MAGNVM iter ad doctas proficisci cogor Athenas,

ut me longa graui soluat amore uia.

crescit enim assidue spectando cura puellae:

ipse alimenta sibi maxima praebet amor.

omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari

possit: at ex omni me premit ipse deus.

bis tamen aut semel admittit, cum saepe negauit;

seu uenit, extremo dormit amicta toro.

unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris

quantum oculis, animo tam procul ibit amor.

nunc agite, o socii, propellite in aequora nauem,

remorumque pares ducite sorte uices,

iungiteque extremo felicia lintea malo:

iam liquidum nautis aura secundat iter.

Romanae turres et uos ualeatis, amici,

tuque mihi qualiscumque, puella, uale!

ergo ego nunc rudis Hadriaci uehar aequoris hospes,

cogar et undisonos nunc prece adire deos.

deinde per Ionium uectus cum fessa Lechaeo

sedarit placida uela phaselus aqua,

quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,

Isthmos qua terris arcet utrumque mare.

inde ubi Piraei capient me litora portus,

scandam ego Theseae bracchia longa uiae.

illic aut stadiis animum emendare Platonis

incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;

persequar aut studio linguae Demosthenis artem,

librorumque tuos, docte Menandre, sales;

aut certe tabulae capient mea lumina pictae,

siue ebore exactae, seu magis aere, manus.

aut spatia annorum aut longa interualla profundi

lenierint tacito uulnera nostra sinu:

seu moriar, fato, non turpi fractus amore;

atque erit illa mihi mortis honesta dies.

_176. Cynthia will one day be but Dust and Ashes_

SCRIBANT de te alii uel sis ignota licebit:

laudet, qui sterili semina ponit humo.

omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto

auferet extremi funeris atra dies;

et tua transibit contemnens ossa uiator

nec dicet 'Cinis hic docta puella fuit'.

_177. Cynthia Dead_

SVNT aliquid Manes: letum non omnia finit,

luridaque euictos effugit umbra rogos.

Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,

murmur ad extremae nuper humata uiae,

cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,

et quererer lecti frigida regna mei.

eosdem habuit secum quibus est elata capillis,

eosdem oculos: lateri uestis adusta fuit,

et solitum digito beryllon adederat ignis,

summaque Lethaeus triuerat ora liquor.

spirantisque animos et uocem misit: at illi

pollicibus fragiles increpuere manus:

'Perfide nec cuiquam melior sperande puellae,

in te iam uiris somnus habere potest?

iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae

et mea nocturnis trita fenestra dolis?

per quam demisso quotiens tibi fune pependi,

alterna ueniens in tua colla manu!

saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto

fecerunt tepidas pallia nostra uias.

foederis heu taciti, cuius fallacia uerba

non audituri diripuere Noti.

at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:

unum impetrassem te reuocante diem:

nec crepuit fissa me propter harundine custos,

laesit et obiectum tegula curta caput.

denique quis nostro curuum te funere uidit,

atram quis lacrimis incaluisse togam?

si piguit portas ultra procedere, at illuc

iussisses lectum lentius ire meum.

cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?

cur nardo flammae non oluere meae?

hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos

inicere et fracto busta piare cado.

Lygdamus uratur, candescat lammina uernae:

sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi.

aut Nomas arcanas tollat uersuta saliuas:

dicet damnatas ignea testa manus.

quae modo per uilis inspecta est publica noctes,

haec nunc aurata cyclade signat humum,

et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,

garrula de facie si qua locuta mea est;

nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,

codicis immundi uincula sentit anus;

caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,

per nomen quoniam est ausa rogare meum.

te patiente meae conflauit imaginis aurum,

ardente e nostro dotem habitura rogo.

non tamen insector, quamuis mereare, Properti:

longa mea in libris regna fuere tuis.

iuro ego fatorum nulli reuolubile carmen,

tergeminusque canis sic mihi molle sonet,

me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris

sibilet in tumulis et super ossa cubet.

nam gemina est sedes turpem sortita per amnem,

turbaque diuersa remigat omnis aqua.

una Clytaemestrae stuprum uehit, altera Cressae

portat mentitae lignea monstra bouis.

ecce coronato pars altera rapta phaselo,

mulcet ubi Elysias aura beata rosas,

qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybelles

mitratisque sonant Lydia plectra choris.

Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae

narrant historiae pectora nota suae:

haec sua maternis queritur liuere catenis

bracchia nec meritas frigida saxa manus;

narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,

in scelus hoc animum non ualuisse suum.

sic mortis lacrimis uitae sanamus amores:

celo ego perfidiae crimina multa tuae.

sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris

si te non totum Chloridos herba tenet:

nutrix in tremulis ne quid desideret annis

Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.

deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,

ne speculum dominae porrigat illa nouae.

et quoscumque meo fecisti nomine uersus,

ure mihi: laudes desine habere meas.

pelle hederam tumulo, mihi quae pugnante corymbo

molli contortis alligat ossa comis.

ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,

et numquam Herculeo numine pallet ebur,

hic carmen media dignum me scribe columna,

sed breue, quod currens uector ab urbe legat:

"HIC TIBVRTINA IACET AVREA CYNTHIA TERRA:

ACCESSIT RIPAE LAVS, ANIENE, TVAE."

nec tu sperne piis uenientia somnia portis:

cum pia uenerunt somnia, pondus habent.

nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,

errat et abiecta Cerberus ipse sera.

luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:

nos uehimur, uectum nauta recenset onus.

nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:

mecum eris et mixtis ossibus ossa teram.'

haec postquam querula mecum sub lite peregit,

inter complexus excidit umbra meos.

_178. Hylas_

HOC pro continuo te, Galle, monemus amore,

(id tibi ne uacuo defluat ex animo)

saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:

crudelis Minyis dixerit Ascanius.

est tibi non infra speciem, non nomine dispar,

Theiodamanteo proximus ardor Hylae:

hunc tu, siue leges Vmbrae sacra flumina siluae,

siue Aniena tuos tinxerit unda pedes,

siue Gigantea spatiabere litoris ora,

siue ubicumque uago fluminis hospitio,

Nympharum semper cupidis defende rapinis

(non minor Ausoniis est amor Adryasin);

nec tibi sit curae fontes et frigida saxa,

Galle, neque expertos semper adire lacus.

namque ferunt olim Pagasae naualibus Argon

egressam longe Phasidos isse uiam,

et iam praeteritis labentem Athamantidos undis

Mysorum scopulis applicuisse ratem.

hic manus heroum, placidis ut constitit oris,

mollia composita litora fronde tegit.

at comes inuicti iuuenis processerat ultra,

raram sepositi quaerere fontis aquam.

hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,

hunc super et Zetes, hunc super et Calais,

oscula suspensis instabant carpere plumis,

oscula et alterna ferre supina fuga.

ille sub extrema pendens secluditur ala

et uolucres ramo summouet insidias.

iam Pandioniae cessat genus Orithyiae:

a dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.

hic erat Arganthi Pege sub uertice montis

grata domus Nymphis umida Thyniasin,

quam supra nullae pendebant debita curae

roscida desertis poma sub arboribus,

et circum irriguo surgebant lilia prato

candida purpureis mixta papaueribus.

quae modo decerpens tenero pueriliter ungui

proposito florem praetulit officio,

et modo formosis incumbens nescius undis

errorem blandis tardat imaginibus.

tandem haurire parat demissis flumina palmis

innixus dextro plena trahens umero.

cuius ut accensae Dryades candore puellae

miratae solitos destituere choros,

prolapsum leuiter facili traxere liquore:

tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.

cui procul Alcides iterat responsa, sed illi

nomen ab extremis fontibus aura refert.

quae miser ignotis error perpessus in oris

Herculis indomito fleuerat Ascanio,

his, o Galle, tuos monitus seruabis amores;

formosum Nymphis credere cautus Hylan.

_179. Cornelia's Plea_

DESINE, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:

panditur ad nullas ianua nigra preces;

cum semel infernas intrarunt funera leges,

non exorato stant adamante uiae.

te licet orantem fuscae deus audiat aulae;

nempe tuas lacrimas litora surda bibent.

uota mouent superos: ubi portitor aera recepit,

obserat herbosos lurida porta rogos.

sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum

detraheret lecto fax inimica caput.

quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum

profuit aut famae pignora tanta meae?

num minus immitis habuit Cornelia Parcas?

en sum, quod digitis quinque legatur, onus.

damnatae noctes et uos uada lenta paludes,

et quaecumque meos implicat unda pedes,

immatura licet, tamen huc non noxia ueni:

deprecor hic umbrae mollia iura meae:

aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,

is mea sortita uindicet ossa pila:

assideant fratres iuxta Minoida sellam et

Eumenidum intento turba seuera foro.

Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes;

fallax Tantaleo corripere ore liquor;

Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;

et iaceat tacita laxa catena sera.

ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum

infelix umeros urgeat urna meos.

si cui fama fuit per auita tropaea decori,

Afra Numantinos regna loquuntur auos:

altera maternos exaequat turba Libones,

et domus est titulis utraque fulta suis.

mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,

uinxit et acceptas altera uitta comas,

iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili

ut lapide hoc uni nupta fuisse legar.

testor maiorum cineres tibi, Roma, uerendos,

sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,

testor qui Persen stimulantem pectus Achille,

quique ortas proauo fregit Achille domos,

me neque censurae legem mollisse neque ulla

labe mea nostros erubuisse focos.

non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:

quin et erat magnae pars imitanda domus.

nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:

uiximus insignes inter utramque facem.

mi natura dedit leges a sanguine ductas,

ne possem melior iudicis esse metu.

quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:

turpior assessu non erit ulla meo,

uel tu, quae tardam mouisti fune Cybellen,

Claudia, turritae rara ministra deae,

uel cui, ius rapto cum Vesta reposceret igni,

exhibuit uiuos carbasus alba focos.

nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:

in me mutatum quid nisi fata uelis?

maternis laudor lacrimis urbisque querelis,

defensa et gemitu Caesaris ossa mea.

ille sua nata dignam uixisse sororem

increpat, et lacrimas uidimus ire deo.

et tamen emerui generosos uestis honores,

nec mea de sterili facta rapina domo.

tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen,

condita sunt uestro lumina nostra sinu.

uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,

consul quo factus tempore rapta soror.

filia, tu specimen censurae nata paternae,

fac teneas unum nos imitata uirum.

et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti

soluitur aucturis tot mea fata meis.

haec est feminei merces extrema triumphi,

laudat ubi emeritum libera fama torum.

nunc tibi commendo communia pignora natos:

haec cura et cineri spirat inusta meo.

fungere maternis uicibus, pater; illa meorum

omnis erit collo turba ferenda tuo.

oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:

tota domus coepit nunc onus esse tuum.

et si quid doliturus eris, sine testibus illis!

cum uenient, siccis oscula falle genis!

sat tibi sint noctes quas de me, Paulle, fatiges,

somniaque in faciem credita saepe meam:

atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,

ut responsurae singula uerba iace.

seu tamen aduersum mutarit ianua lectum

sederit et nostro casta nouerca toro,

coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:

capta dabit uestris moribus illa manus.

nec matrem laudate nimis: collata priori

uertet in offensas libera uerba suas.

seu memor ille mea contentus manserit umbra

et tanti cineres duxerit esse meos,

discite uenturam iam nunc sentire senectam,

caelibis ad curas nec uacet ulla uia.

quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:

prole mea Paullum sic iuuet esse senem.

et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;

uenit in exsequias tota caterua meas.

causa perorata est. flentes me surgite, testes,

dum pretium uitae grata rependit humus.

moribus et caelum patuit; sim digna merendo

cuius honoratis ossa uehantur auis.

_180. The Triumphs of Augustus in the East_

SED tempus lustrare aliis Helicona choreis,

et campum Haemonio iam dare tempus equo.

iam libet et fortis memorare ad proelia turmas

et Romana mei dicere castra ducis.

quod si deficiant uires, audacia certe

laus erit: in magnis et uoluisse sat est.

aetas prima canat Veneres, extrema tumultus:

bella canam, quando scripta puella mea est.

nunc uolo subducto grauior procedere uoltu,

nunc aliam citharam me, mea Musa, doce.

surge, anima; ex humili iam carmine sumite uiris,

Pierides: magni nunc erit oris opus.

iam negat Euphrates equitem post terga tueri

Parthorum et Crassos se tenuisse dolet:

India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho,

et domus intactae te tremit Arabiae;

et si qua extremis tellus se subtrahit oris,

sentiat illa tuas, post modo capta manus.

haec ego castra sequar; uates tua castra canendo

magnus ero: seruent hunc mihi fata diem!

ut caput in magnis ubi non est tangere signis,

ponitur hac imos ante corona pedes,

sic nos nunc, inopes par laudi condere carmen,

pauperibus sacris uilia tura damus.

nondum etiam Ascraeos norunt mea carmine fontis,

sed modo Permessi flumine lauit Amor.

_181. Elegy on the Death of Marcellus_

CLAVSVS ab umbroso qua tundit pontus Auerno

umida Baiarum stagna tepentis aquae,

qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena,

et sonat Herculeo structa labore uia;

hic, ubi, mortalis dextra cum quaereret urbes,

cymbala Thebano concrepuere deo:--

at nunc inuisae magno cum crimine Baiae,

quis deus in uestra constitit hostis aqua?--

hic pressus Stygias uoltum demisit in undas,

errat et in uestro spiritus ille lacu.

quid genus aut uirtus aut optima profuit illi

mater, et amplexum Caesaris esse focos?

aut modo tam pleno fluitantia uela theatro,

et per maternas omnia festa domus?

occidit, et misero steterat uicesimus annus:

tot bona tam paruo clausit in orbe dies.

i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,

stantiaque in plausum tota theatra iuuent,

Attalicas supera uestis; laquearia magnis

gemmea sint lugdis: ignibus ista dabis.

sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:

est mala, sed cunctis ista terenda uia est.

exoranda canis tria sunt latrantia colla,

scandenda est torui publica cumba senis.

ille licet ferro cautus se condat et aere,

mors tamen inclusum protrahit inde caput.

Nirea non facies, non uis exemit Achillem,

Croesum aut Pactoli quas parit umor, opes.

at tibi, nauta, pias hominum qui traicis umbras,

hoc animae portent corpus inane suae:

qua Siculae uictor telluris Claudius et qua

Caesar, ab humana cessit in astra uia.

_182. The Lover alone knows in what Hour Death shall come to him_

AT uos incertam, mortales, funeris horam

quaeritis, et qua sit mors aditura uia;

quaeritis et caelo, Phoenicum inuenta, sereno,

quae sit stella homini commoda quaeque mala;

seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,

et maris et siccae caeca pericla uiae;

rursus et obiectum fletis caput esse tumultu

cum Mauors dubias miscet utrimque manus;

praeterea domibus flammam domibusque ruinas,

neu subeant labris pocula nigra tuis.

solus amans nouit, quando periturus et a qua

morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet.

iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex,

soluat et infernae tristia uela ratis:

si modo clamantis reuocauerit aura puellae,

concessum nulla lege redibit iter.

_183. 'When I die, Cynthia....'_

QVANDOCVMQVE igitur nostros mors claudet ocellos,

accipe quae serues funeris acta mei.

nec mea tunc longa spatietur imagine pompa,

nec tuba sit fati uana querela mei;

nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,

nec sit in Attalico mors mea nixa toro.

desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint

plebei paruae funeris exsequiae.

sat mea sit magno, si tres sint pompa libelli,

quos ego Persephonae maxima dona feram.

tu uero nudum pectus lacerata sequeris,

nec fueris nomen lassa uocare meum,

osculaque in gelidis pones suprema labellis,

cum dabitur Syrio munere plenus onyx.

deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor,

accipiat manis paruula testa meos,

et sit in exiguo laurus super addita busto,

quae tegat exstincti funeris umbra locum,

et duo sint uersus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,

VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.

nec minus haec nostri notescet fama sepulcri

funere quam Phthii busta cruenta uiri.

tu quoque si quando uenies ad fata, memento,

hoc iter ad lapides cana ueni memores.

interea caue sis nos aspernata sepultos:

non nihil ad uerum conscia terra sapit.

atque utinam primis animam me ponere cunis

iussisset quaeuis de tribus una soror!

nam quo tam dubiae seruetur spiritus horae?

Nestoris est uisus post tria saecla cinis:

qui si longa suae minuisset fata senectae

saucius Iliacis miles in aggeribus,

non ante Antilochi uidisset corpus humari

diceret aut 'O mors, cur mihi sera uenis?'

tu tamen amisso non numquam flebis amico:

fas est praeteritos semper amare uiros.

testis cui niueum quondam percussit Adonem

uenantem Idalio uertice durus aper.

illis fama ipsum iacuisse paludibus; illuc

diceris effusa tu, Venus, isse coma.

sed frustra mutos reuocabis, Cynthia, manis:

nam mea quid poterunt ossa minuta loqui?

LYGDAMVS

43-2? B.C.

_184. He dreams that Neaera is false to him_

DI meliora ferant, nec sint mihi somnia uera,

quae tulit hesterna pessima nocte quies.

ite procul, uani, falsumque auertite uisum:

desinite in nobis quaerere uelle fidem.

diui uera monent, uenturae nuntia sortis

uera monent Tuscis exta probata uiris:

somnia fallaci ludunt temeraria nocte

et pauidas mentes falsa timere iubent:

et natum in curas hominum genus omina noctis

farre pio placant et saliente sale?

et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri

mendaci somno credere siue solent,

efficiat uanos noctis Lucina timores

et frustra immeritum pertimuisse uelit,

si mea nec turpi mens est obnoxia facto

nec laesit magnos impia lingua deos.

iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis

mundum caeruleo lauerat amne rotas,

nec me sopierat menti deus utilis aegrae:

Somnus sollicitas deficit ante domos.

tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,

pressit languentis lumina sera quies.

hic iuuenis casta redimitus tempora lauro

est uisus nostra ponere sede pedem.

non illo quicquam formosius ulla priorum

aetas, heroum nec uidet ulla domus.

intonsi crines longa ceruice fluebant,

stillabat Syrio myrtea rore coma.

candor erat qualem praefert Latonia Luna,

et color in niueo corpore purpureus,

ut iuueni primum uirgo deducta marito

inficitur teneras ore rubente genas,

ut cum contexunt amarantis alba puellae

lilia, ut autumno candida mala rubent.

ima uidebatur talis inludere palla:

namque haec in nitido corpore uestis erat.

artis opus rarae, fulgens testudine et auro

pendebat laeua garrula parte lyra.

hanc primum ueniens plectro modulatus eburno

felicis cantus ore sonante dedit:

sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,

edidit haec dulci tristia uerba modo:

'salue, cura deum: casto nam rite poetae

Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent:

sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores

dicere non norunt quid ferat hora sequens:

at mihi fatorum leges aeuique futuri

euentura pater posse uidere dedit.

quare ego quae dico non fallax accipe uates

quodque deus uero Cynthius ore feram.

tantum cara tibi quantum nec filia matri,

quantum nec cupido bella puella uiro,

pro qua sollicitas caelestia numina uotis,

quae tibi securos non sinit ire dies

et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,

uanum nocturnis fallit imaginibus,

carminibus celebrata tuis formosa Neaera

alterius mauult esse puella uiri,

diuersasque suas agitat mens impia curas,

nec gaudet casta nupta Neaera domo.

a crudele genus nec fidum femina nomen!

a pereat, didicit fallere si qua uirum.

sed flecti poterit: mens est mutabilis illis:

tu modo cum multa bracchia tende prece.

saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,

saeuus Amor docuit uerbera posse pati.

me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas

non est in uanum fabula ficta iocum:

tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora

nec similis chordis reddere uoce sonos;

sed perlucenti cantum meditabar auena

ille ego Latonae filius atque Iouis.

nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas

immitem dominam coniugiumque ferum.

ergo ne dubita blandas adhibere querelas:

uincuntur molli pectora dura prece.

quod si uera canunt sacris oracula templis,

haec illi nostro nomine dicta refer:

hoc tibi coniugium promittit Delius ipse;

felix hoc alium desine uelle uirum.'

dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.

a ego ne possim tanta uidere mala.

nec tibi crediderim uotis contraria uota

nec tantum crimen pectore inesse tuo.

nam te nec uasti genuerunt aequora ponti,

nec flammam uoluens ore Chimaera fero,

nec canis anguinea redimitus terga caterua,

cui tres sunt linguae tergeminumque caput,

Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,

nec te conceptam saeua leaena tulit,

barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis;

sed culta et duris non habitanda domus

et longe ante alias omnes mitissima mater

isque pater quo non alter amabilior.

haec deus in melius crudelia somnia uertat

et iubeat tepidos inrita ferre Notos.

_185. From a Sickbed_

VOS tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,

unda sub aestiuum non adeunda Canem,

nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,

cum se purpureo uere remittit humus.

at mihi Persephone nigram denuntiat horam:

immerito iuueni parce nocere, dea.

non ego temptaui nulli temeranda uirorum

audax laudandae sacra docere deae,

nec mea mortiferis infecit pocula sucis

dextera nec cuiquam trita uenena dedit,

nec nos sacrilegos templis admouimus ignis,

nec cor sollicitant facta nefanda meum,

nec nos insanae meditantes iurgia mentis

impia in aduersos soluimus ora deos;

et nondum cani nigros laesere capillos,

nec uenit tardo curua senecta pede:

natalem primo nostrum uidere parentes,

cum cecidit fato consul uterque pari.

quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis

et modo nata mala uellere poma manu?

parcite, pallentis undas quicumque tenetis

duraque sortiti tertia regna dei.

Elysios olim liceat cognoscere campos

Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,

cum mea rugosa pallebunt ora senecta

et referam pueris tempora prisca senex.

atque utinam uano nequiquam terrear aestu!

languent ter quinos sed mea membra dies.

at uobis Tuscae celebrantur numina lymphae

et facilis lenta pellitur unda manu.

uiuite felices, memores et uiuite nostri,

siue erimus seu nos fata fuisse uelint

interea nigras pecudes promittite Diti

et niuei lactis pocula mixta mero.

SVLPICIA

fl. 20 B.C.?

_186. Cerinthus' Birthday_

QVI mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus

atque inter festos semper habendus erit.

te nascente nouum Parcae cecinere puellis

seruitium et dederunt regna superba tibi.

uror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,

si tibi de nobis mutuus ignis adest.

mutuus adsit amor, per te dulcissima furta

perque tuos oculos per Geniumque rogo.

magne Geni, cape tura libens uotisque faueto,

si modo, cum de me cogitat, ille calet.

quod si forte alios iam nunc suspiret amores,

tum precor infidos, sancte, relinque focos.

nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque

uinctus uterque tibi uel mea uincla leua.

sed potius ualida teneamur uterque catena,

nulla queat posthac quam soluisse dies.

optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:

nam pudet haec illum dicere uerba palam.

at tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,

adnue: quid refert, clamne palamne roget?

_187. To Phoebus: A Prayer in Sickness_

HVC ades et tenerae morbos expelle puellae,

huc ades, intonsa Phoebe superbe coma.

crede mihi, propera: nec te iam, Phoebe, pigebit

formosae medicas applicuisse manus.

effice ne macies pallentis occupet artus,

neu notet informis candida membra color,

et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,

in pelagus rapidis euehat amnis aquis.

sancte, ueni, tecumque feras quicumque sapores,

quicumque et cantus corpora fessa leuant:

neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae

uotaque pro domina uix numeranda facit.

interdum uouet, interdum, quod langueat illa,

dicit in aeternos aspera uerba deos.

pone metum, Cerinthe; deus non laedit amantis.

tu modo semper ama: salua puella tibi est.

nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,

si quando fuerit tristior illa tibi.

at nunc tota tua est, te solum candida secum

cogitat, et frustra credula turba sedet.

Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno

corpore seruato restituisse duos.

iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet

certatim sanctis laetus uterque focis.

tunc te felicem dicet pia turba deorum,

optabunt artes et sibi quisque tuas.

_188. In Sickness: to Cerinthus_

ESTNE tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,

quod mea nunc uexat corpora fessa calor?

a ego non aliter tristis euincere morbos

optarim quam te si quoque uelle putem.

at mihi quid prosit morbos euincere, si tu

nostra potes lento pectore ferre mala?

ANONYMOUS

circ. 20 B.C.

_189. Foul Rumour_

RVMOR ait crebro nostram peccare puellam:

nunc ego me surdis auribus esse uelim.

crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:

quid miserum torques, rumor acerbe? tace.

PANEGYRISTAE MESSALLAE

29 B.C.

The Oxford Book of Latin Verse From the earliest fragments to the end of the Vth Century A.D. · 第 11 / 29 段