inuicem cedunt; breuior uoluptas.
ima permutat leuis hora summis:
ille qui donat diadema fronti,
quem genu nixae tremuere gentes,
cuius ad nutum posuere bella
Medus et Phoebi propioris Indus
et Dahae Parthis equitem minati,
anxius sceptrum tenet et mouentis
cuncta diuinat metuitque casus
mobilis rerum dubiumque tempus.
Vos quibus rector maris atque terrae
ius dedit magnum necis atque uitae,
ponite inflatos tumidosque uultus:
quicquid a uobis minor expauescit,
maior hoc uobis dominus minatur;
omne sub regno grauiore regnum est.
quem dies uidit ueniens superbum,
hunc dies uidit fugiens iacentem.
Nemo confidat nimium secundis,
nemo desperet meliora lassis:
miscet haec illis prohibensque Clotho
stare Fortunam rotat omne fatum.
nemo tam diuos habuit fauentis
crastinum ut posset sibi polliceri:
res deus nostras celeri citatas
turbine uersat.
_244. The Saying of Orpheus_
VERVM est quod cecinit sacer
Thressae sub Rhodopes iugis
aptans Pieriam chelyn
Orpheus Calliopae genus,
aeternum fieri nihil.
Illius stetit ad modos
torrentis rapidi fragor,
oblitusque sequi fugam
amisit liquor impetum;
et dum fluminibus mora est,
defecisse putant Geten
Hebrum Bistones ultimi.
aduexit uolucrem nemus
et silua residens uenit:
aut si qua aera peruolat,
auditis uaga cantibus
ales deficiens cadit;
abrumpit scopulos Athos
Centauros obiter ferens,
et iuxta Rhodope stetit
laxata niue cantibus;
et quercum fugiens suam
ad uatem properat Dryas;
ad cantus ueniunt tuos
ipsis cum latebris ferae,
iuxtaque inpauidum pecus
sedit Marmaricus leo
nec dammae trepidant lupos
et serpens latebras fugit.
Quin per Taenarias foris
manis cum tacitos adit
maerentem feriens chelyn,
cantu Tartara flebili
et tristis Erebi deos
uidit nec timuit Stygis
iuratos superis lacus.
haesit non stabilis rota
uicto languida turbine,
increuit Tityi iecur,
dum cantus uolucris tenet;
et uinci lapis improbus
et uatem uoluit sequi;
tunc primum Phrygius senex
undis stantibus immemor
excussit rabidam sitim
nec pomis adhibet manus.
auditum quoque nauita,
inferni ratis aequoris
nullo remigio uenit.
sic cum uinceret inferos
Orpheus carmine funditus,
consumptos iterum deae
supplent Eurydices colus!
sed dum respicit immemor
nec credens sibi redditam
Orpheus Eurydicen sequi,
cantus praemia perdidit:
quae nata est iterum perit.
tunc, solamina cantibus
quaerens, flebilibus modis
haec Orpheus cecinit Getis:
Leges in superos datas
et qui tempora digerit
quattuor praecipitis deus
anni, disposuit uices;
nulli non auidi colus
Parcas stamina nectere:
quod natum est, patitur mori.
Vati credere Thracio
deuictus iubet Hercules.
iam, iam legibus obrutis
mundo cum ueniet dies,
australis polus obruet
quicquid per Libyam iacet
et sparsus Garamas tenet;
arctous polus obruet
quicquid subiacet axibus
et siccus Boreas ferit.
amisso trepidus polo
Titan excutiet diem.
caeli regia concidens
ortus atque obitus trahet
atque omnis pariter deos
perdet mors aliqua et chaos,
et mors fata nouissima
in se constituet sibi.
quis mundum capiet locus?
discedet uia Tartari,
fractis ut pateat polis?
an quod diuidit aethera
a terris spatium sat est
et mundi nimium malis?
quis tantum capiet nefas,
fratrum quis superans locus
pontum Tartara sidera
regna unus capiet tria?
L. IVNIVS MODERATVS COLVMELLA
10-80 A.D.
_245. The Flowery Spring_
QVIN et odoratis messis iam floribus instat:
iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni
fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet.
iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt
et coniuentis oculos uiolaria soluunt,
oscitat et leo et ingenuo confusa rubore
uirgineas adaperta genas rosa praestat honores
caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem.
nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro
Maenaliosque choros Dryadum nymphasque Napaeas,
quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe,
quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei
antraque Castaliis semper rorantia guttis,
et quae Sicanii flores legistis Halaesi
cum Cereris proles uestris intenta choreis
aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit
raptaque, Lethaei coniunx mox facta tyranni,
sideribus tristis umbras et Tartara caelo
praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti
et nunc inferno potitur Proserpina regno:
uos quoque iam posito luctu maestoque timore
huc facili gressu teneras aduertite plantas
tellurisque comas sacris aptate canistris.
hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina;
casta Fides nobis colitur sanctique Penates.
omnia plena iocis, securo plena cachinno,
plena mero, laetisque uirent conuiuia pratis.
nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus,
dum Phoebus tener ac tenera decumbere in herba
suadet et arguto fugientis gramine fontis
nec rigidos potare iuuat nec sole tepentis.
iamque Dionaeis redimitur floribus hortus,
iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro.
nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe
purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor
sic micat aut rutilus Pyrois aut ore corusco
Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu,
nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu,
quam nitidis hilares conlucent fetibus horti.
quare age uel iubare exorto iam nocte suprema,
uel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero,
sicubi odoratas praetexit amaracus umbras,
carpite, narcissique comas sterilisque balausti.
et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis,
formoso Nais puero formosior ipsa
fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro
balsama cum casia nectens croceosque corymbos
sparge mero Bacchi, nam Bacchus condit odores.
et uos, agrestes, duro qui pollice mollis
demetitis flores, cano iam uimine textum
sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis.
iam rosa distendat contorti stamina iunci
pressaque flammeola rumpatur fiscina calta.
mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet,
et titubante gradu, multo madefactus Iaccho,
aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet
ANONYMOUS
54-5 A.D.
_246. Redeunt Saturnia Regna_
(GLYCERANVS. MYSTES)
_Gl._ QVID tacitus, Mystes? _My._ curae mea gaudia, turbant:
cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit
et grauis anxietas laetis incumbere gaudet.
_Gl._ non satis accipio. _My._ nec me iuuat omnia fari.
_Gl._ forsitan imposuit pecori lupus? _My._ haud timet hostis
turba canum uigilans. _Gl._ uigiles quoque somnus obumbrat.
_My._ altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet: erras.
_Gl._ atquin turbari sine uentis non solet aequor.
_My._ quod minime reris, satias mea gaudia uexat.
_Gl._ deliciae somnusque solent adamare querelas.
_My._ ergo si causas curarum scire laboras--
_Gl._ quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra
ulmus, et in tenero corpus summittere prato
herba iubet: tu dic quae sit tibi causa tacendi.
_My._ cernis ut adtrito diffusus caespite pagus
annua uota ferat sollemnisque imbuat aras?
spirant templa mero, resonant caua tympana palmis,
Maenalides teneras ducunt per sacra choreas,
tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo
et iam nudatis ceruicibus exuit exta.
ergo nunc dubio pugnant discrimine nati
et negat huic aeuo stolidum pecus aurea regna?
Saturni rediere dies Astraeaque uirgo
tutaque in antiquos redierunt saecula mores.
condit secura totas spe messor aristas,
languescit senio Bacchus, pecus errat in herba,
nec gladio metimus nec clausis oppida muris
bella tacenda parant; nullo iam noxia partu
femina quaecumque est hostem parit. arua iuuentus
nuda fodit tardoque puer domifactus aratro
miratur patriis pendentem sedibus ensem.
est procul a nobis infelix gloria Sullae
trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas
desperauit opes et Martia uendidit arma.
nunc tellus inculta nouos parit ubere fetus,
nunc ratibus tutis fera non irascitur unda;
mordent frena tigres, subeunt iuga saeua leones.
casta faue, Lucina: tuus iam regnat Apollo!
C. CALPVRNIVS SICVLVS
circa 55 A.D.
_247. A Singing Match_
(MELIBOEVS. CORYDON. AMYNTAS.)
_M._ QVID tacitus, Corydon, uultuque subinde minaci
quidue sub hac platano, quam garrulus adstrepit umor,
insueta statione sedes? iuuat herbida forsan
ripa leuatque diem uicini spiritus amnis?
_C._ carmina iam dudum, non quae nemorale resultent,
uoluimus, o Meliboee; sed haec, quibus aurea possint
saecula cantari, quibus et deus ipse canatur,
qui populos urbisque regit pacemque togatam.
_M._ dulce quidem resonas, nec te diuersus Apollo
despicit, o iuuenis, sed magnae numina Romae
non ita cantari debent, ut ouile Menalcae.
_C._ quidquid id est, siluestre licet uideatur acutis
auribus et nostro tantum memorabile pago;
non mea rusticitas, si non ualet arte polita
carminis, at certe ualeat pietate probari?
rupe sub hac eadem, quam proxima pinus obumbrat.
haec eadem nobis frater meditatur Amyntas
quem uicina meis natalibus admouet aetas.
_M._ iam puerum calamos et odorae uincula cerae
iungere non cohibes, leuibus quem saepe cicutis
ludere conantem uetuisti fronte paterna?
dicentem, Corydon, te non semel ista notaui:
'frange, puer, calamos et inanis desere Musas;
i, potius glandis rubicundaque collige corna,
duc ad mulctra greges et lac uenale per urbem
non tacitus porta. quid enim tibi fistula reddet,
quo tutere famem? certe mea carmina nemo
praeter ab his scopulis uentosa remurmurat echo.'
_C._ haec ego, confiteor, dixi, Meliboee, sed olim:
non eadem nobis sunt tempora, non deus idem.
spes magis adridet: certe ne fraga rubosque
colligerem uiridique famem solarer hibisco,
tu facis et tua nos alit indulgentia farre;
tu nostras miseratus opes docilemque iuuentam
hiberna prohibes ieiunia soluere fago.
ecce nihil querulum per te, Meliboee, sonamus;
per te secura saturi recubamus in umbra
et fruimur siluis Amaryllidos, ultima nuper,
ultima terrarum, nisi tu, Meliboee, fuisses,
litora uisuri trucibusque obnoxia Mauris
pascua Geryonis, liquidis ubi cursibus ingens
dicitur occiduas impellere Baetis arenas.
scilicet extremo nunc uilis in orbe iacerem,
a dolor! et pecudes inter conductus Iberas
irrita septena modularer sibila canna;
nec quisquam nostras inter dumeta Camenas
respiceret; non ipse daret mihi forsitan aurem,
ipse deus, uacuam, longeque sonantia uota
scilicet extremo non exaudiret in orbe.
sed nisi forte tuas melior sonus aduocat auris
et nostris aliena magis tibi carmina rident,
uis, hodierna tua subigatur pagina lima?
nam tibi non tantum uenturos dicere uentos
agricolis qualemque ferat sol aureus ortum
attribuere dei, sed dulcia carmina saepe
concinis, et modo te Baccheis Musa corymbis
munerat et lauro modo pulcher obumbrat Apollo.
quod si tu faueas trepido mihi, forsitan illos
experiar calamos, here quos mihi doctus Iollas
donauit dixitque: 'trucis haec fistula tauros
conciliat: nostroque sonat dulcissima Fauno.
Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis
montibus Hyblaea modulabile carmen auena.'
_M._ magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras.
ille fuit uates sacer et qui posset auena
praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti
adlusere ferae, cui substitit aduena quercus.
quem modo cantantem rutilo spargebat acantho
Nais et implicitos comebat pectine crinis.
_C._ est--fateor, Meliboee,--deus: sed nec mihi Phoebus
forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi:
scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.
_M._ incipe, nam faueo; sed prospice, ne tibi forte
tinnula tam fragili respiret fistula buxo,
quam resonare solet, si quando laudat Alexin.
hos potius, magis hos calamos sectare: canalis
exprime qui dignas cecinerunt consule siluas.
incipe, ne dubita, uenit en et frater Amyntas;
cantibus iste tuis alterno succinet ore.
ducite, nec mora sit, uicibusque reducite carmen;
tuque prior, Corydon, tu proximus ibis, Amynta.
_C._ ab Ioue principium, si quis canit aethera, sumat,
si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi:
at mihi, qui nostras praesenti numine terras
perpetuamque regit iuuenili robore pacem,
laetus et augusto felix adrideat ore.
_A._ me quoque facundo comitatus Apolline Caesar
respiciat, montis neu dedignetur adire,
quos et Phoebus amat, quos Iupiter ipse tuetur:
in quibus augustos uisurae saepe triumphos
laurus fructificant uicinaque nascitur arbos.
_C._ ipse polos etiam qui temperat igne geluque,
Iupiter ipse parens, cui tu iam proximus esse,
Caesar, ouas, posito paulisper fulmine saepe
Cresia rura petit uiridique reclinis in antro
carmina Dictaeis audit Curetica siluis.
_A._ aspicis, ut uirides audito Caesare siluae
conticeant? memini, quamuis urgente procella
sic nemus immotis subito requiescere ramis,
et dixi: 'deus hinc, certe deus expulit euros.'
nec mora; Parrhasiae sonuerunt sibila cannae.
_C._ adspicis, ut teneros subitus uigor excitet agnos?
utque superfuso magis ubera lacte grauentur
et nuper tonsis exundent uellera fetis?
hoc ego iam, memini, semel hac in ualle notaui
et uenisse Palen pecoris dixisse magistros.
_A._ scilicet omnis eum tellus, gens omnis adorat,
diligiturque deis, quem sic taciturna uerentur
arbuta, cuius iners audito nomine tellus
incaluit floremque dedit; cui silua uocato
densat odore comas, stupefacta regerminat arbos.
_C._ illius ut primum senserunt numina terrae,
coepit et uberior sulcis fallentibus olim
luxuriare seges tandemque legumina plenis
uix resonant siliquis; nec praefocata malignum
messis habet lolium nec inertibus albet auenis.
_A._ iam neque damnatos metuit iactare ligones
fossor et inuento, si fors dedit, utitur auro;
nec timet, ut nuper, dum iugera uersat arator,
ne sonet offenso contraria uomere massa,
iamque palam presso magis et magis instat aratro.
_C._ ille dat, ut primas Cereri dare cultor aristas
possit et intacto Bromium perfundere uino,
ut nudus ruptas saliat calcator in uuas
utque bono plaudat paganica turba magistro,
qui facit egregios ad peruia compita ludos.
_A._ ille meis pacem dat montibus: ecce per illum,
seu cantare iuuat seu ter pede laeta ferire
gramina, nullus obest; licet et cantare choreis
et cantus uiridante licet mihi condere libro,
turbida nec calamos iam surdant classica nostros.
_C._ numine Caesareo securior ipse Lycaeus
Pan recolit siluas et amoena Faunus in umbra
securus recubat placidoque in fonte lauatur
Nais et humanum non calcatura cruorem
per iuga siccato uelox pede currit Oreas.
_A._ di, precor, hunc iuuenem, quem uos (neque fallor) ab ipso
aethere misistis, post longa reducite uitae
tempora uel potius mortale resoluite pensum
et date perpetuo caelestia fila metallo:
sit deus et nolit pensare palatia caelo!
_C_. tu modo mutata seu Iupiter ipse figura,
Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa
mortalique lates (es enim deus): hunc, precor, orbem
hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli
uilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!
_M_. rustica credebam nemoralis carmina uobis
concessisse deas et obesis auribus apta;
uerum, quae paribus modo concinuistis auenis,
tam liquidum, tam dulce cadunt, ut non ego malim
quod Peligna solent examina lambere nectar.
_C_. o mihi quae tereti decurrent carmina uersu
tunc, Meliboee, meum si quando montibus istis
dicar habere Larem, si quando nostra uidere
pascua contigerit! uellit nam saepius aurem
inuida Paupertas et dicit: 'ouilia cura!'
at tu, si qua tamen non aspernanda putabis,
fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est
sacra Palatini penetralia uisere Phoebi.
tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem
Tityron e siluis dominam deduxit in urbem
ostenditque deis et 'spreto' dixit 'ouili,
Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma'.
_A_. respiciat nostros utinam fortuna labores
pulcrior et meritae faueat deus ipse iuuentae!
nos tamen interea tenerum mactabimus haedum
et pariter subitae peragemus fercula cenae.
_M_. nunc ad flumen ouis deducite: iam fremit aestas,
iam sol contractas pedibus magis admouet umbras.
M. ANNAEVS LVCANVS (?)
39-65 A.D.
_248. His Own Epitaph_
CORDVBA me genuit, rapuit Nero, praelia dixi.
quae gessere pares hinc socer, inde gener.
continuo numquam direxi carmina ductu,
quae tractim serpant: plus mihi comma placet.
fulminis in morem, quae sint miranda, citentur:
haec uere sapiet dictio, quae feriet!
ANONYMOUS
circa 60 A.D.
_249. Laus Pisonis_
SED prius emenso Titan uergetur Olympo,
quam mea tot laudes decurrere carmina possint.
felix et longa iuuenis dignissime uita
eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram
cartulam et ut ueri complectere pignus amoris.
quod si digna tua minus est mea pagina laude,
at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto.
tu modo laetus ades: forsan meliora canemus
et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem
spes animum: dignare tuos aperire Penatis,
hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri
imperiosa fames et habendi saeua libido
impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum
degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum
carminibus certare meis: sublimior ibo,
si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.
abdita quid prodest generosi uena metalli,
si cultore caret? quid inerti condita portu,
si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis
armamenta gerat teretique fluentia malo
possit ab excusso dimittere uela rudenti?
ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis
qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum
Maeoniumque senem Romano prouocat ore,
forsitan illius nemoris latuisset in umbra,
quod canit, et sterili tantum cantasset auena
ignotus populis, si Maecenate careret.
qui tamen haut uni patefecit limina uati
nec sua Vergilio permisit carmina soli.
Maecenas tragico quatientem pulpita gestu
erexit Varium, Maecenas alta tonantis
eruit et populis ostendit syrmata Gracchi:
carmina Romanis etiam resonantia chordis,
Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.
o decus, in totum merito uenerabilis aeuum,
Pierii tutela chori, quo praeside tuti
non umquam uates inopi timuere senectae,
quod si quis nostris precibus locus, et mea uota
si mentem subiere tuam, memorabilis olim
tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu.
possumus aeternae nomen committere famae
si tamen hoc ulli de se promittere fas est
et deus ultor abest; superest animosa uoluntas
ipsaque nescio quid mens excellentius audet.
tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem
exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum
et tenuis fortuna sua caligine celat.
possumus impositis caput exonerare tenebris
et lucem spectare nouam, si quid modo laetus
annuis et nostris subscribis, candide, uotis.
est mihi, crede, meis animus constantior annis,
quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas
coeperit et nondum uicesima uenerit aestas.
PETRONIVS ARBITER
20(?)-66 A.D.
_250. Thorns and Roses_
INVENIAT, quod quisque uelit: non omnibus unum est,
quod placet: hic spinas colligit, ille rosas.
_251. 'Come to me in my dreams'_
TE uigilans oculis, animo te nocte requiro,
uicta iacent solo cum mea membra toro.
uidi ego me tecum falsa sub imagine somni:
somnia tu uinces si mihi uera uenis.
_252. True Nobility_
VNA est nobilitas argumentumque coloris
ingenui, timidas non habuisse manus.
_253. Contrasts_
ILLIC alternis depugnat pontus et aer,
hic riuo tenui peruia ridet humus.
illic demersas conplorat nauita puppis,
hic pastor miti perluit amne pecus.
illic inmanis mors obuia soluit hiatus,
hic gaudet curua falce recisa Ceres.
illic inter aquas urit sitis arida fauces,
hic dea fert iuncto basia multa uiro.
nauiget et fluctus lasset mendicus Vlixes:
in terris uiuit candida Penelope!
_254. Fire and Ice_
ME niue candenti petiit modo Iulia. rebar
igne carere niuem: nix tamen ignis erat.
quid niue frigidius? nostrum tamen urere pectus
nix potuit manibus, Iulia, missa tuis.
quis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris,
frigore concreta si latet ignis aqua?
Iulia sola potes nostras exstinguere flammas:
non niue, non glacie, sed potes igne pari.
L. VERGINIVS RVFVS
63 A.D.
_255. His Own Epitaph_
HIC situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam
imperium adseruit non sibi, sed patriae.
P. PAPINIVS STATIVS
40-96 A.D.
_256. Lucan's Birthday_
LVCANI proprium diem frequentet
quisquis collibus Isthmiae Diones
docto pectora concitatus oestro
pendentis bibit ungulae liquorem.
ipsi quos penes est honor canendi,
uocalis citharae repertor Arcas,
et tu Bassaridum rotator Euhan,
et Paean et Hyantiae sorores
laetae purpureas nouate uittas,
crinem comite, candidamque uestem
perfundant hederae recentiores.
docti largius euagentur amnes,
et plus Aoniae uirete siluae,
et, si qua patet aut diem recepit,
sertis mollibus expleatur umbra.
centum Thespiacis odora lucis
stent altaria uictimaeque centum,
quas Dirce lauat aut alit Cithaeron.
Lucanum canimus, fauete linguis,
uestra est ista dies, fauete, Musae,
dum qui uos geminas tulit per artes,
et uinctae pede uocis et solutae,
Romani colitur chori sacerdos.
Felix heu nimis et beata tellus,
quae pronos Hyperionis meatus
summis Oceani uides in undis
stridoremque rotae cadentis audis;
quae Tritonide fertilis Athenas
unctis, Baetica, prouocas trapetis:
Lucanum potes imputare terris!
hoc plus quam Senecam dedisse mundo
aut dulcem generasse Gallionem.
attollat refluos in astra fontis
Graio nobilior Melete Baetis;
Baetim, Mantua, prouocare noli.
Natum protinus atque humum per ipsam
primo murmure dulce uagientem
blando Calliope sinu recepit.
tum primum posito remissa luctu
longos Orpheos exuit dolores
et dixit: 'puer o dicate Musis,
longaeuos cito transiture uates,
non tu flumina nec greges ferarum
nec plectro Geticas mouebis ornos,
sed septem iuga Martiumque Thybrim
et doctos equites et eloquente
cantu purpureum trahes senatum.
nocturnas alii Phrygum ruinas
et tarde reducis uias Vlixis
et puppem temerariam Mineruae
trita uatibus orbita sequantur:
tu carus Latio memorque gentis
carmen fortior exseres togatum.
ac primum teneris adhuc in annis
ludes Hectora Thessalosque currus
et supplex Priami potentis aurum,
et sedis reserabis inferorum;
ingratus Nero dulcibus theatris
et noster tibi proferetur Orpheus.
dices culminibus Remi uagantis
infandos domini nocentis ignis.
hinc castae titulum decusque Pollae
iucunda dabis adlocutione.
mox coepta generosior iuuenta
albos ossibus Italis Philippos
et Pharsalica bella detonabis,
quod fulmen ducis inter arma diui,
libertate grauem pia Catonem
et gratum popularitate Magnum.
tu Pelusiaci scelus Canopi
deflebis pius et Pharo cruenta
Pompeio dabis altius sepulcrum.
haec primo iuuenis canes sub aeuo,
ante annos Culicis Maroniani.
cedet Musa rudis ferocis Enni
et docti furor arduus Lucreti,
et qui per freta duxit Argonautas,
et qui corpora prima transfigurat.
quid maius loquar? ipsa te Latinis
Aeneis uenerabitur canentem.
Nec solum dabo carminum nitorem,
sed taedis genialibus dicabo
doctam atque ingenio tuo decoram
qualem blanda Venus daretque Iuno;
forma, simplicitate, comitate,
censu, sanguine, gratia, decore,
et uestros hymenaeon ante postis
festis cantibus ipsa personabo.
O saeuae nimium grauesque Parcae!
o numquam data longa fata summis!
cur plus, ardua, casibus patetis?
cur saeua uice magna non senescunt?
sic natum Nasamonii Tonantis
post ortus obitusque fulminatos
angusto Babylon premit sepulcro.
sic fixum Paridis manu trementis
Peliden Thetis horruit cadentem.
sic ripis ego murmurantis Hebri
non mutum caput Orpheos sequebar.
sic et tu, rabidi nefas tyranni,
iussus praecipitem subire Lethen,
dum pugnas canis arduaque uoce
das solatia grandibus sepulcris,
(o dirum scelus! o scelus!) tacebis.'
Sic fata est leuiterque decidentis
abrasit lacrimas nitente plectro.
At tu, seu rapidum poli per axem
famae curribus arduis leuatus
qua surgunt animae potentiores,
terras despicis et sepulcra rides;
seu pacis merito nemus reclusi
felix Elysii tenes in oris,
quo Pharsalica turba congregatur,
et te nobile carmen insonantem
Pompei comitantur et Catones;
seu magna sacer et superbus umbra
noscis Tartaron et procul nocentum
audis uerbera pallidumque uisa
matris lampade respicis Neronem:
adsis lucidus et uocante Polla
unum, quaeso, diem deos silentum
exores. solet hoc patere limen
ad nuptas redeuntibus maritis.
haec te non thiasis procax dolosis
falsi numinis induit figura,
ipsum sed colit et frequentat ipsum
imis altius insitum medullis;
ac solatia uera subministrat
uultus, qui simili notatus auro
stratis praenitet incubatque somno
securae. procul hinc abite, Mortes:
haec uitae genialis est origo.
cedat luctus atrox genisque manent
iam dulces lacrimae, dolorque festus
quicquid fleuerat ante, nunc adoret.
_257. On the Death of a Favourite Parrot_