in me decretis

mirabilique mutatione,

Brachium languet ob vacuitatem manus, impetum faciunt curae et

aerumnae,

Eoque adduxit illaudabile tempus, ut tentarem, quod maculat

famam.

Vendidi enim, donec non supererat cilicium, nec stragulum, quo

volutarer,

Emique credito, donec humerus aeris alieni onere premebatur, quo

levior est interitus.

Postea complicavi intestina, esuriens quinque dies; at cum fames

crearet dolores,

Non videbam praeter suppellectilem ejus mercem, qua vendenda

obirem et fatigarer.

Cucurri autem animo invito, lacrimante oculo, corde moerente;

Insuper, manum isti injiciendo mutuum non supergressus sum

placitum, ut inde ira exorta sit.

Quod si autem iram ejus excitavit imaginatio, digitos meos

margaritas conserendo quaestum facere,

Meve, cum procarer, offuciis usum esse, ut voti compos fierem;

Per eum juro, cujus ad Caabam tendunt viatorum catervae,

generosis vectae camelis!

Dolose agere cum pudicis, non est mos meus, neque character,

fucare mendacia.

Manus autem, a prima inde juventute, nihil tetigit, quam acutos

(calamos) et libros.

Sic cogitatio mea connectit monilia, non manus; et carmen est,

quod consero, non catena odoratarum sphaerularum.

Haec est ars, qua me imbutum esse colligereque victum contendi.

Huic ergo expositioni aurem praebe, ut praebuisti illi, et, sine

personae respectu, statue, quod necesse est.

Ita quum gypso illevisset orationis structuram perfecissetque

declamationem, judex, cujus pericardium tetigerant versus, ad

mulierem adolescentem deflectens dixit: scias velim, constare omnibus

judicibus tribunaliumque praesidibus, generationis liberalium

interitum, temporisque propensionem in sordidos; veracem ergo maritum

tuum existimo, liberum a vituperio. Ille etiam ipse, se tibi debito

rem profitens, claram ostendit lactem, demonstrationem artis

componendi adtulit, probavitque excarnibus se esse ossibus. Urgere

autem excusatum, est vitium, in opem includere, crimen; contra,

paupertatem tegere, pietas; patienterque meliora exspectare, cultus.

In latibulum itaque tuum redi, excusatum habe virginitatis tuae

patrem (qui cepit virginitatis florem), abstine a lacrimarum fluxu et

confide Dei decretis. Tum utrique eleemosynae portionem porrexit,

summae extremis digitis inhaerentem particulam, adjiciens: hoc

lactate vos emulso, hac irrigate adspergine, tolerantes fortunae

dolos et vexationes! Facile fieri potest, ut Deus afferat

liberationem jubeatque meliora. Surrexerunt ergo; et senex quidem

laetus, ut qui e carcere dimittitur, et hilaris, ut qui opulentus

evasit post miseriam. Perrexit relator: ego vero agnovi Abu Seidum

eodem momento, quo sol ejus illucescebat et objurgare incipiebat

conjux, propeque aberam, ut mirabilem ejus eloquentiam ac

artificiorum lucra proderem; sed verens, ne judex, perspecto ejus

mendacio linguaque fallaci, eo adduceretur, ut eum indignum haberet,

quem suis assuefaceret beneficiis, a verbis abstinui, ut solet

dubitans, mentionemque ejus complicavi, ut folium inserviens

epistolae; nisi quod, cum jam abiisset, et pervenisset quo

pervenisset, dixi: quodsi nobis nonnemo vestigia ejus legeret,

*palam* historiae ejus, sericique texti, ferret. Quare judex statim

unum e fidelibus suis sequi jussit, ut inquireret ejus arcana; qui,

nulla mora interposita, quasi volutatus cachinnansque rediit, ac

interrogante judice, quid novi fili Mariae? respondit: mirandum vidi,

et, quod excitabat gaudium, audivi. Illo pergente: quid est, quod

vidisti? hic: senex, ex quo hinc egressus erat, non desinebat

complodere manus, saltare, et plenis buccis canere:

Incidissem in calamitatis ignem, impudentia expeditae,

Carceremque visitassem, nisi judex Alexandrinus.

Quibus auditis risit judex, ut ei decideret cado similis pileus,

abiretque constantia. Dein, cum ad gravitatem reversus esset et

vehementem risum finiisset, Deum rogando veniam dixit: o Deus!

angelorum tibi proximorum custodia prohibe, ne in carcerem conjiciam

eruditos. Tum mandavit famulo: illum ad me duc. Festinans autem

quanquam abiit, nonnisi post longum tempus rediit, nuntians, illum

disparuisse. Ad haec judex: si ad me venisset, supersedere potuisset

metu; donassem ei, quod tali viro fuisset dignius, certeque

adduxissem eum ad credendum, *praesenti mundo praestare sequentem*.

Dixit Haret Hammamita. Ita cum judicem illi propensum animadverterem,

fructumque, quem enarratio ei tulisset, amissum, obruit me

poenitentia Farasdaki, cum Navâram repudiasset, et Cusaitae, cum

errorem detexisset dies.

1. Extremam plagae occidentalis urbem.

2. Nomen viri, quem mortuum cum extulisset conjux, alii, nec bene

olenti, nupta, hic, iratus, mulieris odoramentorum quasillum de

camelo, quo vehebantur, dejecit; unde mulier in illa verba

erupit.

X

Rachbensis.

Narravit Haret Hammamita. Desiderium allectans me vocaverat Rachbam,

aedificatam Maleco, filio Tauki et morem ei gesseram, jumento utens

agili et proposito quasi stricto, non cessante. Ubi cum jecissem

anchoram vinxissemque funes, raso capite e balneo egressus, vidi

juvenem, fusum forma pulchritudinis vestitumque formositatis ornatu

perfecto; cujus manicae inhaerebat senex, praetendens, illum filium

suum occidisse, dum juvenis eum novisse negabat accusationemque

exhorrescebat. Iam autem concursus circum ambos malos bonis

miscuerat, cum, litis incendio aucto, conveniret, confugere ad urbis

judicem, suspectum quidem nequitiae et amoris majoris in pueros, quam

in puellas, ejusque ad atrium properarent, ut solet currere pullus

perdicis (vel Suleik, celeritate cursus nobilis). Qui, sene

accusationem renovante auxiliumque petente, juvenem, cujus candoris

gratiis sollicitabatur, cujusque cincinnorum decore intellectus ei

findebatur, se defendere jussit. Hoc autem reponente: mendacium est

exercitati in mendaciis in hominem sanguinis insontem, et fictio

deceptoris in eum, qui neminem oppressit; judex dixit seni: affer

itaque duos idoneos testes e Muslemis, si non — exige ab eo

jusjurandum. Regessit senex: projecit remotum, sanguinem profudit in

solitudine versantis; quomodo igitur testem habere possum, cum nemo

viderit? sed permitte, ut sacramentum ei praeeam, ut appareat, utrum

vera dicat, an mentiatur. Iudex contra: plena tibi hujus rei est

potestas percusso quippe, ob filii interitum, acerbissimis doloribus.

Unde senex juveni, dic, inquit, per eum, qui ornavit frontes

cincinnis, oculos candore et nigrore, supercilia spatio, dentes

interstitio, palpebras languore, nasos elatione, genas flamma, dentes

nitente aqua, digitos pulpa, hypochondria gracilitate! filium tuum

non occidi, neque socordia, neque data opera; nullo modo caput ejus

feci gladio meo vaginam; aliter si res se habet, coecitatem Deus

immittat in palpebras, vitiliginem in genas, capillorum defluvium in

cincinnos; staturam meam feriat siccitate, rosam meam pallore,

moschum meum foetore, plenam lunam meam obscuritate, argenteam meam

(cutem) combustae cutis fusco colore, lanuginem obscurante barba,

capillitium atrum striis! Respondit juvenis: miseriae igne torreri

malo, quam hoc jurare juramentum, et talionem pati, quam sacramentum

dicere, quod nemo dicit. Senex autem institit, ut devoraret

(acciperet) jusjurandum, quod dolaverat, illi nimis amarum, nec

desinebat inter eos disputatio flagrare et consensus via salebrosa

esse, dum juvenis, detrectans, gracilis corporis agitatione cor

judicis rapiebat ipsumque sibi vindicare suadebat, donec amor animum

ejus vicit, pectori firmiter inhaesit, doloreque dementante et

desiderio in errorem ducente indidit, ut juvenem, liberatum, sibi

sumeret, retique senis extractum ipse venaretur. Dixit ergo seni:

visne, quod victori est convenientius pietatique propius? Respondit:

quodcunque innueris, sequar, nec tardabo. Resumsit ille: meum

consilium est, contentione abstineas, contentus centum siclis, quorum

partem statim solvam, alteram tibi pendam ut contigerit. Minime,

inquit senex, repugno; modo promissis tuis stes. Solvit itaque judex

viginti, famulos suos jubens complere quinquaginta. Sed veste

temporis vespertini magis magisque evanescente, ideoque pecuniae

pluviam colligendi deficiente copia, cum judex dixisset: sume quod

pendo, nec urgeas; mihi officium incumbere agnosco, cras dandi

operam, ut, quod restat, paullatim tibi affluat; respondit senex:

quod dixisti fac, ea sub conditione, ut hac nocte ei inhaeream eumque

observet oculi mei homunculus, donec postquam, orta aurora, reliquum

pactae summae solutum fuerit, pullus egrediatur ex ovi putamine, et

insons judicetur, ut lupus sanguinis filii Iosephi. Ad quae judex

dixit: non imposuisti limites excedens, nec postulasti iniquum.

Perrexit Haret Hammamita. Equidem, audita eloquentia tali, quali

gloriam nactus est Sureich, statim animadverti, illum esse vexillum

Sarugensium, cunctatusque, donec florebant stellae tenebrarum,

solutique erant multitudinis nodi, petivi aream judicis et per Deum

obtestans interrogavi: essetne Abu Seid? Ita, respondit, Ille

venationem permisit. Adjeci: et quis est ille juvenis, qui

intellectus avolare facit. Respondit: quod ad cognationem, pullus

meus; quod ad artem, laqueus meus. Dixi: cur non contentus fuisti

formae ejus gratiis, judicemque liberum sivisti a cincinnorum ejus

tentatione? Respondit: Nisi frons ejus produxisset (cincinnorum)

*Sin*, non ego acquisivissem quinquaginta illos. Adjecit: mane hanc

noctem apud nos, ut extinguamus moeroris ignem, gaudiumque

substituamus dolori absentiae; jam constitui, orto mane evadere,

judicisque pectus urere igne suspirii. Dixit; et consumsi apud eum

noctem, per confabulationem jucundiorem florente horto arborumque

vireto, donec *grassatoris matutini cauda* coelum illustrabat

clareque apparebat aurora. Hic conscendit *viae tergum*,

praegustandamque dedit judici poenam cremationis. Mihi vero hora

discessus tradidit schedulam, firmiter conglutinatam, mandans, judici

ut eam traderem, quiete carenti, postquam certior factus esset de

fuga. Hanc rupi, ut qui se liberare vult ab epistola Motalammesi, et

ecce! repperi in ea scriptum:

Dic post discessum judici, quem decepi, poenitenti, tristi,

digitos mordenti,

A sene spoliato pecunia, a juvene intellectu, duabus usto

infortunii flammis,

Qui erogavit visam (paratam pecuniam), postquam amor obcoecaverat

*visum*,

evasitque duobus privatus *visis*:

O afflicte! deprime tristitiam! nil juvat vestigia quaerere

amisso *visu*.

Quod si infortunium tibi tuum nimium videatur, ut Muslemis

interitus Husseini;

Te acquisivisse (cogita) intellectum et prudentiam, cordata et

ingenioso quaesita.

Posthaec autem resiste cupiditati, gnarus, gasalarum venationem

non esse facilem,

Ne omnem avem insilire in laqueum, quamquam circumdatum

splendente argento.

Et quam saepe, qui praedam petebat, praeda factus est, et

acquissivit nihil, praeter ocreas Honeini!

Demitte autem oculos, ut quiescat libido, quae veste cingit

infamiae et turpitudinis!

Si enim exitium hominis est, sequi cupiditatem, cupidinis semina

sunt inobsequentis stricturae oculi.

Dixit, qui retulit: statim equidem hanc schedulam rupi mille in

partes, nil curans, reprehendererne ab illo, an excusarer.

XI

Savensis.

Commemoravit Haret Hammamita. Cordis mei duritie perspecta, ex quo

Savam descenderam, auctoritate saepe repetitae traditionis nisus,

illam sanare studebam visitandis sepulcris. Mansione mortuorum, loco

cariosorum ossium, versans, vidi coetum prope sepulcrum fossum, et

feretro impositum (mortuum), qui sepeliebatur; quos ego adii,

cogitando reditum meum (ad Deum), recordandoque, qui praecesserant,

cognatos. Mortuo autem sepulto et lamentatione finita, de tumulo

despiciebat senex, manu tenens fustem, faciem obvolutus veste sua,

alium se simulaturus ob dolum, dixitque: Sic agitote vos, quibus

agere adhuc conceditur! Animadvertite, negligentes; accingimini,

minus debito facientes; visum acuite considerantes! Quid, quod vos

non contristat sepultura aequalium, nec terret infusus humus, nec

curatis venturos casus, nec praeparamini ad descensum in sepulcra,

nec ploratis cum oculo lacrimante, nec exemplum sumitis de sonante

lamentatione; nec exhorrescitis ob amicum, qui desideratur; nec

moeretis cum consessu plangentium, qui nectitur? Nonnemo vestrum

sequitur feretrum mortui, sed cor est domi; conspicit ut cognatus

conditur, sed mens infixa est exigendae haereditati; amatum solum

relinquit vermibus, ipse recessum petit, laetatum cantu et cithara.

Diu contristamini ob granum facultatibus vestris decerptum; mox

obliviscimini extirpatos amicos; vehementer timetis, ne incidat

inopia; nauci aestimatis extinctos cognatos. Quin etiam in funeribus

ridetis, magis quam soletis per saltationes; jactanterque inceditis

post feretra, magis quam die donorum. A virtutum enumeratione, quam

instituunt praeficae, avertimini ad praeparanda convivia; ab orbis

dentes collidentibus ad delicias epularum. Nil curatis infelicem,

nullamque mente volvitis memoriam mortui, quasi vos clientes essetis

fati, tempus securitatem vobis promisisset, deque salute vestra

confideretis, certi eam, quae omnia destruit gaudia (mortem), pacem

vobis esse concessuram. Nequaquam! Falsum est, quod cogitatis. Et

repeto, nequaquam! vos id haud dubie experturi estis. Tum cecinit:

Heus tu, qui te prudentem credis! Quousque, frater imaginationis,

Cumulabis crimina et vitia, omniaque committes peccata?

Nonne manifestum tibi est vituperium? Nonne monet te canities,

Cujus in monitis nihil dubii? Nec vero obsurduit auris.

Nonne vocat mors, vocemque suam te audire facit?

Nonne vereris interitum, ut tibi prospicias et cures?

Quamdiu acie oculorum praestricta vagatus es in socordia et

incessisti gloriosus in superbia,

Et propensus fuisti in ludum, quasi mors non esset communis?

Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae · 第 3 / 22 题