"Ejusmodi certe est illud Deut. xxx. 6: 'Circumcidet JEHOVA DEUS tuus

animam tuam et animam seminis tui, ad diligendum Jehovam Deum tuum ex

toto corde tuo,' &c. Etenim circumcisionem cordis, præsertim ejusmodi

quâ ad DEUM toto corde diligendum homines præparentur, non sine magna

SPIRITUS SANCTI vi atque efficacia fieri posse, apud omnes, qui a

Pelagio diversum sentiunt, in confesso est. Sed hoc etiam ad Evangelicam

Justitiam pertinebat, quam sub cortice externorum rituum et ceremoniarum

latitantem primum Moses ipse, dein prophetæ alii, digito quasi

commonstrarunt. Justitia enim Fidei, quæ in evangelio =pephanerôtai=

olim erat =hypo tou nomou kai tôn prophêtôn martyroumenê=,--ut diserte

affirmat Apostolus. (Rom. iii. 21.) Dixi autem, exerte hanc SPIRITUS

SANCTI promissionem in ipso Mosaico foedere non haberi. Addam aliquid

amplius,--_partem eam fuisse Novi Testamenti_, ab ipso Mose promulgati.

Nam foedus cum Judæis sancitum, (Deut. xxix., _et seq._, in quo hæc

verba reperiuntur,) plane diversum fuisse a foedere in monto Sinai

facto, adeoque renovationem continuisse pacti cum Abrahamo initi, h. e.

foederis Evangelici tum temporis obscurius revelati,--multis

argumentis demonstrari potest. (1º) Diserte dicitur, (cap. xxix. 1.)

verba, quæ ibidem sequuntur, fuisse 'verba foederis quod DEUS præcepit

Mosi, ut pangeret cum Israelitis, _præter foedus illud, quod pepigerat

cum illis in Chorebo_.' Qui renovationem tantum hic intelligunt

foederis in monte Sinai facti, nugas agunt, quin et textûs ipsius

apertissimis verbis contradicunt. Neque enim verba foederis in Sinai

facti repetita ac renovata ullo sensu dici possunt verba foederis,

quod DEUS sancivit præter illud, quod in monte Sinai pepigerat. (2º)

Diserte dicitur, hoc foedus idem prorsus fuisse cum eo, quod DEUS

juramento sanciverat cum Israelitici populi majoribus, Abrahamo puta,

Isaaco et Jacobo, (ejusdem cap. ver. 12, 13,)--quod foedus ipsum

Evangelicum fuit, obscurius revelatum, ipso apostolo Paulo interprete,

Gal. iii. 16, 17. (3º) Nonnulla hujus foederis verba citat Paulus, ut

verba foederis Evangelici, quæ fidei justitiam manifesto præ se

ferant. (Vide Rom. x. 6. _et seq._ Coll. Deut. xxx. 11, _et seq._) _Haud

me fugit esse nonnullos, qui statuunt, hæc Mosis verba ab Apostolo ad

fidei justitiam per allusionem tantum accommodari_: sed fidem non

faciunt, cum Paulus verba ista manifesto alleget ut ipsissima verba

justitiæ fidei, h. e. foederis Evangelici, in quo justitia ista

revelatur. _Atque, ut verum fatear, semper existimavi, allusiones istas

(ad quas confugiunt quidam tanquam ad sacrum suæ ignorantiæ asylum,)

plerumque aliud nihil esse, quam sacræ Scripturæ abusiones manifestas._

Sed non necesse erat, hoc saltem in loco, ut tali =krêsphygetô=

uterentur. Nam, (4º) quæcunque in hoc foedere continentur, in

Evangelium mire quadrant. (i.) Quod ad præcepta attinet, præscribuntur

hic ea tantum, quæ ad mores pertinent, et per se honesta sunt; illorum

rituum, qui, si verba spectes, pueriles videri possent, quorumque totum

foedus legale fere plenum est, nulla facta mentione. Addas, totam

illam obedientiam, quæ hic requiritur, ad sincerum sedulumque studium

Deo in omnibus obediendi referri. (Vid. cap. xxx., 10, 16, 20.) (ii.) Ad

promissa quod spectat, plenam hic omnium peccatorum, etiam

gravissimorum, remissionem post peractam poenitentiam repromittit

DEUS; (cap. xxx., 1-4.) quæ gratia in foedere legali nuspiam concessa

est, ut supra fusius ostendimus. Deinde, gratia SPIRITUS SANCTI, qua

corda hominum circumcidantur, ut JEHOVAM diligant ex toto corde atque ex

tota anima, hoc in loco, de quo agimus, (nempe prædicti capitis ver 6.)

clare promittitur. Hui! quam procul ab usitata Mosaicorum scriptorum

vena!... (5º) Foedus illud, de quo prædixit Jeremias, (xxxi. 31. _et

seq._) foedus esse Evangelicum, negavit Christianus nemo; cum Divinus

auctor Epistolæ ad Hebræos idipsum expresse doceat, (viii. 8, _et seq._)

Jam quæ de pacto isto prænuntiat propheta, omnia huic foederi

Moabitico ad amussim respondent. Appellat suum foedus Jeremias

'foedus novum; ab eo, quod cum majoribus populi Israelitici Ægypto

exeuntibus pepigerat DEUS, omnino diversum.' Idem etiam de Moabitico

foedere dicit Moses. Causam reddit Jeremias cur novum DEUS pactum,

Sinaiticum aboliturus, molitus fuerit; nempe, quod Israelitæ,

præpotentiore gratia destituti, Sinaiticum illud irritum fecissent,

præceptis ejusdem non obtemperando, (ver. 32.) Eandem causam et Moses

manifesto designat; 'Nondum,' inquit, 'dederat vobis JEHOVA mentem ad

cognoscendum, et oculos ad videndum, et aures ad audiendum, usque ad

diem hunc:' (Deut. xxix. 4.) h. d. Pactum prius vobiscum pepigerat DEUS,

in quo voluntatem suam præceptis, tum promissis tum minis, tum denique

miraculis omne genus satis superque communitis, vobis ipsis patefecerat.

Sed vidit foedus illud parum vobis profuisse; vidit vobis opus esse

efficaciore adhuc gratia, qua nempe corda vestra circumcidantur, &c.

ideoque novum foedus meditatur, in quo gratiam illam efficacissimam

vobis adstipulaturus sit. Eandem autem cordis circumcisionem procul

dubio designant verba Jeremiæ, v. 33, præd. cap.; 'Indam legem meam

menti eorum, et cordi eorum inscribam eam.' Porro remissio ista omnium

peccatorum, quæ poenitentibus promittitur a Mose, (Deut. xxx. 1. _et

seq._) a Jeremiâ etiam clare exprimitur prædicti cap. ver 34. 'Ero

propitius iniquitatibus eorum, et peccatorum ipsorum et transgressionum

ipsorum non recordabor amplius.' Denique Jeremias claritatem ostendit

adeoque facilitatem præceptorum, quæ in novo suo foedere

continebantur, ob quam Dei populo non opus esset laboriosa

disquisitione, aut exactiori disciplina, ut præcepta istius foederis

cognoscerent implerentque, (Ejusdem capitis, ver. 34.) Idem Mosen quoque

voluisse manifestum erit, (si verba ejus Deut. xxx. 11, _et seq._ cum

iis, quæ Apostolus ad eundem locum disserit Rom. x. 6, et seq.

accuratius perpenderis.) Mihi certe clara videntur omnia. (6º) Ac

postremo, ut res hæc tota extra omnem controversiæ aleam ponatur,

_ipsi Hebræorum magistri ea, quæ Deut. xxix. et deinceps continentur, ad

Messiæ tempus omnino referenda censuerunt_. Testem advoco fide

dignissimum P. Fagium, qui (ad Deut. xxx. 11,) hæc annotat; 'Diligentur

observandum est, ex consensu Hebræorum caput hoc ad regnum Christi

pertinere. Unde etiam Bachai dicit, hoc loco promissionem esse, quod sub

Rege Messiah omnibus, qui de foedere sunt, circumcisio cordis

contingat, citans Joelem, ii. 28.' Fagio consentit Grotius in ejusdem

capitis ver. 6.

"In his ideo prolixius immorati sumus, tum, ut vel hinc manifestum

fieret, omnia, quæ in Mosaicis scriptis continentur, ad foedus

Mosaicum, proprie sic dictum, nequaquam pertinere; adeoque quam vera ac

prorsus necessaria sit distinctio Augustini, (de qua aliquoties jam

dictum est,) legem veterem =kyriôs= sumptam ad solum pactum in monte

Sinai factum restringentis; tum imprimis ut exinde etiam clare eluceret

optima ac sapientissima DEI =oikonomia=, quam in dispensando gratiæ suæ

foedere usurpare visum ipsi fuerit. Pepigerat DEUS cum Abrahamo

foedus illud gratiosum multis ante latam legem annis; cui postea

placuit ipsi superaddere pactum aliud, multis, iisque operosis, ritibus

ac ceremoniis conflatum, quibus rudem et carnalem Abrahami posteritatem,

recens ex Ægypto eductam, adeoque paganicis ritibus ac superstitionibus

nimis addictam, in officio contineret, i.e. ab ethnicorum idololatrico

cultu arceret. Quod optime expressit Tertullianus (adversus Marcion. 2.)

his verbis: 'Sacrificiorum onera, et operationum et oblationum

negotiosas scrupulositates nemo rcprehendat, quasi DEUS talia proprie

sibi desideraverit, qui tam manifeste exclamat, "Quo mihi multitudinem

sacrificiorum vestrorum?" et, "Quis exquisivit ista de manibus vestris?"

sed illam DEI industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et

transgressionem ejusmodi officiis religioni suæ voluit adstringere,

quibus superstitio sæculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens

fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.' (Conf.

Gal. iii. 19.) Sed prævidens sapientissimus DEUS, fore, ut hoc ipsius

propositum populus obtusi pectoris non intelligeret, post latam istam

carnalem legem, præcepit Mosi, ut Israelitis novum foedus promulgaret,

seu potius ut vetus illud, cum Abrahamo ante multos annos initum, (quod

spiritualem imprimis justitiam exigebat, et gratia ac misericordia

plenum erat,) renovaret: ut hinc tandem cognoscerent Judæi, pactum

Abrahamiticum etiam post latam legem ritualem adhuc viguisse, adeoque

pro foedere habendum fuisse, cui unice salus ipsorum inniteretur.

(Conf. Gal. iii. 17.) ... Quis hic cum Apostolo non exclamet, =Ô

bathos ploutou kai sophias kai gnôseôs Theou!= (Rom. xi. 33.) Sed hæc

obiter, etsi haudquaquam frustra. Pergo."--From Bp. Bull's _Harmonia

Apostolica_, cap. xi., sect. 3.--_Works_, vol. iii. pp. 197-201.

APPENDIX L.

(p. 218.)

[_Opinions of Commentators concerning Accommodation._]

Cornelius à Lapide, on this place, writes us follows:--"Licet Cajetanus,

Adamus, Pererius, Toletus, putent Mosem ad litteram loqui de Christo et

Christi justitiâ, referunt enim hæc ejus verba ad poenitentiam, de qua

eodem capite egerat Moses, ver. 1; (Poenitentia enim et dilectio Dei,

ac consequenter peccatorum venia, ipsaque justitia sine fide Christi

haberi non potest;) tamen _longe planius est, ut non litteraliter, sed

allegorice tantum alludat Apostolus ad Mosem. Moses enim ad litteram,

sive in sensu litterati loquitur, non de Christo ejusque Evangelio, sed

de lege data Judæis, ut patet eum intuenti_. Ita Chrysostomus,

Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, Abulensis, Soto.... Hæc,

inquam verba, Mosem ad suos Judæos literaliter loqui planè certum,

evidens, et manifestum est; ita tamen ut eadem hæc ejus verba

_allegorice Evangelio ejusque catechumenis et fidelibus optime

conveniant_. Æque enim, immo magis, ad manum est omnibus jam Evangelium

et fides Christi, quam olim fuerit lex Mosis: ita ut fidem hanc omnes

facillime corde, id est mente, complecti: et ore proloqui, itaque

justificari et salvari possint."

Our own learned Hammond writes as follows:--"The two phrases of 'going

up into Heaven,' or 'descending into the deep,' are proverbial phrases

to signify the doing or attempting to do some hard, impossible thing....

These phrases had been of old used by Moses in this sense, Deut. xxx.

12." [And then, the place follows.] "Which words being used by Moses to

express the easiness and readiness of the way which the Jews had to know

their duty and to perform it, are here by the Apostle _accommodated_ to

express the easiness of the Gospel condition, above that of the Mosaical

Law."--So far Dr. Hammond; whose notion that there was any accommodation

here, I altogether deny. As for his belief that the paraphrase in the

Targum of Jerusalem, ["Utinam esset nobis aliquis Propheta, Jonæ

similis, qui in profundum maris magni descenderet,"] is the "ground of

St. Paul's application" of the place to the Death and Resurrection of

Christ, I can but feel surprised to find such a view advocated by so

learned a man, and so excellent a Divine. But it is not Hammond's way to

write thus. In his "Practical Catechism," he often expounds similar

Scripture, (e.g. St. Luke i. 72-5,) after a very lofty fashion.

Again:--"Hunc locum accommodavit ad causam suam B. Paulus, Rom. x. Nam

cum proprie hic locus pertineat ad Decalogum, transfertur eleganter et

erudite a Paulo ad fidem quæ os requirit ut promulgetur, et cor ut

corde credamus."--Fagius, ad Deut. xxx. 11, apud _Criticos Sacros_.

Occasionally, however, we meet with a directly different gloss:--

"Locum hunc divinus Paulus divine de Evangelica prædicatione ac sermone

fidei est interpretatus, tametsi sensum magis, ut æquum est, quam textum

ad verbum expresserit; ut illius etiam alibi est mos. Satis enim fuit,

atque adeo magis consentaneum viris Spiritu Dei plenis significare quid

idem Spiritus in Scriptura intelligi vellet."--Clavius, ad Deut. xxx.

14, apud _Criticos Sacros_.

Concerning the general principle of Accommodation, (as explained above,

p. 188,) the following passages present themselves as valuable.

"Men have suggested that these things were accommodations of the Sacred

Writers; and that the New Testament Writers, in the interpretations they

gave of passages in the Old, meant to say, that the texts _might_ be

applied in such way as they applied them. But the suggestors of this

view can hardly have considered carefully those conversations of our

Blessed SAVIOUR with His disciples going to Emmaus; and afterward in the

evening of the same day, in which He distinctly reprehends them for

their dulness of heart in not seeing in the pages of the Old Testament

the predictions of His Death and of His Resurrection; though, of His

Resurrection the intimations are, in those ancient Scriptures, to our

view so scanty and obscure. He unfolds to them as they walk the

reference of the Old Testament Scriptures to Himself. Then in a later

interview He resumes the instruction and 'opens their understanding,'

(it is said,) to discover the same; the relation of the Old Testament

Scriptures (namely) to Himself.--He is a bold Commentator who having

seen the Disciples thus instructed,--having witnessed this scene,--then,

when he meets with these same Disciples' interpretations of the ancient

Scriptures in relation to CHRIST, calls them 'Accommodations,' and gives

them to a human original. But I ask leave to turn from this

theory."--_Sermons_ by the Rev. C. P. Eden, pp. 189--190.

"If we believe that the Apostles were inspired, then all idea of

accommodation must be renounced.... The theory of Accommodation, i.e. of

erroneous interpretation of the Scripture, cannot be thought of without

imputing error to the SPIRIT of Truth and Holiness; or to Him who sent

the SPIRIT to recal to the minds of the Apostles all things which He had

said to them, and to guide them into all Truth."--From a Sermon by Dr.

M'Caul, _The Hope of the Gospel the Hope of the Old Testament Saints_,

(1854,)--p. 8.

=DIA TON LOGON TOU THEOU=.

_By the same Author_.

A PLAIN COMMENTARY ON THE FOUR HOLY GOSPELS. 7 vols. Fcap. 8vo.

NINETY SHORT SERMONS FOR FAMILY READING. 2 vols. Fcap. 8vo.

THE PORTRAIT OF A CHRISTIAN GENTLEMAN: A MEMOIR OF P. F. TYTLER, ESQ.

(2nd. Ed.) 1859. Crown 8vo.

Transcriber's Notes:

* Italics and bold in the original have been represented by _..._ and

$...$ respectively. Greek has been transcribed and marked by =...=,

except where Greek letters have been used for enumeration. These are

represented by =1=, =2=, =3= for the original alpha, beta, gamma etc.

Increased letter-spacing in Greek (used for emphasis) has also been

represented by _..._.

* Footnotes have been renumbered to run from 1 through the book. Where

there is reference to a particular footnote in the text, the original

text has been left, but [our 330] inserted to advise what the reference

now is.

* The author's unusual punctuation style has been preserved, notably in

the following respects.

* Footnote markers appear before punctuation.

* Punctuation appears before closing parentheses.

* When a quotation is followed by a page reference, the page reference

is normally followed by the same punctuation as the quotation ended

with.

* The use of hyphenation in the book was inconsistent. Where words were

hyphenated at the end of a line, other examples in the text have been

followed. Cases where there was some doubt were "pre-existing" (p. li),

"co-extensive" (p. lxxvi), "frostwork" (p. cxxii), "overrule" (p. 20),

and "twofold" (p. 38).

* Roman numerals used for punctuation are sometimes followed by a period,

sometimes not.

* i.e., and e.g., have been standardised to have no space.

* The following words are either archaic spellings or typographical

errors and have been left as in the original. Those known to the

transcriber as valid archaic spellings have been marked [*]

* "Pourtrays/pourtrayed" (p. xxv),

* "recal" for "recall" (p. xxviii and others)

* "inuendo" (p. liv) [*]

* "præ-Adamic" (p. cvii)

* "Meanwile" (p. cxii)

* "expence" (p. cxxxiii) [*]

* "Poictiers" for "Poitiers" (p. cxlvi) [*]

* "tenour" (p. ccvi)

* "Analagy" (p. ccxv)

* A printing error in the Greek was corrected: "Apostolôn" in (our)

footnote 209 had the wrong breathing.

End of Project Gutenberg's Inspiration and Interpretation, by John Burgon

Inspiration and Interpretation Seven Sermons Preached Before the University of Oxford · 第 39 / 39 段