_i_
TE, Messalla, canam, quamquam tua cognita uirtus
terret: ut infirmae nequeant subsistere uires,
incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
deficiant, humilis tantis sim conditor actis.
nec tua praeter te chartis intexere quisquam
facta queat, dictis ut non maiora supersint.
est nobis uoluisse satis; nec munera parua
respueris. etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
Icarus, ut puro testantur sidera caelo
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
paruaque caelestis placauit mica, nec illis
semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
inde alios aliosque memor componere uersus.
alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aere tellus,
qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo:
at quodcumque meae poterunt audere camenae,
seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
siue minus (certeque canent minus), omne uouemus
hoc tibi, nec tanto careat mihi nomine charta.
nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
non tua maiorum contenta est gloria fama,
nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,
sed generis priscos contendis uincere honores,
quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
at tua non titulus capiet sub nomine facta,
aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,
conuenientque tuas cupidi componere laudes
undique quique canent uincto pede quique soluto.
quis potior, certamen erit: sim uictor in illis,
ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
nam quis te maiora gerit castrisue foroue?
nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,
iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,
prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
alterno instabilis nutat depressior orbe.
nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,
non alius sedare queat: seu iudicis ira
sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.
non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixen,
uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem
saecula fertilibus Titan decurreret horis,
ille per ignotas audax errauerit urbes,
qua maris extremis tellus includitur undis.
nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,
nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,
cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
uicta Maroneo foedatus lumina baccho:
uexit et Aelios placidum per Nerea uentos:
incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,
nobilis Artacie gelida quos inrigat unda:
solum nec doctae uerterunt pocula Circes,
quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis
aptaque uel cantu ueteres mutare figuras:
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
quis numquam candente dies apparuit ortu,
seu supra terras Phoebus seu curreret infra:
uidit ut inferno Plutonis subdita regno
magna deum proles leuibus ius diceret umbris,
praeteriitque cita Sirenum litora puppi.
illum inter geminae nantem confinia mortis
nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,
cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,
uel si sublimis fluctu consurgeret imo,
uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
non uiolata uagi sileantur pascua Solis,
non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,
finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,
fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,
sit labor illius, tua dum facundia, maior.
_ii_
PAVCA mihi, niueo sed non incognita Phoebo,
pauca mihi doctae dicite Pegasides.
uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
uictor, qua terrae quaque patent maria,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,
magnus ut Oenides utque superbus Eryx,
nec minus idcirco uestros expromere cantus
maximus et sanctos dignus inire choros.
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
quid de te possim scribere quidue tibi.
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
debuit, hortandi maxima causa fuit.
pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas,
carmina cum lingua, tum sale Cecropio,
carmina quae Scherium, saeclis accepta futuris,
carmina, quae Pylium uincere digna senem.
molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant,
dulcia iactantes alterno carmina uersu,
qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.
certatim ornabant omnes heroida diui,
certatim diuae munere quoque suo.
felicem ante alias o te scriptore puellam:
altera non fama dixerit esse prior:
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ouo;
non supero fulgens Cassiopea polo;
non defensa diu multum certamine equorum,
obstabant grauidae quod sibi quaeque manus,
saepe animam generi pro qua pater impius hausit,
saepe rubro similis sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
immitti expertae fulmine et imbre Iouem;
non cuius propter raptum liquere penatis
Tarquinii patrios, filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
mutauit placidis tempore consulibus,
multa neque immeritis donat quae praemia alumnis,
praemia Messalis maxima Poplicolis.--
nam quid ego immensi memorem studia ista laboris,
horrida quid durae tempora militiae?
castra foro, te castra Vrbi praeponere, castra
tam procul hoc gnato, tam procul hac patria;
immoderata pati iam frigora iamque calores,
sternere uel dura posse super silice;
saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum,
saepe mare audendo uincere, saepe hiemem,
saepe etiam densos immittere corpus in hostis,
communem belli nec meminisse deum;
nunc celeris Afros, periurae milia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi,
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
uincere et Oceani finibus ulterius--
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes,
quin ausim hoc etiam dicere, uix hominum est:
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
ipsa sibi egregium facta decus parient.
nos ea quae tecum finxerunt carmina diui,
Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie,
si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas,
si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.
ANONYMOUS
40 B.C. (?)
_191. Epitaph of Heluia Prima_
TV qui secura spatiaris mente uiator
et nostri uoltus derigis inferieis,
si quaeris quae sim, cinis en et tosta fauilla,
ante obitus tristeis Heluia Prima fui.
coniuge sum Catulo fructa, actore Isocrateio,
concordesque pari uiximus ingenio.
nunc data sum Diti longum mansura per aeuum
deducta et fatali igne et aqua Stygia.
CORNELIVS SEVERVS
fl. 38 B.C.
_192. The Death of Cicero_
ORAQVE magnanimum spirantia paene uirorum
in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
deiectusque redit uotis Catilina nefandis.
quid fauor adscitus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris et uota quid artibus aetas?
abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
uindex, ille fori, legum iurisque togaeque
publica uox, saeuis aeternum obmutuit armis!
informis uoltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus ciuis proiecta superbis
proculcauit ouans nec lubrica fata deosque
respexit! nullo luet hoc Antonius aeuo.
hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse,
nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo;
inque triumphato ludibria iuncta Iugurtha
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.
ANONYMOUS
Aetatis Augusteae.
_193. Post Mortem Nulla Voluptas_
COPA Syrisca, caput Graeca redimita mitella,
crispum sub crotalo docta mouere latus,
ebria fumosa saltat lasciua taberna,
ad cubitum raucos excutiens calamos.
'quid iuuat aestiuo defessum puluere abesse
quam potius bibulo decubuisse toro?
sunt topia et kalybae, cyathi, rosa, tibia, chordae,
et triclia umbrosis frigida harundinibus.
en et, Maenalio quae garrit dulce sub antro,
rustica pastoris fistula in ore sonat.
est et uappa, cado nuper defusa picato,
et trepidans rauco murmure riuos aquae;
sunt etiam croceo uiolae de flore corollae
sertaque purpurea lutea mixta rosa,
et quae uirgineo libata Achelois ab amne
lilia uimineis attulit in calathis;
sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat,
sunt autumnali cerea pruna die,
castaneaeque nuces et suaue rubentia mala,
est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius;
sunt et mora cruenta et lentis uua racemis
et pendet iunco caeruleus cucumis.
est tuguri custos, armatus falce saligna,
sed non et uasto est inguine terribilis.
huc kalybita ueni. lassus iam sudat asellus,
parce illi: Vestae delicium est asinus.
nunc cantu celebri rumpunt arbusta cicadae,
nunc uaria in gelida sede lacerta latet:
si sapis, aestiuo recubans nunc prolue uitro,
seu uis cristalli ferre nouos calices.
hic age pampinea fessus requiesce sub umbra
et grauidum roseo necte caput strophio,
oscula decerpens tenerae formosa puellae--
a pereat cui sunt prisca supercilia.
quid cineri ingrato seruas bene olentia serta?
anne coronato uis lapide ista tegi?
pone merum et talos. pereat qui crastina curat.
Mors aurem uellens 'uiuite', ait, 'uenio.'
9 B.C.
_194. Epicedion Drusi_
SVPPRIME iam lacrimas: non est reuocabilis istis,
quem semel umbrifera nauita lintre tulit.
Hectora tot fratres, tot defleuere sorores
et pater et coniux Astyanaxque puer
et longaeua parens: nec et ille redemptus ab igne:
nulla super Stygias umbra renauit aquas.
contigit hoc etiam Thetidi: populator Achilles
Iliaca ambustis ossibus arua premit.
illi caeruleum Panope matertera crinem
soluit et immensas fletibus auxit aquas,
consortesque deae centum longaeuaque magni
Oceani coniux Oceanusque pater,
et Thetis ante omnis: sed nec Thetis ipsa neque omnes
mutarunt auidi tristia iura dei.
prisca quid huc repeto? Marcellum Octauia fleuit
et fleuit populo Caesar utrumque palam.
sed rigidum ius est et ineuitabile mortis,
stant rata non ulla fila renenda manu.
ipse tibi emissus nebulosi litore Auerni,
si liceat, forti uerba tot ore sonet:
'quid numeras annos? uixi maturior annis:
acta senem faciunt: haec numeranda tibi,
his aeuum fuit implendum, non segnibus annis:
hostibus eueniat longa senecta meis.
hoc ataui monuere mei proauique Nerones
(fregerunt ambo Punica bella duces):
hoc domus ista docet per te mea Caesaris alti:
exitus hic, mater, debuit esse meus.
nec meritis (quamquam ipsa iuuant magis) afuit illis,
mater, honos: titulis nomina plena uides.
consul et ignoti uictor Germanicus orbis,
quoi fuerit mortis publica causa, legor.
cingor Apollinea uictricia tempora lauro
et sensi exsequias funeris ipse mei,
decursusque uirum notos mihi donaque regum
captaque per titulos oppida lecta suos,
et quo me officio portauerit illa iuuentus,
quae fuit ante meum tam generosa torum.
denique laudari sacrato Caesaris ore
emerui, lacrimas elicuique deo.
et quoiquam miserandus ero? iam comprime fletus.
hoc ego, qui flendi sum tibi causa, rogo.'
haec sentit Drusus, si quid modo sentit in umbra,
nec tu de tanto crede minora uiro.
est tibi (sitque precor) multorum filius instar,
parsque tui partus it tibi salua prior;
est coniux, tutela hominum, quo sospite uestram,
Liuia, funestam dedecet esse domum.
M. MANILIVS
fl. 8 A.D.
_195. The Science of Nature_
CARMINE diuinas artis et conscia fati
sidera diuersos hominum uariantia casus,
caelestis rationis opus, deducere mundo
aggredior primusque nouis Helicona mouere
cantibus et uiridi nutantis uertice siluas,
hospita sacra ferens nulli memorata priorum.
huc mihi tu, Caesar, patriae princepsque paterque,
qui regis augustis parentem legibus orbem
concessumque patri mundum deus ipse mereris,
daque animum uirisque satis da tanta canendo.
iam propiusque fauet mundus scrutantibus ipsum
et cupit aetherios per carmina pandere census.
hoc sub pace uacat tantum. iuuat ire per ipsum
aera et inmenso spatiantem uiuere caelo
signaque et aduersos stellarum noscere cursus.
quod solum nouisse parum est. impensius ipsa
scire iuuat magni penitus praecordia mundi,
quaque regat generetque suis animalia signis
cernere et in numerum Phoebo modulante referre.
bina mihi positis lucent altaria flammis,
ad duo templa precor duplici circumdatus aestu
carminis et rerum: certa cum lege canentem
mundus et inmenso uatem circumstrepit orbe
uixque soluta suis inmittit uerba figuris.
quem primum interius licuit cognoscere stellas
munere caelestum? quis enim condentibus illis
clepisset furto mundum, quo cuncta reguntur?
quis foret humano conatus pectore tantum,
inuitis ut dis cuperet deus ipse uideri,
sublimis aperire uias imumque sub orbem
et per inane suis parentia finibus astra?
tu princeps auctorque sacri, Cyllenie, tanti.
per te iam caelum interius, iam sidera nota
nominaque et cursus signorum, pondera, uires,
maior uti facies mundi foret et ueneranda
non species tantum sed et ipsa potentia rerum,
sentirentque deum gentes qua maximus esset.
quin natura dedit uires seque ipsa reclusit
regalis animos primum dignata mouere
proxima tangentis rerum fastigia caelo,
qui domuere feras gentis oriente sub ipso,
quas secat Euphrates, in quas et Nilus inundat,
qua mundus redit et nigras super euolat urbis;
tum qui templa sacris coluerunt omne per aeuum
delectique sacerdotes in publica uota
officio uinxere deum, quibus ipsa potentis
numinis accendit castam praesentia mentem,
inque deum deus ipse tulit patuitque ministris:
hi tantum mouere decus primique per artem
sideribus uidere uagis pendentia fata.
singula nam proprio signarunt tempora casu
longa per assiduas complexi saecula curas,
nascendi quae cuique dies, quae uita fuisset,
in quas fortunae leges quaeque hora ualeret,
quantaque quam parui facerent discrimina motus.
postquam omnis caeli species redeuntibus astris
percepta in proprias sedis, et reddita certis
fatorum ordinibus sua cuique potentia formae,
per uarios usus artem experientia fecit
exemplo monstrante uiam speculataque longe
deprendit tacitis dominantia legibus astra
et totum aeterna mundum ratione moueri
fatorumque uices certis discernere signis.
nam rudis ante illos nullo discrimine uita
in speciem conuersa operum ratione carebat,
et stupefacta nouo pendebat lumine mundi:
tum uelut amissis maerens, tum laeta renatis
sideribus, uariosque dies incertaque noctis
tempora, nec similis umbras iam sole regresso,
iam propiore, suis poterat qua discere causis?
necdum etiam doctas sollertia fecerat artis,
terraque sub rudibus cessabat uasta colonis;
tumque in desertis habitabat montibus aurum,
ignotusque nouos pontus subduxerat orbis;
nec uitam pelago nec uentis credere uota
audebant; se quisque satis nouisse putabant.
sed cum longa dies acuit mortalia corda,
et labor ingenium miseris dedit, et sua quemque
aduigilare sibi iussit fortuna premendo,
seducta in uarias certarunt pectora curas,
et quodcumque sagax temptando repperit usus,
in commune bonum laeti commenta dederunt.
tunc et lingua suas accepit barbara leges,
et fera diuersis exercita frugibus arua,
et uagus in caecum penetrauit nauita pontum,
fecit et ignotis linter commercia terris.
tum belli pacisque artis commenta uetustas;
semper enim ex aliis alias proseminat usus.
ne uulgata canam: linguas didicere uolucrum,
consultare fibras et rumpere uocibus anguis,
sollicitare umbras imumque Acheronta mouere
in noctemque dies, in lucem uertere noctis.
omnia conando docilis sollertia uicit.
nec prius imposuit rebus finemque modumque
quam caelum ascendit ratio cepitque profundam
naturam rerum et causas uiditque quod usquam est:
nubila cur tanto quaterentur pulsa fragore,
hiberna aestiua nix grandine mollior esset,
arderent terrae solidusque tremesceret orbis,
cur imbres ruerent, uentos quae causa moueret,
peruidit soluitque animis miracula rerum
eripuitque Ioui fulmen uirisque Tonanti
et sonitum uentis concessit, nubibus ignem.
_196. The Milky Way_
NAMQVE in caeruleo candens nitet orbita mundo
ceu missura diem subito caelumque recludens.
ac ueluti uiridis discernit semita campos,
quam terit assiduo renouans iter orbita tractu;
ut freta canescunt sulcum ducente carina
accipiuntque uiam fluctus spumantibus undis,
quam tortus uerso mouit de gurgite uertex,
candidus in nigro lucet sic limes Olympo,
caeruleum findens ingenti lumine mundum.
utque suos arcus per nubila circinat Iris,
sic superincumbit signato culmine limes
candidus et resupina facit mortalibus ora,
dum noua per caecam mirantur lumina noctem,
inquiruntque sacras humano pectore causas,
num se diductis conetur soluere moles
segminibus, raraque labent compagine rimae
admittantque nouum laxato tegmine lumen;
(quid sibi non timeant, magni cum uulnera caeli
conspiciant, feriatque oculos iniuria mundi?)
an coeat mundus, duplicisque extrema cauernae
conueniant caelique oras et segmina iungant,
perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix
fusuram faciens mundi, stipatus et orbis
aeriam in nebulam clara compagine uersus
in cuneos alto cogat fundamina caeli?
an melius manet illa fides per saecula prisca
illac solis equos diuersis cursibus isse
atque aliam triuisse uiam, longumque per aeuum
exustas sedis incoctaue sidera flammis
caeruleam uerso speciem mutasse colore,
infusumque loco cinerem mundumque sepultum?
fama etiam antiquis ad nos descendit ab annis,
Phaethontem patrio curru per signa uolantem,
dum noua miratur propius spectacula mundi
et puer in caelo ludit curruque superbus
luxuriat mundo cupit et maiora parente,
deflexum solito cursu curuisque quadrigis
monstratas liquisse uias orbemque recentem
imposuisse polo; nec signa insueta tulisse
errantis nutu flammas cursumque solutum.
quid querimur, flammas totum saeuisse per orbem,
terrarumque rogum cunctas arsisse per urbis,
cum uaga dispersi fluitarunt fragmina currus,
et caelum exustum est? luit ipse incendia mundus,
et noua uicinis flagrarunt sidera flammis
nunc quoque praeteriti faciem referentia casus.
nec mihi celanda est famae uulgata uetustas
mollior, e niueo lactis fluxisse liquorem
pectore reginae diuum caelumque colore
infecisse suo. quapropter lacteus orbis
dicitur, et nomen causa descendit ab ipsa.
an maior densa stellarum turba corona
contexit flammas et crasso lumine candet,
et fulgore nitet collato clarior orbis?
an fortes animae dignataque nomina caelo
corporibus resoluta suis terraeque remissa
huc migrant ex orbe suumque habitantia caelum
aetherios uiuunt annos mundoque fruuntur?
atque hic Aeacidas, hic et ueneramur Atridas
Tydidenque ferum terraeque marisque triumphis
naturae uictorem Ithacum Pyliumque senecta
insignem triplici, Danaumque ad Pergama reges
Auroraeque nigrum partum stirpemque Tonantis
rectorem Lyciae; nec te, Mauortia uirgo,
praeteream regesque alios, quos Thraecia misit
atque Asiae gentes et Magno maxima Pella;
quique animi uiris et strictae pondera mentis
prudentes habuere uiri, quibus omnis in ipsis
census erat, iustusque Solon fortisque Lycurgus,
aetheriusque Platon et qui fabricauerat illum
damnatusque suas melius damnauit Athenas,
Persidis et uictor, strarat quae classibus aequor.
Romanique uiri, quorum iam maxima turba est:
Tarquinioque minus reges, et Horatia proles
tota acies, parti nec non et Scaeuola trunca
nobilior, maiorque uiris tu, Cloelia, uirgo,
et Romana ferens, quae texit, moenia Cocles,
et commilitio uolucris Coruinus adeptus
et spolia et nomen, qui gestat in alite Phoebum,
et Ioue qui meruit caelum Romamque Camillus
seruando posuit, Brutusque a rege receptae
conditor, et Pyrrhi per bella Papirius ultor,
Fabricius Curiusque pares et tertia palma
Marcellus, Cossusque prior de rege necato,
certantesque Deci uotis similesque triumphis,
inuictusque mora Fabius, uictorque ferocis
Liuius Hasdrubalis socio per bella Nerone,
uel duo Scipiadae, fatum Carthaginis unum,
Pompeiusque orbis domitor per trisque triumphos
ante diem princeps, et censu Tullius oris
emeritus caelum, et tu, Claudi magna propago,
Aemiliaeque domus proceres, clarique Metelli,
et Cato fortunae uictor, matrisque sub armis
miles Agrippa suae; Venerisque ab origine proles
Iulia descendit caelo caelumque repleuit,
quod regit Augustus socio per signa Tonante,
cernit et in coetu diuum agnouitque Quirinum
altius aetherii quam candet circulus orbis:
illa deis sedes, haec illis, proxima diuum
qui uirtute sua similes fastigia tangunt.
_197. Comets_
SIVE igitur ratio praebentis semina terrae
in uolucris ignis potuit generare cometas;
siue illas natura facis ut cuncta creauit
sidera per tenuis caelo lucentia flammas,
sed trahit ad semet rapido Titanius aestu
inuoluitque suo flammantis igne cometas,
ac modo dimittit (sicut Cyllenius orbis
et Venus, accenso cum ducit uespere noctem
sera nitens, falluntque oculos rursusque reuisunt);
seu deus instantis fati miseratus in orbem
signa per affectus caelique incendia mittit;
futtilibus non umquam excanduit ignibus aether:
squalidaque elusi deplorant arua coloni,
et sterilis inter sulcos defessus arator
ad iuga maerentis cogit frustrata iuuencos.
aut grauibus morbis et lenta corpora tabe
corripit exustis letalis flamma medullis
labentisque rapit populos, totasque per urbis
publica succensis peraguntur iusta sepulcris:
qualis Erechtheos pestis populata colonos
extulit antiquas per funera pacis Athenas,
alter in alterius labens cum fata ruebant.
nec locus artis erat medicae nec uota ualebant;
cesserat officium morbis, et funera deerant
mortibus et lacrimae; lassus defecerat ignis,
et coaceruatis ardebant corpora membris,
ac tanto quondam populo uix contigit heres.
talia significant lucentes saepe cometae:
funera cum facibus ueniunt terrisque minantur
ardentis sine fine rogos, cum mundus et ipsa
aegrotet natura nouum sortita sepulcrum.
quin et bella canunt ignes subitosque tumultus
et clandestinis surgentia fraudibus arma;
externas modo per gentis, ut foedere rupto
cum fera ductorem rapuit Germania Varum
infecitque trium legionum sanguine campos,
arserunt toto passim minitantia mundo
lumina, et ipsa tulit bellum natura per ignis
opposuitque suas uiris finemque minata est.
ne mirere grauis rerumque hominumque ruinas,
saepe domi culpa est, nescimus credere caelo.
ciuilis etiam motus cognataque bella
significant. nec plura alias incendia mundus
sustinuit, quam cum ducibus iurata cruentis
arma Philippeos implerunt agmine campos,
uixque etiam sicca miles Romanus harena
ossa uirum lacerosque prius superastitit artus,
imperiumque suis conflixit uiribus ipsum,
perque patris pater Augustus uestigia uicit.
necdum finis erat: restabant Actia bella
dotali commissa acie, repetitaque rerum
alea, et in ponto quaesitus rector Olympi,
femineum sortita iugum cum Roma pependit,
atque ipsa Isiaco certarunt fulmina sistro.
restabant profugo seruilia milite bella,
cum patrios armis imitatus filius hostis
aequora Pompeius cepit defensa parenti.
sed satis hoc fatis fuerit. iam bella quiescant,
atque adamanteis Discordia uincta catenis
aeternos habeat frenos in carcere clausa.
sit pater inuictus patriae, sit Roma sub illo:
cumque deum caelo dederit, non quaerat in orbe.
_198. The Theme of the Astrological Poet_