alterius digitis scripta sit: aeger eram.
aeger in extremis ignoti partibus orbis,
incertusque meae paene salutis eram.
quem mihi nunc animum dira regione iacenti
inter Sauromatas esse Getasque putes,
nec caelum patior, nec aquis adsueuimus istis,
terraque nescio quo non placet ipsa modo.
non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
nullus Apollinea qui leuet arte malum,
non qui soletur, non qui labentia tarde
tempora narrando fallat, amicus adest.
lassus in extremis iaceo populisque locisque,
et subit adfecto nunc mihi quicquid abest.
omnia cum subeant, uincis tamen omnia, coniunx,
et plus in nostro pectore parte tenes.
te loquor absentem, te uox mea nominat unam;
nulla uenit sine te nox mihi, nulla dies.
quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
ut foret amenti nomen in ore tuum.
si iam deficiam, suppressaque lingua palato
uix instillato restituenda mero,
nuntiet huc aliquis dominam uenisse, resurgam,
spesque tui nobis causa uigoris erit.
ergo ego sum dubius uitae, tu forsitan istic
iucundum nostri nescia tempus agis?
non agis; adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,
tempus agi sine me non nisi triste tibi.
si tamen inpleuit mea sors, quos debuit, annos,
et mihi uiuendi tam cito finis adest,
quantum erat, o magni, morituro parcere, diui,
ut saltem patria contumularer humo?
uel poena in tempus mortis dilata fuisset,
uel praecepisset mors properata fugam.
integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
exsul ut occiderem, nunc mihi uita data est.
tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
et fient ipso tristia fata loco;
nec mea consueto languescent corpora lecto,
depositum nec me qui fleat, ullus erit;
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
accedent animae tempora parua meae;
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
labentis oculos condet amica manus,
sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
indeploratum barbara terra teget!
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
et feries pauida pectora fida manu?
ecquid, in has frustra tendens tua brachia partis,
clamabis miseri nomen inane uiri?
parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
et prior et grauior mors fuit illa mihi.
nunc, si forte potes,--sed non potes, optima coniunx--
finitis gaude tot mihi morte malis.
quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
ad quae iam pridem non rude pectus habes.
atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
effugiatque auidos pars mihi nulla rogos.
nam si morte carens uacua uolat altus in aura
spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras,
perque feros manis hospita semper erit;
ossa tamen facito parua referantur in urna:
sic ego non etiam mortuus exsul ero.
non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum
supposuit tumulo rege uetante soror.
atque ea cum foliis et amomi puluere misce,
inque suburbano condita pone solo;
quoque legat uersus oculo properante uiator,
grandibus in tituli marmore caede notis:
HIC . EGO . QVI . IACEO . TENERORVM . LVSOR . AMORVM
INGENIO . PERII . NASO . POETA . MEO.
AT . TIBI . QVI . TRANSIS . NE . SIT . GRAVE . QVISQVIS . AMASTI
DICERE . NASONIS . MOLLITER . OSSA . CVBENT.
hoc satis in titulo est. etenim maiora libelli
et diuturna magis sunt monimenta mihi,
quos ego confido, quamuis nocuere, daturos
nomen et auctori tempora longa suo.
tu tamen exstincto feralia munera semper
deque tuis lacrimis umida serta dato.
quamuis in cineres corpus mutauerit ignis,
sentiet officium maesta fauilla pium.
scribere plura libet. sed uox mihi fessa loquendo
dictandi uiris siccaque lingua negat.
accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
quod, tibi qui mittit, non habet ipse, uale!
_221. The Immortality of Poetry_
QVID mihi, Liuor edax, ignauos obicis annos,
ingeniique uocas carmen inertis opus;
non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
praemia militiae puluerulenta sequi
nec me uerbosas leges ediscere nec me
ingrato uocem prostituisse foro?
mortalest, quod quaeris, opus; mihi fama perennis
quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
uiuet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
dum rapidas Simois in mare uoluet aquas;
uiuet et Ascraeus, dum mustis uua tumebit,
dum cadet incurua falce resecta Ceres;
Battiades semper toto cantabitur orbe:
quamuis ingenio non ualet, arte ualet;
nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno;
cum sole et luna semper Aratus erit;
dum fallax seruus, durus pater, inproba lena
uiuent et meretrix blanda, Menandros erit;
Ennius arte carens animosique Accius oris
casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
aureaque Aesonio terga petita duci?
carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
exitio terras cum dabit una dies;
Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit;
donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
discentur numeri, culte Tibulle, tui;
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
depereant aeuo, carmina morte carent:
cedant carminibus reges regumque triumphi,
cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
uilia miretur uulgus; mihi flauus Apollo
pocula Castalia plena ministret aqua,
sustineamque coma metuentem frigora myrtum
atque ita sollicito multus amante legar!
pascitur in uiuis Liuor, post fata quiescit,
cum suus ex merito quemque tuetur honos.
ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
uiuam, parsque mei multa superstes erit.
ANONYMOUS
circa 10 A.D. (?).
_222. Exordium to a Poem on the Sea_
TETHYA marmoreo fecundam pandere ponto
et salis aequorea uiridantis mole cauernas
quaeque sub aestifluis Thetis umida continet antris
coeptanti, Venus alma, faue, quae, semina caeli
parturiente salo, diuini germinis aestu
spumea purpurei dum sanguinat unda profundi,
nasceris e pelago, placido dea prosata mundo!
nam cum prima foret rebus natura ferundis
in foedus conexa suum, ne staret inerti
machina mole uacans, tibi primum candidus aether
astrigeram faciem nitido gemmauit Olympo.
te fecunda sinu tellus amplexa resedit
ponderibus librata suis, elementaque iussa
aeternas seruare uices. tu fetibus auges
cuncta suis, totus pariter tibi parturit orbis.
quare, diua, precor, quoniam tua munera paruo
ausus calle sequor, uitreo de gurgite uultus
dextera prome pios et numine laeta sereno
Pierias age pande uias: da Nerea molli
pacatum candere freto uotisque litata
fac saltem primas pelagi libemus harenas.
TIBERIVS CLAVDIVS CAESAR GERMANICVS
15 B.C.-19 A.D.
_223. From the Golden to the Iron Age_
VIRGINIS inde subest facies, cui plena sinistra
fulget spica manu maturisque ardet aristis.
quam te, diua, uocem? tangunt mortalia si te
carmina nec surdam praebes uenerantibus aurem,
exosa heu mortale genus, medio mihi cursu
stabunt quadripedes et flexis laetus habenis
teque tuumque canam terris uenerabile numen.
aurea pacati regeres cum saecula mundi,
Iustitia inuiolata malis, placidissima uirgo,
siue illa Astraei genus es, quem fama parentem
tradidit astrorum, seu uera intercidit aeuo
ortus fama tui, mediis te laeta ferebas
sublimis populis nec dedignata subire
tecta hominum et puros sine crimine, diua, penatis,
iura dabas cultuque nouo rude uulgus in omnis
formabas uitae sinceris artibus usus.
nondum uesanos rabies nudauerat ensis
nec consanguineis fuerat discordia nota,
ignotique maris cursus priuataque tellus
grata satis, neque per dubios auidissima uentos
spes procul amotas fabricata naue petebat
diuitias, fructusque dabat placata colono
sponte sua tellus nec parui terminus agri
praestabat dominis sine eo tutissima rura.
at postquam argenti creuit deformior aetas,
rarius inuisit maculatas fraudibus urbis
seraque ab excelsis descendens montibus ore
uelato tristisque genas abscondita rica,
nulliusque larem, nullos adit illa penatis.
tantum cum trepidum uulgus coetusque notauit
increpat 'o patrum suboles oblita priorum,
degeneres semper semperque habitura minores,
quid me, cuius abit usus, per uota uocatis?
quaerenda est sedes nobis noua, saecula uestra
Martibus indomitis tradam scelerique cruento'.
haec effata super montis abit alite cursu,
attonitos linquens populos grauiora pauentis.
aerea sed postquam proles terris data nec iam
semina uirtutis uitiis demersa resistunt
ferrique inuento mens est laetata metallo
polluit et taurus mensas adsuetus aratro,
deseruit propere terras iustissima uirgo
et caeli est sortita locum, qua proximus illi
tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.
_224. At the Tomb of Hector_
MARTIA progenies, Hector, tellure sub ima
(fas audire tamen si mea uerba tibi),
respira, quoniam uindex tibi contigit heres,
qui patriae famam proferat usque tuae.
Ilios en surgit rursum inclita, gens colit illam
te Marte inferior, Martis amica tamen.
Myrmidonas periisse omnes dic, Hector, Achilli,
Thessaliam et magnis esse sub Aeneadis.
C. IVLIVS PHAEDRVS
15 B.C.-45 A.D.
_225. Socrates_
VVLGARE amici nomen, sed rara est fides.
cum paruas aedis sibi fundasset Socrates
(cuius non fugio mortem si famam adsequar,
et cedo inuidiae, dummodo absoluar cinis),
ex populo sic nescio quis, ut fieri solet;
'quaeso, tam angustam talis uir ponis domum?'
'utinam' inquit 'ueris hanc amicis impleam!'
_226. Opportunity_
CVRSV uolucri pendens, cum nouacula,
caluus, comosa fronte, nudo occipitio
(quem si occuparis, teneas; elapsum semel
non ipse possit Iuppiter reprehendere),
occasionem rerum significat breuem.
effectus impediret ne segnis mora,
finxere antiqui talem effigiem Temporis.
_227. Epilogue_
ADHVC supersunt multa quae possim loqui,
et copiosa abundat rerum uarietas;
sed temperatae suaues sunt argutiae,
immodicae offendunt. quare, uir sanctissime,
Particulo, chartis nomen uicturum meis,
Latinis dum manebit pretium litteris,
si non ingenium, certe breuitatem adproba,
quae commendari tanto debet iustius,
quanto poetae sunt molesti ualidius.
ANONYMOUS
10 B.C.-50 A.D.
_228. Poetry and Science_
(_Prologue to a Poem on Aetna_)
AVREA securi quis nescit saecula regis?
cum domitis nemo Cererem iactaret in aruis
uenturisque malas prohiberet fructibus herbas,
annua sed saturae complerent horrea messes,
ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis
penderent foliis et pingui Pallas oliuae,
secretos amnis ageret cum gratia ruris?
non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.
ultima quis tacuit iuuenum certamina Colchos?
quis non Argolico defleuit Pergamon igni
impositam et tristi natorum funere matrem
auersumue diem sparsumue in semina dentem?
quis non periurae doluit mendacia puppis
desertam uacuo Minoida litore questus,
quicquid et antiquom iactata est fabula carmen?
fortius ignotas molimur pectore curas:
qui tanto motus operi, quae causa perennis
explicet in densum flammas et trudat ab imo
ingenti sonitu molis et proxima quaeque
ignibus irriguis urat--mens carminis haec est.
principio ne quem capiat fallacia uatum
sedis esse dei tumidisque e faucibus ignem
Volcani ruere et clausis resonare cauernis
festinantis opus: non est tam sordida diuis
cura neque extremas ius est dimittere in artis
sidera; subducto regnant sublimia caelo
illa neque artificum curant tractare laborem.
discrepat a prima facies haec altera uatum:
illis Cyclopas memorant fornacibus usos,
cum super incudem numerosa in uerbera fortes
horrendum magno quaterent sub pondere fulmen
armarentque Iouem: turpe est sine pignore carmen.
proxima uiuaces Aetnaei uerticis ignis
impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.
temptauere (nefas) olim detrudere mundo
sidera captiuique Iouis transferre gigantes
imperium et uicto leges imponere caelo.
(his natura sua est aluo tenus, ima per orbis
squameus intortos sinuat uestigia serpens.)
construitur magnis ad proelia montibus agger:
Pelion Ossa grauat, summus premit Ossan Olympus.
iam coaceruatas nituntur scandere molis,
impius et miles metuentia comminus astra
prouocat, infestus cunctos ad proelia diuos
prouocat. admotis conterrita sidera signis,
Iuppiter et caelo metuit dextramque corusca
armatus flamma remouet caligine mundum.
incursant uasto primum clamore gigantes:
hic magno tonat ore pater geminantque fauentes
undique discordes comitum simul agmine uenti.
densa per attonitas rumpuntur flumina nubis
atque in bellandum quae cuique potentia diuom
in commune uenit. iam patri dextera Pallas
et Mars laeuos erat, iam cetera turba deorum,
stant utrimque deae: ualidos tum Iuppiter ignis
increpat et iacto proturbat fulmine montis.
illinc disiectae uerterunt terga ruinae
infertae diuis acies atque impius hostis
praeceps cum castris agitur materque iacentis
impellens natos. tunc pax est reddita mundo,
tunc liber cessat; uenit per sidera: caelum
defensique decus mundi nunc redditur astris.
gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna
obruit Enceladon, uasto qui pondere montis
aestuat et petulans exspirat faucibus ignem.
haec est uentosae uolgata licentia famae.
uatibus ingenium est: hinc audit nobile carmen.
plurima pars scaenae rerum est fallacia: uates
sub terris nigros uiderunt carmine manis
atque inter cineres Ditis pallentia regna,
mentiti uates Stygias undasque canisque.
hi Tityon poena strauere in iugera foedum;
sollicitant illi te circum, Tantale, cena
sollicitantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris
iura canunt idemque rotant Ixionis orbem,--
quicquid et interius falsi sibi conscia terra est.
nec tu, terra, satis: speculantur numina diuom
nec metuunt oculos alieno admittere caelo.
norunt bella deum, norunt abscondita nobis
coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet,
taurus in Europen, in Ledam candidus ales,
Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber.
debita carminibus libertas ista, sed omnis
in uero mihi cura: canam, quo feruida motu
aestuet Aetna nouosque rapax sibi conferat ignis.
_229. Precatio Terrae_
DEA sancta Tellus, rerum naturae parens,
quae cuncta generas et regeneras indidem,
quae sola praestas tuam tutelam gentibus,
caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium,
per quam silet natura et somnos concipit,
itemque lucem reparas et noctem fugas:
tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos
uentosque et imbris tempestatesque cohibes
et, cum libet, dimittis et misces freta
fugasque solis et procellas concitas,
itemque, cum uis, hilarem promittis diem.
tu alimenta uitae tribuis perpetua fide,
et, cum recesserit anima, in tete refugimus:
ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt.
merito uocaris Magna tu Mater deum,
pietate quia uicisti diuum numina;
tu es illa uere gentium et diuum parens:
sine qua nec moritur quicquam nec nasci potest:
tu es Magna tuque diuum regina es, dea.
te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco,
facilisque praestes hoc mihi quod te rogo;
referamque, diua, gratias merito tibi.
fidem quaeso, exaudi, et faue coeptis meis;
hoc quod peto a te, diua, mihi praesta uolens.
herbas, quascumque generat maiestas tua,
salutis causa tribuis cunctis gentibus:
hanc nunc mihi permittas medicinam tuam.
ueniat medicina cum tuis uirtutibus:
quidque ex his fecero, habeat euentum bonum,
cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,
sanos eosdem praestes. nunc, diua, hoc mihi
maiestas praestet tua quod supplex postulo.
circa 35 A.D.
_230. Epitaph of Homonoea and Atimetus_
TV qui secura procedis mente, parumper
siste gradum, quaeso, uerbaque pauca lege.
illa ego quae claris fueram praelata puellis,
hoc Homonoea breui condita sum tumulo,
cui formam Paphie, Charites tribuere decorem,
quam Pallas cunctis artibus erudiit.
nondum bis denos aetas mea uiderat annos,
iniecere manus inuida fata mihi.
nec pro me queror hoc, morte est mihi tristior ipsa
maeror Atimeti coniugis ille mei.
'sit tibi terra leuis, mulier dignissima uita
quaeque tuis olim perfruerere bonis.'
Si pensare animas sinerent crudelia fata
et posset redimi morte aliena salus.
quantulacumque meae debentur tempora uitae,
pensassem pro te, cara Homonoea, libens.
at nunc quod possum, fugiam lucemque deosque,
ut te matura per Styga morte sequar.
'parce tuam, coniux, fletu quassare iuuentam
fataque maerendo sollicitare mea.
nil prosunt lacrimae nec possunt fata moueri.
uiximus, hic omnis exitus unus habet.
parce: ita non unquam similem experiare dolorem
et faueant uotis numina cuncta tuis.
quodque mihi eripuit mors inmatura iuuentae,
id tibi uicturo proroget ulterius.'
_231. The Complaint of the Garden God_
QVID frustra quereris, colone, mecum
quod quondam bene fructuosa malus
autumnis sterilis duobus adstem?
non me praegrauat, ut putas, senectus,
nec sum grandine uerberata dura,
nec gemmas modo germine exeuntis
seri frigoris ustulauit aura,
nec uenti pluuiaeue siccitasue,
quod de se quererer, malum dederunt;
non sturnus mihi gracculusue raptor
aut cornix anus aut aquosus anser
aut coruus nocuit siticulosus:
sed quod carmina pessimi poetae
ramis sustineo laboriosis.
L. ANNAEVS SENECA
4 B.C.-65 A.D.
_232. Time_
OMNIA tempus edax depascitur, omnia carpit,
omnia sede mouet, nil sinit esse diu.
flumina deficiunt, profugum mare litora siccant,
subsidunt montes et iuga celsa ruunt.
quid tam parua loquor? moles pulcherrima caeli
ardebit flammis tota repente suis.
omnia mors poscit. lex est, non poena, perire:
hic aliquo mundus tempore nullus erit.
_233. Corsica_
BARBARA praeruptis inclusa est Corsica saxis,
horrida, desertis undique uasta locis.
non poma autumnus, segetes non educat aestas
canaque Palladio munere bruma caret,
imbriferum nullo uer est laetabile fetu
nullaque in infausto nascitur herba solo.
non panis, non haustus aquae, non ultimus ignis:
hic sola haec duo sunt, exsul et exsilium.
_234. Athens_
QVISQVIS Cecropias hospes cognoscis Athenas,
quae ueteris famae uix tibi signa dabunt,
'hasne dei' dices 'caelo petiere relicto?
pugnaque partitis haec fuit ora deis?'
idem Agamemnonias dices cum uideris arces:
'heu uictrix uicta uastior urbe iacet!'
hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas;
magnarum rerum magna sepulcra uides!
_235. Britain_
VICTA prius nulli, nullo spectata triumpho
inlibata tuos gens patet in titulos.
fabula uisa diu medioque recondita ponto
libera uictori quam cito colla dedit!
_236. On the Death of Crispus_
ABLATVS mihi Crispus est amicus,
pro quo si pretium dari liceret,
nostros diuiderem libenter annos.
nunc pars optima me mei reliquit,
Crispus, praesidium meum, uoluptas,
pectus, deliciae: nihil sine illo
laetum mens mea iam putabit esse.
consumptus male debilisque uiuam:
plus quam dimidium mei recessit.
_237. The Only Immortality_
_i_
HAEC urbem circa stulti monumenta laboris
quasque uides molis, Appia, marmoreas,
pyramidasque ausas uicinum attingere caelum,
pyramidas, medio quas fugit umbra die,
et Mausoleum, miserae solacia mortis,
intulit externum quo Cleopatra uirum,
concutiet sternetque dies, quoque altius exstat
quodque opus, hoc illud carpet edetque magis.
carmina sola carent fato mortemque repellunt:
carminibus uiues semper, Homere, tuis.
_ii_
Nullum opus exsurgit quod non annosa uetustas
expugnet, quod non uertat iniqua dies,
tu licet extollas magnos ad sidera montis
et Lydas aeques marmore pyramidas.
ingenio mors nulla nocet, uacat undique tutum:
inlaesum semper carmina nomen habent.
_238. The Last Pilgrimage_
QVANTVS incedit populus per urbis
ad noui ludos auidus theatri,
quantus Eleum ruit ad Tonantem,
quinta cum sacrum reuocauit aestas;
quanta, cum longae redit hora nocti
crescere et somnos cupiens quietos
Libra Phoebeos tenet aequa currus,
turba secretam Cererem frequentat
et citi tectis properant relictis
Attici noctem celebrare mystae:
tanta per campos agitur silentis
turba; pars tarda graditur senecta,
tristis et longa satiata uita;
pars adhuc currit melioris aeui:
uirgines nondum thalamis iugatae
et comis nondum positis ephebi
matris et nomen modo doctus infans.
his datum solis, minus ut timerent,
igne praelato releuare noctem;
ceteri uadunt per opaca tristes.
qualis est uobis animus, remota
luce cum maestus sibi quisque sensit
obrutum tota caput esse terra?
stat chaos densum tenebraeque turpes
et color noctis malus ac silentis
otium mundi uacuaeque nubes.
sera nos illo referat senectus:
nemo ad id sero uenit, unde numquam,
cum semel uenit, potent reuerti;
quid iuuat durum properare fatum?
omnis haec magnis uaga turba terris
ibit ad manis facietque inerti
uela Cocyto: tibi crescit omne,
et quod occasus uidet et quod ortus.
parce uenturis: tibi, mors, paramur.
sis licet segnis, properamus ipsi:
prima quae uitam dedit hora carpit.
_239. Fatal Beauty_
ANCEPS forma bonum mortalibus,
exigui donum breue temporis,
ut uelox celeri pede laberis!
Non sic prata nouo uere decentia
aestatis calidae despoliat uapor,
saeuit solstitio cum medius dies
et noctes breuibus praecipitant rotis
languescunt folio et lilia pallido:
ut gratae capiti deficiunt comae
et fulgor teneris qui radiat genis
momento rapitur nullaque non dies
formonsi spolium corporis abstulit.
res est forma fugax: quis sapiens bono
confidat fragili? dum licet, utere.
tempus te tacitum subruit, horaque
semper praeterita deterior subit.
Quid deserta petis? tutior auiis
non est forma locis: te nemore abdito
cum Titan medium constituit diem,
cingent turba licens Naides improbae,
formonsos solitae claudere fontibus,
et somnis facient insidias tuis
Panas quae Dryades montiuagos petunt.
_240. Death has no Terror_
VERVM est an timidos fabula decipit
umbras corporibus uiuere conditis,
cum coniunx oculis imposuit manum
supremusque dies solibus obstitit
et tristis cineres urna cohercuit?
non prodest animam tradere funeri,
sed restat miseris uiuere longius?
an toti morimur nullaque pars manet
nostri, cum profugo spiritus halitu
immixtus nebulis cessit in aera
et nudum tetigit subdita fax latus?
Quicquid sol oriens, quicquid et occidens
nouit, caeruleis Oceanus fretis
quicquid bis ueniens et fugiens lauat,
aetas Pegaseo corripiet gradu.
quo bis sena uolant sidera turbine,
quo cursu properat uoluere saecula
astrorum dominus, quo properat modo
obliquis Hecate currere flexibus:
hoc omnes petimus fata nec amplius,
iuratos superis qui tetigit lacus,
usquam est; ut calidis fumus ab ignibus
uanescit, spatium per breue sordidus,
ut nubis, grauidas quas modo uidimus,
arctoi Boreae dissicit impetus:
sic hic, quo regimur, spiritus effluet.
post mortem nihil est ipsaque mors nihil,
uelocis spatii meta nouissima;
spem ponant auidi, solliciti metum:
tempus nos auidum deuorat et chaos.
mors indiuidua est, noxia corpori
nec parcens animae: Taenara et aspero
regnum sub domino limen et obsidens
custos non facili Cerberus ostio
rumores uacui uerbaque inania
et par sollicito fabula somnio.
quaeris quo iaceas post obitum loco?
quo non nata iacent.
_241. Hymeneal_
AD regum thalamos numine prospero
qui caelum superi quique regunt fretum
adsint cum populis rite fauentibus.
primum sceptriferis colla Tonantibus
taurus celsa ferat tergore candido;
Lucinam niuei femina corporis
intemptata iugo placet et asperi
Martis sanguineas quae cohibet manus,
quae dat belligeris foedera gentibus
et cornu retinet diuite copiam,
donetur tenera mitior hostia.
et tu, qui facibus legitimis ades,
noctem discutiens auspice dextera
huc incede gradu marcidus ebrio,
praecingens roseo tempora uinculo.
et tu quae, gemini praeuia temporis,
tarde, stella, redis semper amantibus:
te matres, auide te cupiunt nurus
quam primum radios spargere lucidos.
Vincit uirgineus decor
longe Cecropias nurus,
et quas Taygeti iugis
exercet iuuenum modo
muris quod caret oppidum,
et quas Aonius latex
Alpheosque sacer lauat.
si forma uelit aspici,
cedent Aesonio duci
proles fulminis improbi
aptat qui iuga tigribus,
nec non, qui tripodas mouet,
frater uirginis asperae,
cedet Castore cum suo
Pollux caestibus aptior.
sic, sic, caelicolae, precor,
uincat femina coniuges,
uir longe superet uiros.
Haec cum femineo constitit in choro,
unius facies praenitet omnibus,
sic cum sole perit sidereus decor,
et densi latitant Pleiadum greges
cum Phoebe solidum lumine non suo
orbem circuitis cornibus alligat.
ostro sic niueus puniceo color
perfusus rubuit, sic nitidum iubar
pastor luce noua roscidus aspicit.
ereptus thalamis Phasidis horridi,
effrenae solitus pectora coniugis
inuita trepidus prendere dextera,
felix Aeoliam corripe uirginem
nunc primum soceris, sponse, uolentibus.
concesso, iuuenes, ludite iurgio,
hinc illinc, iuuenes, mittite carmina:
rara est in dominos iusta licentia.
Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei,
multifidam iam tempus erat succendere pinum:
excute sollemnem digitis marcentibus ignem,
festa dicax fundat conuicia fescenninus,
soluat turba iocos--tacitis eat illa tenebris,
si qua peregrino nubit furtiua marito.
_242. The Lot of Kings_
QVIS uos exagitat furor,
alternis dare sanguinem
et sceptrum scelere aggredi?
nescitis, cupidi arcium,
regnum quo iaceat loco.
regem non faciunt opes,
non uestis Tyriae color,
non frontis nota regiae,
non auro nitidae trabes:
rex est qui posuit metus
et diri mala pectoris,
quem non ambitio inpotens
et numquam stabilis fauor
uulgi praecipitis mouet,
non quicquid fodit Occidens
aut unda Tagus aurea
claro deuehit alueo,
non quicquid Libycis terit
feruens area messibus,
quem non concutiet cadens
obliqui uia fulminis,
non Eurus rapiens mare
aut saeuo rabidus freto
uentosi tumor Hadriae,
quem non lancea militis,
non strictus domuit chalybs,
qui tuto positus loco
infra se uidet omnia
occurritque suo libens
fato nec queritur mori.
Reges conueniant licet
qui sparsos agitant Dahas,
qui rubri uada litoris
et gemmis mare lucidum
late sanguineis tenent,
aut qui Caspia fortibus
recludunt iuga Sarmatis,
certet Danuuii uadum
audet qui pedes ingredi
et (quocumque loco iacent)
Seres uellere nobiles:
nil ullis opus est equis,
nil armis et inertibus
telis quae procul ingerit
Parthus, cum simulat fugas,
admotis nihil est opus
urbis sternere machinis,
longe saxa rotantibus.
mens regnum bona possidet.
rex est qui metuet nihil,
rex est qui cupiet nihil:
hoc regnum sibi quisque dat.
Stet quicumque uolet potens
aulae culmine lubrico:
me dulcis saturet quies;
obscuro positus loco
leni perfruar otio,
nullis notaque litibus
aetas per tacitum fluat.
sic cum transierint mei
nullo cum strepitu dies,
plebeius moriar senex.
illi mors grauis incubat
qui, notus nimis omnibus,
ignotus moritur sibi.
_243. Mutability_