Tunc Rōbinson īnsolitā fortitūdine atque audāciā animātum sē

sēnsit ; hastā correptā ē monte dēcurrit. Et continuō ēgressus

silvā, terribilī vōce exclāmat : « Siste gradum ! » At ille,

adspectū Rōbinsōnis pellibus horridī, obstupuit ; ratus esse

aliquem suprā hūmānam condiciōnem, incertusque utrum sē ad pedēs

ejus prōjiceret, an vērō fugam persequerētur. Rōbinson eī manū

significat adesse sē dēfēnsōrem, et subitō conversus it obviam

hostibus. Priōrem, cum jam propius esset, hastā percussum vī

magnā dējicit. Alter, quī centum circiter passūs aberat,

attonitus stupet ; tum arcum sagittā īnstruit, quam in

Rōbinsōnem jam proximē accēdentem intorquet. Illa pectus ejus

ferit ; sed adeō leviter pellem, quā indūtus erat, strīnxit, ut

corpus ferrō esset intāctum. Tum Rōbinson priōrī victōriā ferōx,

vehementī impetū ēlātus, barbarum prōstrāvit. Deinde hominem

respicit, cujus vītam servāverat : hic autem timōrem inter et

spem dubius eōdem in locō haerēbat, incertus utrum haec omnia

suae salūtis causā agerentur, an sibi ignōtā victōris manū foret

quoque pereundum. Ille autem barbarum ad sē vocat, significatque

ut propius accēdat. Hic pāruit, mox autem prae metū cōnstitit ;

et nunc pedem prōfert, nunc retrahit ; dēmumque lentē

prōgreditur, nōn sine magnā significātiōne terrōris,

supplicisque habitū.

Cum Rōbinson amīcitiam suam omnī modō dēmōnstrāsset, tandem ille

fōrmam ignōtam adīre ausus est ; sed decimō quōque passū supplex

in genua prōcidit, quasi grātiās ageret simul et honōrem

praestāret.

Tum Rōbinson sublātā lārvā vultum hūmānum et benignum ostendit.

Quō vīsō, barbarus cōnfīdentius servātōrem suum adit, tōtōque

corpore sē prōjiciēns terram ōsculātur. Noster autem, quī amīcum

habēre māllet quam servum, blandē hominem manū allevāns, eī

quācumque potuit ratiōne persuādēre studet sē velle cum ipsō

amīcitiam jungere. Multa vērō facienda supererant.

Barbarus quī prior fuerat prōstrātus, vulnus lētāle nōn

accēperat : itaque cum animum sēnsim recēpisset, herbīs ēvulsīs

ad sēdandum sanguinem vulnus obtūrāre coepit. Rōbinson barbarō

suō hoc dēmōnstrat. Tum Indus nunc secūrim lapideam Rōbinsōnī

ostendit, nunc sē ipsum, significāns sē illīus ope vītam hostī

ēreptūrum. Rōbinson autem, quī ab hūmānō sanguine effundendō

abhorrēbat, tunc necesse ratus ut hostis dē mediō tollerētur,

secūrim porrigit, āvertēns oculōs. Indus in hostem vulnerātum

irruit, illum ūnō ictū obtruncat : tum ovāns revertitur ; et

secūrim, caesīque hominis cruentum caput, victōriae pignora, ad

pedēs Rōbinsōnis dēpōnit.

Tum Rōbinson eī signīs quibusdam dedit intellegendum, ut,

collēctīs caesōrum arcubus et sagittīs, sē prōsequerētur ;

barbarus autem innuit Rōbinsōnī, prius quam recēderent, corpora

dēfūnctōrum esse humī condenda, nē sociī ūlla aliquandō eōrum

vestīgia reperīrent.

Cum Rōbinson indicāsset se hoc probāre, Indus sōlīs manibus

magnā cum celeritāte brevī utrumque cadāver harēnā obruit. Tum

ambō ad habitāculum Rōbinsōnis sē cōnferunt.

————

Caput decimum sextum.

Rōbinson parātus ad obsidiōnem ferendam. — Vendredi dēscrībitur.

— Quārē sīc appellātus.

Incerta adhūc ancepsque erat fortūna Rōbinsōnis. Nōnne

vērisimile erat barbarōs, epulīs inhūmānīs satiātōs, vestīgia

sociōrum secūtūrōs esse, ut eōs, et captīvum quī ēvāserat,

quaererent. Tunc vērō dubium nōn erat quīn illī, dētēctō semel

Rōbinsōnis habitāculō, expugnātōque, eum simul et novum comitem

occīderent. Quae cōgitātiō Rōbinsōnis animum agitābat, dum ē

summō colle post arborem latēns foedam epulātiōnem chorōsque

barbarōrum intuētur. Tunc dēlīberat, quid sibi in hōc rērum

articulō faciendum sit, utrum fugiat, an in arce suā inclūsum sē

teneat. Cum vērō mentem suam ad potentissimum illud nūmen

innocentiae praesidium ērēxisset, sēsē adeō cōnfirmātum animō

sēnsit, ut posterius facere cōnstituerit. Itaque inter dūmēta

ūsque ad domicilium prōrēpit, sociō significāns ut idem agat ;

sīcque ambō ad spēluncam perveniunt.

Tunc barbarus, domicilium līberātōris commodē dispositum

intuēns, obstupuit ; quippe quī nihil umquam vīdisset sīc

ōrdinātum.

Rōbinson barbarō significat, quid sit ab hostium multitūdine

metuendum ; sē autem parātum esse ad vītam strēnuē dēfendendam.

Quō quidem ille intellēctō trucī vultū secūrim vibrat, gestūque

terribilī versus eum locum sē convertit, ubi hostēs erant, quasi

illōs prōvocāret, patrōnōque dēclārāret sē ad ācerrimam

dēfēnsiōnem parātissimum. Rōbinson, hāc ejus fortitūdine

probātā, hastam, arcum et sagittās eī trādit, eumque ad forāmen

mūnīmentī arboreī velut in excubiīs collocat, unde prōspiceret,

quid in spatiō inter parietem et nemus ā sē cōnsitum interjectō

agerētur. Sīc cum fortī sociō ūsque ad vesperam armātus stetit.

Cum vērō post aliquot hōrās nihil usquam hostīle cernerent,

exīstimāvērunt barbarōs, postquam frūstrā investīgāverant, in

scaphīs domum reversōs esse. Igitur armīs dēpositīs, Rōbinson

cēnam īnstruit.

Cum autem haec diēs in vītā Rōbinsōnis māximē memoranda, diēs

esset Veneris, gallicē Vendredi, memoriam ejus cōnsecrāre

voluit ; itaque barbarum, quem servāverat, eō nōmine appellāvit.

Nōndum hūc ūsque Rōbinsōnī vacāverat eum attentius cōnsīderāre.

Juvenis erat ēgregiae fōrmae, vīgintī circiter annōrum ; colōre

fuscō, cute nitidā ; crīnibus nigrīs, nōn autem lāneīs, sīcut

Aethiopum, sed rēctīs ; nāsō brevī, nec eō dēpressō ; labiīs

parvīs ; dentibus ita albīs, ut ebur aequārent. Aurēs ejus

variīs conchīs et pennīs ōrnātae erant, quibus ille nōn

mediocriter superbīre vidēbātur : nūdus cēterum ā capite ad

pedēs.

Itaque Rōbinson amiculō cōnsūtīs ē pellibus cōnfectō socium

induit. Tum eī significāvit, ut laterī assīderet ad cēnandum.

Vendredi magnā cum reverentiae atque grātī animī significātiōne

ad Rōbinsōnem accessit ; tum in genua sē prōstrāvit, capite in

terram dēmissō.

Rōbinson, autem sociō atque amīcō diū exoptātō mīrificē

laetātus, blanditiīs potius illum sibi dēvincīre cupiēbat ;

nīmīrum exīstimābat duplicem nōn esse generis hūmānī orīginem,

nec fictōs meliōre lutō hōs quī vocantur albī, cum eōdem patre

atque nigrī hominēs nātī sint. Attamen, cum putāret prūdentius

esse hospitem nōndum satis sibi cognitum intrā obsequiī et

venerātiōnis fīnēs continēre, honōremque ab eō velut sibi

dēbitum accipere, aliquamdiū rēgis persōnam ergā hominem gerere

cōnstituit.

————

Caput decimum septimum.

Orīgō rēgiae potestātis. — Rōbinson abundat opibus. — Habet

subditōs. — Vendredi novō vīvendī genere dēlectātur.

Itaque Rōbinson signīs gestūque sociō intellegendum dedit, sē

illum quidem in tūtēlam suam recēpisse, eā tamen lēge ut summam

ipsī oboedientiam praestāret, atque omnibus sēdulō vacāret

quaecumque dominus et rēx novus jussisset. Ideō casicum sē ipse

appellāvit, quoniam eō nōmine barbarōrum in Americā prīncipēs ab

istīs vocārī meminerat. Quā vōce, melius quam signīs adhibitīs,

Vendredi id intellēxit quod suus eī domibus dēclārābat ; et ut

patēret sē dominō in servitūtem sēmetipsum dicāre, iterum

iterumque nōmen illud clārā vōce prōnūntiāvit, Rōbinsōnem manū

dēmōnstrāns, pedibusque ejus advolūtus est. Quīn, ut

significāret sē satis intellegere quanta esset vīs rēgiae

potestātis, hastam arreptam dominō porrēxit, cuspide ad pectus

suum dīrēctā, atque hōc ipsō dēclārāvit Rōbinsōnem vītae

necisque habēre potestātem. Tum Rōbinson, assurgēns in rēgiam

majestātem, dextram subditō porrēxit, jussitque sēcum cēnāre.

Vendredi dictō audiēns fuit, ita tamen ut ipse ad pedēs

Rōbinsōnis humī, ille vērō in suggestū grāminis sedēret.

Haud absimilī ratiōne prīmī rēgēs apud mortālēs exstitēre. Virī

nempe fuērunt sapientiā, fortitūdine atque corporis rōbore

cēterīs praestantiōrēs. Itaque īnfirmiōrēs, ut sē ab impetū

ferārum, quibus initiō terrae plūrimum īnfestābantur, aut ab

injūriā vīque hominum sē dēfenderent, cōnfugere ad potentiōris

auxilium. Prō quō praesidiō, sē ea quae imperāsset factūrōs

pollicitī sunt, datūrōsque quotannīs certam dē frūctibus agrōrum

partem, ut patrōnī, quibus nōn esset quaerendum unde ipsī

vīctitārent, tōtī essent in salūte subditōrum prōpugnandā. Quae

quidem dōnāria rēgī ā subditīs quotannīs tribuenda, tribūta

vocāta sunt. Hinc rēgum potestās, et opēs ; hinc obsequia

dēbitaque subditōrum.

Jam vērē Rōbinson rēx fuit. Quippe īnsula erat prō rēgnō, lamae

frūctūsque prō aerāriō, Vendredi prō subditō, ūnicō quidem, sed

cārissimō, psittacusque prō aulicō, sed ferē inūtilī. Placuit

saepe rēgī ad subditum ūsque dēscendere, quantum rēgia dignitās

paterētur.

Cēnā cōnfectā, rēx novus dē cubiculīs rīte dispōnendīs mandāta

dedit. Parum sānē Rōbinson cōnsīderātē ēgisset, sī sociō, quī

tam brevī tempore tot mūnera adeptus erat (quippe quī esset

subditus īdem et minister, lēgātus et mīles, praefectus cōpiārum

et aedium), sī, inquam, hominī novō, nec satis probātō, sēcum in

eādem spēluncā recubandī licentiam dedisset. Etenim nōn satis

tūtum habuit vītam suam caecumque subterrāneae viae exitum

crēdere externō et aliēnigenae, dē cujus fidēlitāte nōndum adhūc

spectātā nōn satis cōnstābat. Itaque jubētur Vendredi ut idōneam

fēnī cōpiam in caveam trānsportet, sibique inde paret cubīle :

novus intereā rēx, ut sēcūritātī suae cōnsulat, arma omnia in

cubiculum suum cōnfert.

Tum Rōbinsōnem nōn puduit in cōnspectū tōtīus populī humilī ac

prōrsus agrestī ministeriō fungī. Quī ūniversae, quāquā patēbat,

īnsulae imperitābat, quī in suōs omnēs subditōs vītae necisque

jūs habēbat, ille nōn ērubuit, servīlem in modum, rēgiīs manibus

lamās ipse mulgēre, ut rīte docēret ministrum, cui hanc

prōvinciam posteā mandāre in animō habēbat. Hic vērō, quamvīs

rem attentē cōnsīderāret, quō tamen spectāret minimē intellēxit.

Quippe nec ille, nec ejus populārēs, ut hebetī prōrsus erant

ingeniō, umquam suspicātī fuerant lac animālium salūbre aequē ac

nūtriendō corporī esse accommodātissimum : numquam hoc genus

alimentī labrīs attigerat. Itaque singulārem cēpit voluptātem,

cum paululum lactis ā Rōbinsōne oblātum hausit.

Variīs autem hujus diēī molestiīs perīculīsque fessī ambō somnī

quiētisque erant appetentissimī. Rōbinson igitur subditō

mandāvit, ut ad lectum sē cōnferret ; tum ipse quoque eō sē

contulit. Prius tamen quam cubitum īret, noster nōn oblītus est

grātiās Deō agere, quod ūnō eōdemque diē tantīs perīculīs

dēfūnctus fuisset, sibique similem suī, socium et, ut spērābat,

amīcum ille mīsisset.

————

Caput decimum octāvum.

Suspīciō in laetitiam et admīrātiōnem versa. — Cāsus quī rīsum

legentī movēbit. — Rēbus secundīs adversae levantur.

Posterō diē Rōbinson cum sociō statim ad eum locum sē contulit,

ubi hesternō barbarōs atrōcibus epulīs accumbentēs vīderat.

Inter eundum eō dēvēnērunt, ubi ambō barbarī ā Rōbinsōne

interfectī harēnā obrutī jacēbant. Vendredi, locum dominō

dēmōnstrāns, apertē significāvit quantum gestīret cadāvera ista

ēruere, ut improbam carnis aviditātem explēret. Quem Rōbinson

intuēns torvō vultū, eī dēclārat quantum ā tālī facinore ipse

abhorreat, hastāque ēlātā, īnfēstō gestū, mortem eī dēnūntiat,

eī umquam ille ejusmodī cibum attingeret. Quō quidem intellēctō,

Vendredi statim dominō pāruit, incertus tamen quam ob causam

sibi epulīs interdīcerētur, quās ā tenerīs nōn mediocriter

appetierat.

Tunc ad locum convīviī dēvēnērunt. Heu ! quālis adspectus !

terra cruōre tīncta ! disjecta passim ossa ! Rōbinson oculōs

āvertit, sociumque jubet terram statim fodere, trīstēsque

barbarōrum helluōnum reliquiās condere.

Dum ille mandāta exsequitur, Rōbinson cinerēs sōpītōs attentē

suscitābat, spērāns sē aliquam ignis particulam inventūrum. Sed

frūstrā. Erat ignis omnīnō exstīnctus ; quō quidem Rōbinson

magnopere doluit. Ex quō enim dīvīnō mūnere socium sibi

adjūnxerat, nihil ipsī ferē optandum supererat praeter ignem.

Dum autem ille, capite inclīnātō, maestōque vultū exstīnctōs

cinerēs adspicit, ecce Vendredi, cum dominum cōgitātiōne dēfīxum

animadvertisset, nōnnūlla signa dedit, quae Rōbinson nōn

intellēxit ; tum subitō arreptā secūrī, citātissimō cursū silvam

petit intimam, Rōbinsōnemque relinquit obstupēscentem.

« Quid hoc sibi vult ? ait sēcum Rōbinson, dum euntem ānxiīs

prōsequitur oculīs. Mēne homō dēserat, et ablātā secūrī

aufugiat ? an ille sit tam perfidus, ut meum habitāculum

occupet, ut mē ipsum vī inde arceat, et populāribus suīs

inhūmānīs prōdat. Prōh scelus ! » Statimque īnflammātus īrā

hastam corripit, ut prōditōrem persequātur, nefāriaque cōnsilia

et pūniat et praevertat. Dum sīc dē fide barbarī timet, videt

hominem citātissimō cursū redeuntem. Rōbinson sistit gradum,

mīrāturque eum, quem prōditiōnem māchinārī suspicātus fuerat,

sublātum grāminis āridī manipulum tenēre unde fūmus oriēbātur.

Jam in flammam ērumpit ; et Vendredi, manipulō in terram

prōjectō, addit dīligenter majōrem grāminis āridī atque

sarmentōrum cōpiam, clārumque et ārdentem ignem succendit : quod

quidem nōn minōrem Rōbinsōnī laetitiam quam admīrātiōnem mōvit.

Tum compertā causā propter quam Vendredi subitō excurrerat, cum

ipse tantam laetitiam capere nōn posset, hic illum amplexus

ōsculātusque tacitē rogat praeconceptae suspīciōnis veniam.

Scīlicet Vendredi dīligenter silvam petierat, ut ē truncō āridō

duo lignī fragmenta excīderet. Quā ille scītē alterum alterō

collīserat tantā celeritāte, ut ignem conciperent. Tum citius

lignīs āridō grāmine involūtīs, cum istō manipulō prōcurrerat,

quā motūs vēlōcitāte exārserat fēnum.

Tantopere agitātiōne flammārum Rōbinson dēlectātus est, ut

illārum adspectū satiārī nōn posset. Tandem arreptā taedā,

comite Vendredi, in habitāculum properat.

Tum igne accēnsō, nōnnūllīsque sōlānōrum tūberibus circā focum

positīs, ad gregem festīnat ; lamae pullum ēligit, mactat,

dissecat, quārtamque ejus partem verū affīgit, quod sociō

versandum mandat.

Intereā dum ille hōc mūnere fungitur, Rōbinson segmentum

pectoris amputat ; tum nōnnūlla tūbera probē lavat, manipulumque

zēae duōbus saxīs adhibitīs molit ; haec omnia ōllae committit,

in quā, additō sale, idōneam aquae partem īnfundit, ac dēmum

ōlla ignī appōnitur.

Vendredi istum omnem apparātum cernēbat, nec intellegēbat quō

rēs spectāret. Nōverat quidem ūsum assandī, sed numquam dē arte

coquendī audīverat. Quīn etiam ignōrābat, quaenam esset vīs

ignis in aquam ōllae īnfūsam. Quae quidem fervere coepit, cum

Rōbinson paululum in spēluncam sēcessisset. Vendredi obstupuit,

mīrātus quid esset quod sīc aquam movēret.

Cum vērō eam vīdit exaestuantem et undequāque exundantem, stultē

putāvit animal in ōllā esse, quod istum dērepente aestum

excitāret : ut autem impedīret, nē omnis ab ollā aqua

effunderētur, manum celeriter immersit, ut animal noxium

caperet. Tum vērō clāmōrem et ululātum ēdidit, quō tōta

personuit spēlunca. Hōc audītō Rōbinson valdē exterritus est,

exīstimāns ā barbarīs supervenientibus socium opprimī. Itaque

timor et īnsitus in animīs propriae salūtis amor suādēbant, ut

per subterrāneum cunīculum effugeret. Mox autem cōnsilium

abjēcit, turpe ratus subditum, aut potius amīcum, in ancipitī

perīculō dēserere. Sine morā igitur ē spēluncā prōrūpit armīs

īnstrūctus, parātusque vītam ipse suam profundere, ut comitem ē

manibus barbarōrum iterum ēriperet.

Ut vērō obstupuit, cum hominem sōlum, āmentis īnstar, ululantem

gestūque īnsolitō circum trepidantem vīdit ! Diū quoque Rōbinson

dubius ānxiusque haesit. Rē dēmum explānātā, intellēxit omne

malum ex eō esse, quod manum sibi Vendredi leviter usserit.

Numquam ille neque audiendō, neque experiendō cognōverat aquae

fervōrem addī posse ; numquam manū tetigerat aquam fervidam :

itaque nōn potuit intellegere, quae causa esset dolōris ejus

quem manū in aquam immersā sēnsit. Sīc igitur magicā quādam arte

hoc fierī, dominumque magum esse exīstimāvit, Rōbinson aegrē

animum sociī sēdāre, eīque persuādēre potuit, ut dēnuō carnī

verū versandae assidēret. Ille mandātō tandem obsecūtus, ōllam

nōn sine horrōris quōdam sēnsū, dominum vērō, quem hūmānā

condiciōne majōrem nunc putāvit, timidā cum reverentiā

contemplātus est. Quam quidem opīniōnem albus color prōmissaque

barba etiam cōnfirmābant : haec enim efficiēbant, ut Rōbinson

speciē ōris longē differret ā sociō ejusque populāribus, fuscum

colōrem et imberbem vultum praeferentibus.

Jam vērō prandium parātum erat. Quantopere Rōbinson calidīs et

pinguibus cibīs dēlectātus sit, facile est intellegere. Nunc

quoque calamitātum praeteritārum oblītus sibi in animō fingit

jam nōn dēsertā in īnsulā, sed in regiōne frequentissimā sē

versārī. Sīc animī vulnera īnspērātō quōdam gaudiō sānārī

solent, etsī illa plērumque īnsānābilia putāmus.

Prandiō cōnfectō, Rōbinson sēcessit, ut dē prōsperā rērum suārum

commūtātiōne sēcum ipse meditārētur. Nunc omnia eī arrīdēre vīsa

sunt. Quippe quī jam nōn esset homō sōlitārius, sociōque

gaudēret quīcum nōndum quidem colloquī, sed ex cujus

cōnsuētūdine multum sōlāciī opisque licēbat exspectāre.

Et vērō cōgitantī vēnit quidem in mentem vītam mollem atque

ōtiōsam agere, dum intereā Vendredi, juvenis rōbustusque, dē quō

praetereā tam bene meritus fuerat, ut eum sibi famulum jūre

quōdam vindicāret, necessāriīs mūneribus labōribusque

perfungerētur. Sed cum intus reputāsset fierī posse ut aliquandō

tam fēlīcī ipse condiciōne excideret ; tunc vērō, sī ōtiō atque

inertiā corrumpī sē paterētur, molestum sibi fore ad dūritiem

paupertātemque priōris vītae redīre ; statuit in labōre aequē

nāviter ac strēnuē persevērāre : atque, hōc dēcrētō, ē strātō

exsilit, citātōque gressū in vestibulō domiciliī obambulat.

Intereā Vendredi cibōrum reliquiīs in cellā sēpositīs,

Rōbinsōnis jussū, ad lamās mulgendās abit.

————

Caput decimum nōnum.

Rōbinson habitāculum fossā et pālīs mūnit. — Docet socium

Germānicē loquī. — Ambō scapham fabricāre statuunt.

Numquam sānē, ex quō hanc in īnsulam advēnerat, laetior fuerat

Rōbinsōnis condiciō. Hoc ūnum erat illī metuendum, nē barbarī

reverterentur ad sociōs repetendōs, unde novīs cruentīsque

proeliīs sibi cum iīs certandum foret. Quīn ille cohorruit, dum

cōgitāret in hōc ancipitī discrīmine posse sē versārī, in quō

sibi pereundum esset, aut sanguis hominum profundendus.

Rēs igitur postulābat ut ad suam ipsīus dēfēnsiōnem nihil

intentātum relinqueret. Jam diū habitāculum suum castellī īnstar

mūnīre optāverat ; hūc ūsque vērō, quamdiū vīxerat sōlitārius,

hanc spem penitus abjēcerat. Nunc autem, cum adesset socius

labōris, facilius hoc aggredī potuit. Itaque montis cacūmen

cōnscendit, ut meditārētur quōmodo sē tūtius firmiusque

mūnīret ; atque hoc brevī excōgitāvit, cum inde tōtam regiōnem

oculīs complecterētur. Statuit prīmum fossā lātā altāque

domicilium cingere, pālīs validiōribus saeptā, ac deinde rīvum

nōn procul ab habitāculō scatentem ita dīvidere, ut altera pars

in fossā, altera per medium ātrium flueret, nē umquam obsidiōne

cīnctus aquae inopiā labōrāret.

Haud facile erat haec omnia sociō signīs indicāre. Hic vērō cum

rem aliquā ex parte intellēxisset, ad lītus prōcurrit, atque

inde retulit varia īnstrūmenta fodiendō apta, conchās scīlicet

magnās, lapidēsque plānōs et acūtōs. Tum ambō opus inchoant.

Jam intellegere satis in prōmptū est hoc quoque arduum fuisse.

Fossa enim, ut esset idōnea, sex pedum altitūdinem, octo vērō

lātitūdinem requīrēbat. Ejus autem longitūdō octōgintā vel

centum passūs esse vidēbātur. Adde illōs īnstrūmentīs ferreīs,

ligōne, spathā penitus carēre. Pālīs quoque quadringentīs ferē

opus erat, quōs ūnā secūrī siliceā coaptāre et praeacuere rēs

erat profectō plēna operae et labōris. Praetereā, ut rīvum in

fossam dēdūcerent, canālis erat per tumulum quemdam interpositum

fodiendus.

Neque tamen, licet omnibus hīs difficultātibus circumventus,

Rōbinson ā prōpositō dēterritus est. Sōbriē quoque vīvendī

genus, et corpus labōre exercendī cōnsuētūdō animum eī

addiderat, quō carēre iī solent quī, in ōtiō ēducātī, dēliciīs

atque mollitiē diffluunt.

Ambō nīmīrum sociī ā summō māne ūsque ad vesperam nōn alacrī

minus quam strēnuō animō operī incumbunt. Mīrum itaque quantum

vel īnstrūmentīs quam minimē aptīs adjūtī in diem prōfēcerint.

Nec per duōs mēnsēs continuōs, ventō obstante, barbarī īnsulam

invīsēre. Itaque licuit sociīs continuam operam mūnīmentīs dare,

nec illīs opus fuit sibi contrā repentīnam incursiōnem

praecavēre.

Rōbinson comitem, inter opus faciendum, germānicam linguam

docuit, cujus ope animī cōgitāta cum sociō commūnicāre

ārdentissimē cupiēbat. Hic autem tam docilem et attentum sē

praebuit, ut brevī tempore māximōs prōgressūs fēcerit. In quō

Rōbinson eādem arte ūsus est, quā sollers magister ut linguam

Latīnam Gallicamve discipulōs doceat. Quotiēs nempe fierī

potuit, eā rē, dē quā sermō erat, positā ante oculōs, distīnctā

vōce nōmen ejus prōnūntiābat. Cum vērō dē ejusmodī rēbus

agerētur, quae oculīs subjicī nōn poterant, vultū gestūque ita

exprimere studuit, ut Vendredi annō dīmidiō nōndum exāctō

Rōbinsōnem intellegere, cōgitātiōnumque participem eum facere

posset.

Quod quidem multum Rōbinsōnis fēlīcitātī adjēcit. Hūc ūsque enim

socium quidem, sed mūtum eum habuerat ; tum vērō amīcum sibi

comparāvit. Vendredi enim semper honestum, candidum, fidēlem

grātumque dominō sē praestitit. Itaque Rōbinson cāriōrem eum in

diēs habuit, ac brevī tempore ēlāpsō nōn dubitāvit hoc eī

concēdere, ut in eādem spēluncā sēcum pernoctāret.

Duōrum ferē mēnsium spatiō fossa absolūta fuit. Quō factō, ita

mūnītī erant, ut jam barbarōrum impetum nōn modo nōn

extimēscere, sed eōs etiam, sī umquam oppugnārent arcem, possent

repellere. Prius enim quam ūllus fossam trānsīret aut pālōs

superāret, ab obsessīs aut sagittīs interficī, aut hastīs

trānsfodī impūne poterat. Itaque sēcūritātī suae nunc satis

cōnsuluisse vidēbantur.

Cum nōn ita multō post Rōbinson sociusque collem lītorī vīcīnum

forte cōnscendissent, unde maris adspectus longē et lātē

patēbat, Vendredi oculōs in quamdam ejus partem intendit, ubi

īnsulae aliquot ēminentēs cōnspicī ē longinquō poterant. Tum

ille subitō prae laetitiā exsultāre atque mīrum in modum gestīre

coepit. Quā dē rē interrogātus ā Rōbinsōne laetus ille

exclāmat ! « Ēn ego patriam adspiciō ! ibi gēns mea habitat. »

Vultū vērō, oculīs gestūque significābat quam cāra sibi esset

patria, ac quantopere illam revīsere optāret. Quod quidem

Rōbinsōnī minimē placuit. Erat sānē affectus ille animī in virō

laudābilis, quō dēclārābat cāram esse patriam, cārōs amīcōs,

cārōs parentēs. Nāscitur enim nōbīscum sēnsus ille, et,

quaecumque illa sit quam prīmō quisque cognōvit intuitū, vel

signāvit vestīgiō, nūlla magis regiō arrīdet. Sed veritus nē

populārium amantior ipsum aliquandō dēsereret, animum ejus

pertentāre voluit, et sīc colloquium cum eō iniit, ex quō optima

ejus indolēs patuit apertius.

Rōbinson. Num tū ad populārēs tuōs redīre et cum iīs habitāre

māllēs ?

Vendredi. Libenter equidem eōs revīserem.

Rōb. Scīlicet optārēs carne hūmānā cum iīs vēscī ?

Vendr. Minimē ! Eōs potius ad mōrēs hūmāniōrēs trādūcerem,

docēremque vēscī lacte et carne animālium, et imprīmīs ab hūmānā

abstinēre.

Rōb. Quid ? sī tē ipsum dēvorārent ?

Vendr. Hoc illī nōn facient.

Rōb. Attamen illī vēscuntur carne hūmānā.

Vendr. Sānē illī quidem ; sed nōnnisi carne hostium.

Rōb. An tū scapham cōnficere potes, quā ad eōs trānsvehāris ?

Vendr. Sānē quidem !

Rōb. Eugē ! cōnfice tibi scapham, atque ad illōs revertere.

Quid ! dējicis oculōs ! unde sīc dolēs ?

Vendr. Doleō quippe, quod dominus mihi cārissimus īrāscātur.

Rōb. Cūr vērō tibi īrāscar ?

Vendr. Ita rēs est ; quippe ille mē ā sē relēgātum velit.

Rōb. Anteā vērō optābās redīre in patriam ?

Vendr. Optāvī equidem : nisi vērō dominus meus ibi mēcum

versētur, ibi quoque ego versārī nōlim.

Rōb. Mē quidem populārēs tuī hostem exīstimantēs interficient

dēvorābuntque. Tū igitur sōlus proficīscere.

Quibus audītīs, Vendredi arreptam secūrim dominō reddit porrēctā

cervīce.

Rōb. Quid vīs ego faciam ?

Vendr. Ut mē interficiās. Mālim ego ā tē interficī quam

relēgārī.

Hīs dictīs, Vendredi vim lacrimārum profundit. Rōbinson autem

vehementissimē commōtus eum amplectitur, exclāmāns : « Nōlī

timēre, ō bone. Ego quoque optō ut numquam ā tē dīvellar ; ex

animō enim tē dīligō. Quae anteā dīxī, haec ad fidem tuam

explōrandam dicta sunt, ut intellegerem an tuus meō amōrī amor

pār esset. Quās vidēs lacrimās, eae testēs sunt cāritātis meae.

Ego tē iterum amplectar ; flētum teneāmus, nec alter alterum

umquam dēserat. »

Itaque ut animum amīcī ā maerōre āverteret, init sermōnem dē

scaphā quādam fabricandā, plūraque eā dē rē scīscitātur. Cum

Vendredi respōnsīs Rōbinsōnī abundē satisfēcisset, hic illum

manū prehēnsum sēcum abdūxit, ut ostenderet cymbam, cui

fabricandae ipse permultōs jam annōs impenderat. Vendredi,

truncum intuēns, vix tertiā parte excavātum, subrīsit. Cum autem

Rōbinson ex eō quaesiisset, quidnam illī in hōc opere minus

probārētur, Vendredi respondit minimē opus fuisse tantō istō

labōre, ejusmodī truncum intrā paucōs diēs melius excavārī

posse.

Quibus audītīs, Rōbinson vehementer laetātus est. Jam cymbam

omnīnō cōnfectam sibi fingēbat animō, et nāvigātiōne fēlīciter

perāctā ad continentem terram appellere sibi vidēbātur. Ō quanta

illī laetitia, cum spēs lībertātis recuperandae arrīsit ! Et

subitō cōnstituunt opus proximō māne aggredī.

————

Caput vīcēsimum.

Pluviārum tempus. — Sociī nectunt strāgulās, rētia. — Cymba

cōnficitur.

Ipsā diē operī dēstinātā, aderat pluviārum tempus : quod bis per

annum ingruere Rōbinson nōn ūnīus annī experientiā didicerat.

Quō tempore per duōs mēnsēs perpetuōs nūllī negōtiō vacāre extrā

domum licēbat ; tantā vī continuus imber ruēbat dē caelō !

Animadverterat quoque Rōbinson esse valētūdinī omnīnō contrārium

illā tempestāte forās exīre. Quid igitur faciendum erat ? Dīlātā

nāvis cōnfectiōne, tempus in labōribus domesticīs cōnsūmendum

fuit.

Quantum prōfuit Rōbinsōnī per diēs illōs pluviōs, atque hōrās

vespertīnās longās eāsdem obscūrāsque igne ūtī et lūmine,

amīcumque habēre, quīcum tempus inter opera domestica jūcundīs

cōnfābulātiōnibus trādūceret ! Anteā enim trīstēs istās noctēs

sōlitārius in ōtiō et tenebrīs dēgerat. Jam vērō cum sociō ad

lampadem et focum sedēns, in aliquā rē gerendā occupātus,

cōnfābulātur, neque umquam gravī dēsidiae pondere opprimitur.

Atque ex sociō didicit variās artēs quibus barbarī nōnnūllās

sibi commoditātēs comparant ; Rōbinson quoque multa illum

docuit, quae barbarīs latent. Ita in diēs perītiōrēs factī multa

jūnctā operā cōnfēcēre, quae neuter sōlus suscipere potuisset.

Tum ambō intellēxēre quanta ex hominum amīcā cōnspīrātiōne

oriantur commoda, quibus illī carērent, sī bēstiārum mōre

singulī vagārentur. In prīmīs Vendredi artem callēbat, quā

tenuēs dēnsāsque librō strāgulās necteret corporī vestiendō

aptissimās. Quod cum Rōbinson ex eō didicisset, tum illī

certātim tam multās ejusmodī texuērunt, ut idōneum utrīque

vestīmentum suppeteret. Ō quam jūcundum Rōbinsōnī fuit abjicere

amiculum istud molestum, ē pellibus rigidīs nec subāctīs

cōnfectum, quō hūc ūsque corpus ipsī tegendum fuerat !

Vendredi etiam ē fibrīs nucum cocossae variīsque herbīs līnī

nātūram referentibus fīla ēdūcendī artem tenēbat, quae fūniculōs

ā Rōbinsōne hūc ūsque cōnfectōs longē superābant. Ē fīlīs rētia

piscātōria propriō ac singulārī artificiō nectēbat. Quibus in

operibus fabricandīs breviōrēs factae sunt vesperae, quae,

omnibus hīs dēficientibus, multum ipsīs taediī attulissent.

Intereā dum sedent, Rōbinson amīcī ingenium rude sēnsim

excolere, ejusque mentem certā vērāque nōtitiā Deī imbuere.

Quantīs vērō errōribus mēns illīus hāc in rē labōrāverit, ex

sequentī cōnfābulātiōne facile erit intellegere.

Rōb. Dīc mihi, quaesō, ō bone, nōstīne quis mare, quis terram,

quis animālia, tē ipsum dēnique creāverit ?

Vendr. Profectō ! Tupan ista creāvit.

Rōb. Quisnam est Tupan ille ?

Vendr. Is quī tonat.

Rōb. Quisnam vērō ille est quī tonat ?

Vendr. Senex est aetāte prōvectissimus, quī omnibus cēterīs

rēbus superstes est, quīque tonitrū efficit. Aetāte sōlem, lūnam

stēllāsque longē superat, omnēsque animantēs eum adōrant, Ō !

dīcentēs.

Rōb. Quemnam in locum post mortem commigrant tuī populārēs ?

Vendr. Ad Tupan revertuntur.

Rōb. Ubinam vērō ille habitat ?

Vendr. In excelsīs montibus.

Rōb. Num aliquis eum ibi vīdit ?

Vendr. Nēminī fās est eum adīre, nisi Ovocacēīs (id est

sacerdōtibus). Illī Ō dīcentēs eum interrogant, ac deinde nōbīs

referunt ejus respōnsa.

Rōb. Quī autem post mortem ad eum migrant, num fēlīcitāte aliquā

fruuntur ?

Vendr. Sānē illī quidem, sī magnam hostium cōpiam mactāverint

atque comēderint.

Quō audītō, Rōbinson cohorruit, statimque illum meliōra dē Deō

vītāque futūrā docēre coepit ; Deum nempe esse omnipotentem,

sapientissimum benignissimumque ; quī omnia creāverit, omnia

regat, omnibus cōnsulat ; ipsum autem numquam orīginem habuisse,

ubīque adesse, illam intellegere quaecumque nōs cōgitāmus,

audīre quaecumque loquimur, vidēre quaecumque agimus, quamvīs

ipse ā nēmine vidērī queat ; habēre probōrum atque improbōrum

ratiōnem ; eamque ob causam cum in hāc, tum in futūrā vītā

nēminem beātum reddere, nisi illum quī ex animō virtūtī

studuerit.

Quae praeclāra plēnaque sōlāciī praecepta Vendredi magnā cum

reverentiā audiit, audītaque altē in animō īnfīxit. Cum magister

nōn minōrī docendī, quam discipulus discendī studiō flagrāret,

hic brevī praecipuam dē Deō ac religiōne doctrīnam tenuit,

quantum huic ille explānāre poterat. Ex eō tempore Vendredi

fēlīcissimum sē exīstimāvit quod in hanc īnsulam dēferrī sibi

contigisset.

Posteā Rōbinson precēs suās semper praesente sociō fundere

solēbat ; jūcundissimumque adspectū fuisset, quantō gaudiō,

quantā pietāte hic verba dominī ad verbum sequerētur. Tunc vērō

tantā ambō fēlīcitāte fruēbantur, quantam assequī possunt

hominēs ab hūmānā societāte sējūnctī. Sīc ēlāpsum est pluviārum

tempus ūllā sine molestiā. Caelō tandem serēna faciēs redierat ;

cessābant ventī, nimbīque aufūgerant. Rōbinson cum fīdō sociō

pūram tepidamque auram vēris spīrat. Ambō novīs vīribus auctōs

sē sentiunt, atque alacrī animō ad arduum opus susceptum sē

accingunt.

Vendredi admōtō igne truncum excavāvit, atque duōs intrā mēnsēs

id absolvit ; quod aegrē multōrum annōrum spatiō Rōbinson sōlus

cōnfēcisset. Jam praeter vēla rēmōsque nihil dēfuit. Hōs quidem

Rōbinson, illa vērō Vendredi parātūrum sē spondet.

Ambō simul opus susceptum absolvēre ; sed īnstrūctā nāvī, nihil

superfuit nisi ut haec ā lītore in mare dēmitterētur. Quoniam

vērō locus, in quō nāvem fabricāverant, longē ā marī distābat,

nōn satis patēbat quā ratiōne, ut erat gravissima, ad mare aut

dēdūcerētur, aut dēportārētur, aut traherētur, aut dēnique

prōvolverētur. Et nunc ex illīs difficultātibus quōmodo sē

expedient ?

Neque vērō Rōbinson oblītus erat ūtilitātis quam longa pertica

ipsī praestiterat. Quam ob rem nunc quoque illam adhibuit. Sed

nāvis tam lentē prōvolūta est, ut facile intellegerent sē

integrum mēnsem in hāc operā cōnsūmptūrōs esse.

Tandem opportūnē recordātus est alīus īnstrūmentī aequē

simplicis parābilisque, quō fabrī lignāriī aliīque in Eurōpā ūtī

solent ad magna pondera prōmovenda, cylindrī nīmīrum.

Quod quidem vix Rōbinson expertus magnā cum laetitiā vīdit quam

facile nāvis prōmovērētur. Post bīduum marī quoque committī

potuit, magnōque cum voluptātis sēnsū uterque comperit illam ad

nāvigandum prōrsus esse idōneam.

Jam nihil superfuit nisi ut quae ad proficīscendum essent

necessāria parārentur, scīlicet ut nāvis tot onerārētur

commeātibus quot vehendīs sufficeret. Quōnam vērō illī tendent ?

Vendredi optābat ut in patriam redīret ; Rōbinson autem, ut ad

continentem Americae vēla darentur, ubi sē Hispānōs, aliōsque ab

Eurōpā profectōs inventūrum spērābat. Vendredi vērō patria

nōnnisi quattuor circiter mīliāribus aberat, terra continēns

duodecim aut quīndecim. Quod sī prius ad īnsulam tenderent, tunc

ā continentī terrā plūribus adhūc mīliāribus recēdēbant, atque

hōc ipsō perīculum itineris augēbātur.

Vendredi nihil ex iīs quae pertinent ad nātūram maris nōverat

nisi quod necesse esset ut ad īnsulam suam pervenīret. Ista

autem magis etiam Rōbinson ignōrābat, quoniam in hōc marī

numquam nāvigāverat.

Tandem quā Rōbinson ārdēbat hominēs hūmānitāte excultōs

revīsendī cupiditās omnem dubitātiōnem vīcit. Quamvīs Vendredi

īnstāret, multaque et varia objiceret, statūtum est proximō diē

iter parāre, et ubi prīmum ventus adspīrāret, vēla dare, Deōque

favente illūc tendere ubi Vendredi spērābat sē proximam

continentis ōram inventūrum.

————

Caput vīcēsimum prīmum.

Rōbinson et Vendredi, īnsulā relictā, marī sē committunt. —

Summa perīcula in quibus versantur.

Rōbinson, arce relictā, in tumulō imminente restitit, sēcum

paulisper meditātūrus, sociumque praeīre jussit. Tum vītae

sōlitāriae hīc āctae vicissitūdinēs mente repetit ; ac

recordātus quanta accēpisset ā suprēmō nūmine beneficia,

lacrimās grātī animī indicēs effundit, manibusque expānsīs, ex

intimō pectore summā cum pietāte Deō grātiās agit.

Tum regiōnem illam, eō sibi cāriōrem, quod eam mox relictūrus

erat, oculīs perlūstrāvit. Hominis īnstar quī patriam linquit

nūllā cum spē illīus umquam revīsendae, oculī trīstēs

madentēsque in arbore quāvīs cujus umbrā ōlim recreātus fuerat,

in opere quōlibet quod propriīs manibus multōque sūdōre

cōnfēcerat, dēfīxī haerent. Ab amīcīs disjungī sibi vidētur. Cum

vērō tandem lamās ad īmum montem pāscentēs cōnspexisset, faciem

āvertit, nē cārissimōrum sibi animantium adspectū ipse ā

prōpositō cōnsiliō āvocārētur.

Tandem vīcit cāritātem animī cōnstantia. Ad fortitūdinem sē ipse

exacuit, ulnīsque ad regiōnem tōtam, velutī eam amplexūrus,

expānsīs, clārā vōce exclāmāvit : « Valēte, ō calamitātum meārum

testēs ! valēte ! » Atque hōc ultimō valē inter singultūs

ēmissō, in viam quae ad lītus dūcēbat, sē contulit.

Eundō fīdissimum sibi psittacum per arborēs volitandō sequentem

animadvertit. Tum vērō victus voluntāte ejus sēcum abdūcendī,

vocat Pol, Pol. Ille vērō celerrimē dēsilit, atque ē dominī manū

in umerum prōvolat. Intereā Vendredi morae impatiēns in lītore

exspectābat ; cumque Rōbinson ad eum pervēnisset, ambō nāvem

cōnscendunt.

Trīcēsimō diē novembris, hōrā octāvā mātūtīnā, annō post

Rōbinsōnis in hanc īnsulam adventum nōnō, caelō serēnissimō,

ventōque māximē secundō profectī sunt. Vix autem circiter duo

mīlia passuum prōgressī, ad continuam scopulōrum seriem

pervēnēre longē in mare prōcurrentem. Uterque perīculōsum

putāvit saxa ista superāre : itaque vēlō in aliam partem

dīrēctō, circumīre nītuntur. Cum autem illī extrēmam partem

scopulōrum vix attigissent, scapham summā cum vēlōcitāte abripī

animadvertunt : exterritī ambō vēlum colligere, exīstimantēs

quippe repentīnum esse ventī impetum. Frūstrā vērō. Scapha enim

in praeceps prōna rapitur, mediōque in flūmine marīnō versārī sē

intellegunt.

Tum ambō vīribus conjūnctīs rēmīs pertinācius mare verberāre, sī

possint scapham ēripere. Illa vērō fūgit, īnstar sagittae, tantā

celeritāte, ut brevī ōra īnsulae oculīs subtraherētur. Jam in

discrīmen vītae sē pervēnisse sentiunt ; nec multō post summa

quoque montium cacūmina ex adspectū recessēre. Quod sī tunc

etiam impetus paululum remīsisset, āctum tamen dē illīs erat ;

quippe quī, cum carērent pyxide nauticā, viam invenīre nōn

possent, quā ad īnsulam reverterentur. Quid autem tētrius

excōgitārī potest quam mediō in ōceanō scaphā exiguā fragilīque

vectōs jactārī, et sōlō aliquot diērum vīctū īnstrūctōs !

Quantō autem praesidiō sincēra pietās integraque animī

cōnscientia iīs sit quī in calamitātibus versantur, nunc

documentō est Rōbinsōnis condiciō. Quibus sī noster tunc

caruisset, quōmodo malōrum vim dēnuō urgentem sustinuisset ? In

hāc rērum dēspērātiōne manūs sibi intulisset violentās, nē morte

omnium saevissimā, famē scīlicet, necārētur.

Socius vērō pietāte nōndum satis cōnfirmātā, nec diuturnīs

calamitātibus spectātā, dē salūte prōrsus dēspērābat. Corporis

enim et animī vīribus frāctīs, rēmum abjicit ; vēcorsque et

āmēns dominum intuētur interrogāns, annōn satius sit ē nāve sē

praecipitēs in profundum dare, an morte celerrimā īnstantibus

malīs sē ēripiant. Initiō Rōbinson blandīs verbīs eum ērigere

firmāreque tentat ; tum castīgātor dēspērātiōnis lēnī vōce

exprobrat, quod tam parum Deō benignissimō cōnfīdat, eīque

revocat in mentem quae ipsum dē dīvīnā prōvidentiā docuerat.

Vendredi, Rōbinsōnis cohortātiōnibus permōtus, ērubuit ;

rēmīsque receptīs ambō flūmen subigere, nec bracchia remittere,

etsī nūlla spēs salūtis affulgēbat. « Dēbitō, inquit Rōbinson,

officiō fungimur. Quamdiū spīritus nōn dēficit, nostrum est ad

vītam servandam omnibus quae supersunt nervīs ēnītī. Tunc, sī ad

ultimum moriendum est, morientibus erit sōlāciō, quod Deus sīc

voluerit. »

Intereā flūmen eādem cum violentiā ruit. Scapha aestū abripitur,

omnisque spēs salūtis recuperandae ēvānēscit.

Vērum enim vērō cum jam mortālēs animīs dēficiunt, cum sunt ab

omnī spē dēstitūtī, tunc alma nūminis prōvidentia iīs

praesentius auxilium atque īnspērātam salūtem afferre solet.

Rōbinson ipse exhaustus rēmum agere dēsierat, cum subitō

animadvertit scapham cursū ferrī nōn tam rapidō, nec tam

turbidum mare esse. Mox ē superficiē undārum intellegit flūmen

eō locō dīvidī haud aequāliter, māximamque ejus partem ad

septentriōnem incitātius ferrī ; alteram tardiōrem, quā scapha

nunc vehitur, reflectere sē et convertere ad merīdiem. Jam

incrēdibilī laetitiā perfūsus, socium exanimātum excitat hīs

verbīs : « Macte animō, Vendredi ; vult Deus nōs bene spērāre. »

Atque eum docet unde hanc in spem adductus sit. Tum ambō rēmōs

dēnuō arripiunt, quōs propter īnfirmitātem anteā abjēcerant. Jam

dulcī atque inopīnātā salūtis spē recreātī, vī summā et

incrēdibilī adversus flūmen nītentēs, laetī animadvertunt

labōrem suum nōn esse irritum. Rōbinson, quī diuturnā malōrum

exercitātiōne didicerat nihil omittere, ventum quoque nunc

secundum esse animadvertit. Extemplō vēlum expandit ; brevīque

tum ventō, tum ācrī rēmigiō impulsa, in mare tranquillum scapha

dēlāta est.

Vendredi prae gaudiō exsilit dominum amplexūrus. Ille vērō eum

rogāvit ut nimium laetitiae impetum cohibēret ; superesse

aliquid agendum, et hoc quidem nōn mediocre, dōnec essent ab

omnī perīculō tūtī. Eō ūsque enim in altum dēvectī fuerant, ut

īnsulam, ceu pūnctum aliquod in extrēmā parte remōtum, obscūrē

cōnspicerent.

Dum sīc ambō ingentī alacritāte rēmigant, ventō secundō impulsī

ad eam īnsulae partem quae orientem spectat, brevī montium

cacūmina rūrsus ēminentia vident. « Macte, puer, » ait Rōbinson

sociō sedentī in prōrā, vultū ab īnsulā āversō ; « macte animō ;

adest fīnis malōrum. » Quibus vix etiam dictīs, novus subitō et

major prīstinō terror incutitur. Scapha enim tam vehementer ācta

est, ut ambō rēmigēs sēdibus in īnfimam scaphae partem

dēturbārentur : illa repente haesit in vadō, undīsque operta est

superfūsīs.

————

Caput vīcēsimum secundum.

Ambō ē perīculō sē expediunt. — Reversī in īnsulam, hortum

colunt. — Piscantur ; natant ; vēnantur. — Novum iter

suscipiunt.

Rōbinson celerrimē rēmō fundum aquae scrūtātur : quem cum satis

firmum invēnisset, aquam vērō duōbus tantum pedibus altam, īlicō

ē scaphā sē prōjicit. Vendredi sequitur ; et ambō aliquantisper

cōnfirmātī sunt, cum animadvertērunt cymbam in harēnā, nōn in

saxō haerēre. Tum vīribus conjūnctīs illam levāre, eōque

impellere ubi major erat aquae altitūdō : quod ex vōtō cessit.

Nāvis quippe agī incipit, ambōque in eam rūrsus cōnscendērunt.

Aquā igitur, quantum manibus rēmīsque fierī potuit, exhaustā,

cautius agere coepērunt, contractōque vēlō rēmīs tantum ūtī, ut

nāvem certius regerent. Attamen per quattuor hōrās integrās,

multus labor ipsīs exsūdandus fuit, ut fīnem harēnārum

assequerentur. Tandem marī līberō potītī, omnibusque vīribus

connīsī ad īnsulam tendunt, quae jam prope ante oculōs erat ; et

quō propius spēs admovēbātur, eō magis crēscēbat ārdor

animōrum ; ac dēnique īnsulam capiunt, cum jam umbrae summīs dē

montibus caderent. Tum in terram dēscendunt eō majōre cum

gaudiō, quō propius metum rēs fuerat.

Cum uterque hōc diē cibīs plānē abstinuisset, in lītore statim

cōnsedent, sūmptīsque commeātibus quibus nāvem īnstrūxerant,

corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum

prōtrahunt ; cētera vērō quae in nāve sēcum habuerant, domum

reportant.

Proximō diē, Rōbinson socium compellat hīs verbīs : « Heus,

inquit, estne tibi animus novum mēcum perīculum tentāre ? »

Vendredi. Minimē sānē !

Rōbinson. Statuistī ergō vītam hāc in īnsulā mēcum trādūcere ?

Vendr. Modo pater meus hīc etiam nōbīscum versētur.

Rōb. Ergōne pater tuus etiamnunc vīvit ?

Vendr. Dummodo interim nōn sit mortuus.

Hīs dictīs, Vendredi, vehementer commōtus, ēmissō sōlānōrum

tūbere, quod manū tenēbat, flēvit abundē. Nec ipse, suōrum

quoque memor, Rōbinson ā lacrimīs abstinēre potuit ; ambōque,

animō pariter affectī, aliquamdiū siluēre.

Rōb. Bonō sīs animō, Vendredi ! Pater tuus, etiamnunc profectō

vīvit : proximē ad eum proficīscēmur, atque hūc illum

trānsvehēmus.

Hīs dictīs Vendredi tantā effertur laetitiā, ut jam continēre sē

nequeat ; clāmōre gestūque significat quibus exsultet gaudiīs,

oppressāque crēbrīs singultibus vōce genua dominī amplectitur.

Cum sēdātō paululum animō ad sē rediisset, Rōbinson eum

interrogāvit an viae in patriam īnsulam dūcentis gnārus esset,

nē temere anceps vītae discrīmen rūrsus adīrent. Ille vērō

respondit iter habēre sē ita explōrātum, ut vel noctū illud

suscipere audēret ; saepius enim sē cum populāribus hūc ad

celebrandās victōriās vēnisse.

Rōb. Tunc igitur caedis particeps fuistī, cum hominēs

mactāvērunt quibus epulārentur ?

Vendr. Fuī equidem, fateor ! tunc autem ignōrābam nefās esse.

Rōb. Quamnam vērō ad partem īnsulae nāvem appellere

cōnsuēvistis ?

Vendr. Ad merīdiōnālem ōram, quoniam illa nōbīs proxima,

arboribusque cocossaeīs abundat.

Ex hōc Rōbinson magis intellēxit sē nec sīc quidem parum fēlīcem

fuisse quod in septentriōnālī, nōn in merīdiōnālī īnsulae ōrā

naufragium fēcerit ; aliōquī sē praedam imbellem ferīs hominibus

futūrum fuisse. Ac dēnuō pollicētur sē cum eō proximē ad patrem

arcessendum profectūrum esse : sed quamquam animō cupientī nihil

satis festīnātur, innuit hoc in praesēns fierī nōn posse ; nunc

enim hortī colendī tempus īnstāre.

Illī igitur statim huic praecipuē negōtiō operam dant. Certāmen

erat Rōbinsōnem inter et socium, uter dīligentius terram

sollicitāret. Cum autem ā labōre vacārent, īnstrūmentīs

aptiōribus cōnficiendīs tempus impendēbant.

Rōbinson, cujus patientiam ingenium aequābat, rastrum quoque

tandem cōnfēcit sibi, etsī ad aperienda forāmina nihil habēbat

adjūmentō praeter acūtum silicem. Sī quis cōnsīderāverit quālī

īnstrūmentō opifex ūterētur, facile intelleget quantum temporis

in opere cōnsūmpserit. Vendredi quoque sēnsim cultrō lapideō ē

lignīs adeō dūrīs spathās cōnfēcit, ut ferreārum prope ūsum

praestārent.

Jam Rōbinson rēbus ad vītam sustentandam necessāriīs nōn

contentus, paulātim domiciliō exōrnandō animum adjēcit. Hanc

ratiōnem semper secūtī hominēs prīncipiō coepēre ea quae essent

ad vīctum aut tūtēlam necessāria anquīrere et parāre ; tum

studuēre pulchra ūtilibus, jūcunda necessāriīs adjungere. Hinc

variae vēnēre artēs architectōrum, pictōrum, statuāriōrum, et

cēterae quae ēlegantiōrēs nōminantur.

Sīc prīmō Rōbinson hortō colendō exōrnandōque operam dedit.

Scīlicet illum rīte in āreās jūstās dīvidit, quās trāmitibus

rēctīs intersecat ; saepēs vīvās serit, opāca umbrācula, arborēs

duplicī ōrdine dīrēctās. Hanc flōribus, illam holeribus, istam

arboribus frūgiferīs partem assignat ; hīs addit citreās

arborēs, quāscumque in īnsulā tenerās reperīre potuit, magnamque

vim alīus generis arborum, quibus rāmulōs arboris pāniferae

īnsēvit.

Sōlānōrum quoque et zēae cōpiam satis magnam plantāvit. Cum

autem ager ille ab orbe conditō cessāsse vidērētur, ūberrimam

lūdit laetissimamque segetem.

Interdum quoque piscēs capere tentant, rētibus īnstrūctī, quae

Vendredi pluviārum tempore cōnfēcerat. Tantam vērō jactū

quōlibet multitūdinem eōrum cēpērunt, ut plūrimōs etiam in aquam

rejicerent. « Is enim Deī dōnīs abūtitur, ait praeclārē

Rōbinson, quī plūs sibi assūmit quam quod ad vītam bene beātēque

agendam necessārium est ; saevus autem et immānis, sī quis

animālia innocua interficiat quibus ad vīctum quotīdiānum sibi

nōn opus est. »

Deinde corpus abluere solēbant. In quō Rōbinson perītiam sociī

admīrātus est, nunc super ipsōs flūctūs dorsō ēminentis, nunc

altō sē immergentis. Illum scīlicet juvābat ex arduā potissimum

crēbrīsque flūctibus verberātā rūpe sē praecipitem dare,

superfūsīs flūctibus conditum ; moxque, stupente et ānxiō

Rōbinsōne, subitō ēmergere, variīsque modīs corpus agitāre.

Nec Rōbinson satis mīrārī potuit hominem ā nātūrā tot et tantās

facultātēs sortītum esse, ut pār sit omnibus exsequendīs, quibus

juvenis labōre ac exercitātiōne assuēfactus est.

Aliīs diēbus vēnandō dēlectārī ; nec Vendredi in arcū

sagittīsque cōnficiendīs quam in adhibendīs perītior erat. Avēs

pullōsque lamārum dējiciēbant, numquam vērō plūrēs quam quī sibi

essent ad vīvendum necessāriī.

Etsī autem Rōbinson socium ingeniō industriāque vincēbat, hic

tamen multās artēs callēbat, dominō anteā ignōtās, tunc vērō

māximē ūtilēs. Scīlicet varia īnstrūmenta ex ossibus, lapidibus,

conchīs, aliīsque rēbus fingēbat, quibus lignum ita tractābat,

ut nōn perfecta minus atque ēlabōrāta opera efficeret, quam sī

ferrō excīsa essent aut fabricāta.

Tandem hortō probē excultō, diēs, cōnstitūta est, quā ad patrem

Vendredi addūcendum profectūrī erant. Quō propior autem erat

diēs itinerī dēstināta, eō major Rōbinsōnis ānxietās. Fierī enim

poterat ut barbarī, sprētīs Vendredi cōnsiliīs precibusque,

hospitem male multārent. Itaque diūtius abstinēre nōn potuit

quīn hunc timōrem amīcō dēclārāret. Quī quidem jūrejūrandō

Rōbinsōnī affirmat timōrem ejus esse vānum, sē populārium suōrum

animōs satis perspectōs habēre, illōsque nēminem umquam laedere,

nisi hostem. Rōbinson amīcō fidem habuit ; omnīque metū abjectō,

sociī probitāte frētus, diē proximō vēla dare cōnstituit.

Hāc mente scapham, quae hūc ūsque in siccō remānserat, in aquam

retrahunt, pālōque in terram dēfīxō religant. Vespere eōdem

tūbera sōlānōrum torrent, aliōsque cibōs parant, ut sēcum octo

diērum viātica dēportent.

————

Caput vīcēsimum tertium.

Rēs multae et magnae. — Tempestās. — Fragor tonitruum. — Sonitus

aēneī tormentī. — Magna nāvis dērelicta. — Vendredi ad illam

adnatat. — Ignōta animālia. — Canis. — Capra. — Ratis.

Rōbinson sociusque vix ūnam dormierant hōram, cum ille exortā

subitō tempestāte expergēfactus est. Procella horrendum furit,

repetītōque tonitruum fragōre terra ipsa concussa tremit.

« Audīsne, Vendredi ? » ait Rōbinson. « Heu ! respondit ille, sī

haec tempestās nōs in altō dēprehendisset ! » Quibus vix dictīs,

repente fragor audītur tormentī explōsī sonitum referēns.

Vendredi tonitrū esse putat ; Rōbinson autem prō certō habet sē

tormentī sonitum audiisse, animusque ejus laetitiā simul et

timōre perturbātur. Extemplō ē strātō sē corripit, taedāque ē

focō arreptā Vendredi jubet subsequī. Hic autem pāruit, quamquam

cōnsiliō dominī nōn perspectō.

Tum Rōbinson in summō monte quam celerrimē ignem largum

accendit, quō significāret maris saevitiā cōnflīctātīs tūtum hīc

esse perfugium. Nōn dubitāvit enim quīn esset in propinquō

aliqua nāvis, quae propter perīculum tormentum explōserat. Vix

autem flamma exārserat, cum effūsīs imbribus ignis exstīnctus

est. Rōbinson sociusque in spēluncam sē ipsī recipiunt, nē aquīs

abripiantur.

Tempestās, nōnnisi diē obortō, furere dēsiit. Jam Rōbinson

dubius spem inter et metum ad lītus prōcurrit, explōrātūrus

quemdam sonum auribus accēpisset. Prīmō autem adspectū magnus

Rōbinsōnem dolor, socium vērō dēspērātiō incessit. Procella

nīmīrum scapham āvulsam ā lītore in altum prōjēcerat. Et certē

sī quis hunc miserum vīdisset, quī nunc dulcem patris revīsendī

spem omnīnō āmīserat, ā lacrimīs abstinēre nōn potuisset. Ille

expalluit, mūtus, aliquamdiū oculīs in terram dēfīxīs ; tunc

subitō in lacrimās ērumpere, sibi manūs torquēre, pectus

percutere, āvellere crīnēs.

Rōbinson, quī propriīs malīs aliōrum miserērī didicerat, sociī

dolōre ipse commōtus, amīcīs lēnibusque monitīs studet eum ad

tranquillitātem animī redūcere.

Ille intereā ōceanum immēnsum oculīs perlūstrat, sī forte nāvem

alicubi possit cōnspicere. Sed frūstrā. Ex eō intellēxit sē

errāsse, neque amplius dubitāvit sonitum illum, quem tormentī

fragōrem ratus erat, ipsum tonitrū fuisse. Itaque trīstis domum

rediit, quod spē tam laetā dēnuō frūstrātus esset.

Ibi autem requiēscere plānē nōn potuit ; quippe imāgō nāvis

cujusdam ad īnsulam appulsae mentī ejus semper obversābātur.

Montem igitur dēnuō cōnscendit, unde ōra orientālis cōnspicī

posset ; cumque ad summum pervēnisset, aciē oculōrum orientem

versus dīrēctā, bone Deus ! quam ille laetātus simul atque

attonitus fuit ! nāvem scīlicet permagnam cōnspicit, tamque

perspicuē, etsī satis longē aberat, ut nihil amplius superesset

dubitātiōnis. Tum ille anhēlāns ad arcem recurrere, arcum

arripere, sociōque obstupēscentī nihil prōferre praeter haec

verba : « Ēn adsunt ! » Tum quam vēlōcissimē sē prōripit.

Vendredi dominum tantā animī perturbātiōne trepidantem, atque

verba quaedam abrupta prōferentem vidēns, barbarōs adesse

exīstimāvit. Itaque ille quoque armīs correptīs eādem celeritāte

Rōbinsōnem secūtus est.

Jamque illī duōrum mīliārium viam percurrerant, priusquam eō

pervēnissent unde nāvis cōnspicī posset. Rōbinson ē longinquō

eam sociō ostendit : quam ille magnopere mīrātus est. Quamquam

enim nāvis satis longē distābat, intellegēbat tamen eam centiēs

superāre vel māximam nāvem quam hūc ūsque vīdisset. Rōbinson

prae laetitiā mīrē gestiēns, nunc exsultāre, nunc jūbilāre, nunc

socium amplectī, eumque lacrimāns obtestārī ut et ipse laetētur.

« Jam licet in Eurōpam tendere, jam Hamburgum. Illīc tibi

cernere dabitur quālem vītam in hāc urbe vīvant, quam

magnificās, aedēs exstruant, quantīs vītae commoditātibus

jūcunditātibusque sēcūrī fruantur. » Incrēdibile verbōrum flūmen

fundēbat Rōbinson. Īnstābat vērō quālibet ratiōne efficere ut ab

iīs quī in nāvī erant ipse animadverterētur. Quānam vērō ratiōne

nōn satis cōnstābat.

Prīmum altā vōce clāmāvit, sed frūstrā ; quamquam ventus inter

procellam mūtātus ab īnsulā nāvem versus spīrābat. Itaque socium

quam celerrimē ignem accendere jubet, quem ē nāvī cōnspicerent.

Hōc celeriter perāctō, flamma brevī altitūdinem arborum

aequāvit. Interim Rōbinson oculōs in nāve dēfīgit, exspectāns

dum scapha inde dēmissa ad sē tenderet. Quae tamen spēs eum

fefellit.

Tandem postquam ignis per ūnam ferē hōram ārserat, cum nūlla in

cōnspectū scapha esset, Vendredi ultrō Rōbinsōnī spondet sē ad

nāvem, quamvīs longius distet, natandō perventūrum, eōsque quī

in eā vehuntur invītātūrum ut ad īnsulam accēdant. Rōbinson

annuit ; et eum amplexus, ōrat nē sē temere perīculō objectet,

vītaeque suae cōnsulat. Tum Vendredi vestēs ē strāgulīs

cōnfectās abjicit, viridemque rāmum āvulsum dente tenēns, quem

prō signō pācis offerat, in mare alacrī animō prōsilit. Hunc

Rōbinson oculīs vōtīsque ārdentissimīs prōsecūtus est.

Vendredi fēlīciter ad nāvem accessit : tum postquam nōn semel

eam circumnatāsset, sustulit clāmōrem ; sed redditur ā nēmine.

Tandem cum scālam animadverteret ā nāvis latere dēpendentem,

illīus ope nāvem cōnscendit. Tum stegam oculīs perlūstrāns,

adspectū bēstiae ignōtae exterritus est. Nigra et villōsa erat.

Atque ubi prīmum illa hominem cōnspexit, vōcem prōdidit quālem

ille numquam audierat. Mox autem tacuit, adeōque mītem sē

praebuit blandamque, ut timōrem Vendredi dēpōneret. Supplex

quoque illa adrēpit, caudam movēns, miserābiliterque ejulāns,

quasi auxilium et praesidium implōrāret. Itaque cum ūsque ad

ejus pedēs prōrēpsisset, eam Vendredi manū mulcēre audet ; quō

quidem illa mīrificē laetāta est.

Tum Vendredi stegam pererrāvit, altā vōce inde ūsque clāmāns ;

nēmō autem sē obtulit. Cum omnia stupēret quae in stegā oculīs

ejus occurrēbant, dorsō ad locum quō patet in interiōrem nāvis

partem dēscēnsus versō, repente ā tergō percussus fuit tantō

ictū, ut prōnus caderet. Terrōre perculsus, sē ērēxit ; atque

cum respexisset, attonitus haesit ad adspectum animālis satis

magnī, cornibus curvīs, barbā prōlixā dēnsāque, quod iterum

minācī vultū in pedēs sē ērigēbat, ut in hominem dēnuō impetum

faceret. Vendredi, clāmōre ēditō, in mare prōsilit.

Prior scīlicet bēstia, nigrō colōre, erat canis villōsus, quī

hominem secūtus ē nāve sē quoque prōjēcit. Ille vērō natantem ā

tergō audiēns putāvit mōnstrum cornibus armātum urgēre ; adeōque

exterritus est, ut vix valēret prōnatāre. Parum āfuit quīn

flūctibus absorbērētur ; nec respicere quidem ausus est. Cum

tamen paululum animum recēpisset, tantā vēlōcitāte trānāvit, ut

vix eum canis sequī posset. Tandem lītus attingit, vōcisque et

animī impos ad pedēs Rōbinsōnis prōcidit. Canis quoque nōn ita

multō post terram assecūtus est.

Rōbinson nihil intentātum relīquit quō fīdum vītae sōlitāriae

socium reficeret. Scīlicet illum ōsculātur, concutit, nōmine

vocat. Attamen nōn nisi aliquō temporis spatiō ēlāpsō Vendredi

oculōs aperuit, spīritūsque līberius meantis signa dedit. Tandem

vōcis ūsū receptō, nārrāre incipit quid terribile sibi

acciderit ; nāvem sibi montis īnstar ligneī vīsam fuisse, in quā

stābant trēs excelsae arborēs (mālī scīlicet) ; bēstiam illam

nigram sibi adblandītam fuisse, mōnstrum vērō cornūtum

barbātumque irruisse, mortem intentāns. Addidit sē exīstimāre

mōnstrum illud esse montis ligneī natantis dominum, cum hominem

in eō vīdisset omnīnō nūllum.

Rōbinson nārrantem mīrātus, intellēxit animal illud cornūtum

nihil aliud nisi capram esse aut hircum. Praetereā exīstimāvit

quoque nāvem scopulīs adhaesisse, hominēs vērō quī in eā vectī

essent illam relīquisse, ut in scaphās sē reciperent ; quō tamen

illī cōnfūgissent, intellegere nōn potuit. Sī enim adiissent ad

īnsulam, eō appellere dēbuisse vidēbantur, ubi nunc ipse et

Vendredi erant ; sed nūlla eōrum poterant cōnspicī vestīgia.

Quod sī autem salūtem quaerentēs cum scaphīs periissent ; aut

corpora aut scaphae, aut utraque ad lītus dēbuissent compellī.

Tandem meminit ventum inter tempestātem subitō mūtātum fuisse,

conversumque ad orientem, cum ab occidente spīrāvisset. Quō

quidem obscūram hanc rem satis explānārī putāvit.

« Quid autem nunc faciendum est ? Rōbinson quaerit sēcum. Fac

illōs periisse, aut ventō tantum abreptōs fuisse ; in utrōque

cāsū, optimum est ē nāve quam plūrima ēripere. Quōmodo autem,

cum scaphā careāmus ? » Et jam nōn gravis minus ipsī fuit cymbae

jactūra quam anteā sociō fuerat. Diū meditātus est, aliquid

excōgitātūrus quō damnum sarcīret ; sed nihil mentī succurrit.

Cōnfectiō novae cymbae nimium temporis requīrēbat, nec ipse

audēbat prōnatāre ad nāvem ; quippe quae abesset longius.

Praetereā hāc ipsā ratiōne, incertō etiam exitū, pauca admodum

servāre poterat.

Subjicit ingenium necessitās. Vēnit in mentem ratem facere,

lignīs aliquot ita colligātīs, ut commodē veherētur.

Tum statūtum fuit ut alteruter domum curreret, diēīque vīctum

cum omnī fūnium cōpiā cēterīsque īnstrūmentīs necessāriīs

peterent. Vendredi, ut erat cursū vēlōcior, proficīscitur.

Rōbinson autem remānsit, arborēs interim ratī cōnficiendae

idōneās caesūrus.

Vendredi nōnnisi sub vesperam rediit. Intereā Rōbinson magnopere

dēlectātus est cane villōsō ; quem velutī populārem ex Eurōpā,

sī ita loquī fās est, dīligēbat. Cum Vendredi rediisset, cibōrum

quōs attulerat partem Rōbinson canī ēsurientī dedit. Cum vērō

lūna opportūnē lūcem praebēret, ambō ūsque ad mediam noctem sine

ūllā intermissiōne operī incubuērunt. Tum vērō omnīnō fatīgātī,

cum somnō diūtius carēre nōn possent, in grāmine recumbunt,

canīque cūstōdiam corporum committunt. Hic ad pedēs eōrum sē

prōjēcit. Illī autem dulcī somnō recreātī sunt, dōnec aurōra

rediisset.

————

Caput vīcēsimum quārtum.

Multae opēs repertae. — Cibī. — Supellēx. — Īnstrūmenta. —

Vestēs. — Sclopēta[1]. — Rōbinson repente dīves.

Posterum diem tantā cum assiduitāte operī impendērunt, ut illō

etiam vespere ratem cōnfēcerint. Duplicem arborum seriem partim

fūnibus, partim vīminibus tam artē colligāverant, ut opus, rudī

licet fabricā compāctum, tūtissimae ratis vicem praestāret,

longitūdine vīgintī circiter pedum, lātitūdine ferē eādem.

Prūdentius illam quoque prope lītus, atque cylindrīs impositam

cōnstrūxerant, quō facilius in mare dēdūcerētur.

Atque opportūnē, prīmō dīlūculō, mare reciprocāre coepit. Itaque

sine morā ratem dētrūdunt, ut ab aquā recēdente, velut ā fluviō,

ad nāvem scopulīs affīxam dēferātur. Et mox profectī, hōrā

dīmidiā vix ēlāpsā, ad nāvem perveniunt.

Quibus tunc gaudiīs Rōbinson exsultāvit, dum ille ad nāvem

ingentem Europaeānam accēdit ! Parum āfuit quīn latus ejus

ōsculārētur. Adeō cāram illam habēbat, quod ex Eurōpā

advēnerat ; quod ab Eurōpaeīs aedificāta, ab Eurōpaeīs hūc

adducta fuerat ! Cārissimī autem istī Eurōpaeī, heu !

ēvānuerant, undīsque forsan obrutī perierant. Quae quidem

suspīciō acerbissima Rōbinsōnis animum magnopere afflīxit, quī

vel dīmidiā vītae suae parte vītam eōrum redēmisset, ut cum

ipsīs in Eurōpam reverterētur. Hāc vērō omnī spē sublātā nihil

supererat, nisi ut ex nāvī servāret tantam supellēctilem quantam

posset, eamque in propriōs ūsūs converteret. Itaque ratis ope

nāvem circumvectus est, fundum maris tentātūrus. Sed mox nōn

sine magnō dolōre intellēxit minimē esse spērandum ut illa

umquam nāvigāret ; quippe quae inter duōs scopulōs vī

tempestātis conjecta ita haerēbat, ut plānē movērī nōn posset.

Quā spē dēstitūtus Rōbinson nāvem cōnscendere properat, opēs

quibus illa onerāta erat explōrātūrus, an essent incolumēs.

Vendredi autem, timōris hesternī nōn immemor, dominum in stegā

comitārī vix audēbat. Vērumtamen eum secūtus est, quamquam

trepidāns ; statim enim mōnstrum illud cornūtum oculīs illīus sē

obtulit. Jam vērō illī nōn tantum erat audāciae ; quippe

dēbilitātum jacēbat, ut vix surgere posse vidērētur, quoniam per

trīduum pābulō caruerat. Cujus reī causam Rōbinson intellegēns,

ante omnia cūrāvit ut bēstiam famē ferē cōnsūmptam pābulō

recreāret. Cum vērō variās nōn ignōrāret partēs, in quās nāvis

interior distribuī solet, accūrātē omnia inquīrere coepit.

Singulīs scīlicet cubiculīs perlūstrātīs, multa passim

cōnspexit, quae apud Eurōpaeānōs neglēcta ipsī nunc māximī erant

pretiī. Cadōs nīmīrum integrōs invēnit plēnōs pānis nauticī,

orȳzae, farīnae, frūmentī, vīnī, pulveris nitrātī, globulōrumque

plumbeōrum majōris minōrisve fōrmae ; tormenta quoque bellica,

sclopēta, gladiōs, secūrēs, serrās, caela, terebrās, rādulās,

runcīnās, malleōs, massās ferrī, clāvōs, cultrōs, forficēs,

acūs ; ōllās praetereā, patinās, cochleāria, forcipēs, follēs,

variamque supellēctilem culīnāriam ligneam, ferream, stanneam et

cupream ; plēnās tandem cistās vestīmentōrum, linteōrum,

tībiālium, calceōrum, ocreārum, īnfīnītamque aliārum rērum

cōpiam quās vīlēs habēmus : sed quantī sint pretiī tum dēmum

intellegimus, cum dēsīderantur.

Quae quidem omnia Vendredi obstupēscēns intuēbātur ; illa quippe

numquam anteā vīderat, plūrimōrumque ūsus ipsum prōrsus

fugiēbat. Rōbinson contrā incrēdibilī voluptāte perfūsus, prae

gaudiō lacrimātur, atque puerīlem in modum singula tractat, ac

subitō abjicit, arripitque alia, prout vīsa sunt, aliīs

jūcundiōra. Placuit dēmum in carīnam interiōrem dēscendere. Hanc

vērō aquā replētam invēnit, quoniam in eā nāvis magnopere

dēhīscēbat. Jam agitur diū dēlīberantī quid prīmum potissimum

sēcum auferret, nunc haec, nunc illa magis necessāria videntur :

itaque saepe rejicit quae modo ēlēgerat, aliaque ēligit mox

quoque rejicienda.

Tandem, quae omnium praestantissima ipsī vidēbantur, ea

sēligit : 1º cadum pulveris nitrātī plēnum, cum arculā

plumbeārum glandium ; 2º duo paria sclopetōrum manuāriōrum, duōs

gladiōs bellicōs, duōs vēnāticōs ; 3º duplicem vestīmentōrum

apparātum ā capite ūsque ad calcēs, ūnum sibi, alterum sociō ;

4° vīgintī quattuor indūsia ; 5º duās secūrēs, serrās,

runcīnāsque parēs numerō ; ferrī massās, malleōs, nōnnūllaque

alia īnstrūmenta ; 6º quōsdam librōs, chartae scrīptōriae

cōpiam, cum ātrāmentō et calamīs ; 7º pyrothēcam cum igniāriō et

silicibus ; 8º cadum pāne nauticō replētum ; 9º carbasī

mediocrem cōpiam, et 10º capram.

In perquīrendīs, aperiendīs, expōnendīs, admīrandīs, ēligendīs

atque ratī impōnendīs omnibus illīs opibus tantum temporis

spatium cōnsūmpserant, ut ā proximō aestūs accēdentis tempore

ūna tantum hōra abesset. Atque hoc illīs exspectandum erat ;

aliōquī enim vix ratem prōmōvissent. Hanc hōram Rōbinson epulās

Eurōpaeōrum mōre apparātās prandendō īnsūmpsit. Itaque carnem

būbulam fūmō siccātam, pānis nauticī frustum, būtȳrum, cāseum,

vīnīque lagēnam dēprōmpsit, cūnctīsque mēnsae in cubiculō

praefectī exstrūctae impositīs, cum sociō in sellīs cōnsēdit.

Hīc verbīs exprimī nōn potest quantam Rōbinson ex cibīs illīs

praestantibus, cultrō tandem et furcā īnstrūctus, voluptātem

percēperit, ex pāne praesertim quem ille tam diū frūstrā

dēsīderāverat. Hoc quī cōgitātiōne penitus complectī velit, eum

Rōbinsōnis īnstar per novem annōs continuōs omnibus istīs cōpiīs

vītaeque praesidiīs caruisse oportet.

Cum jam statā vice mare redīre coepisset, uterque ad ratem

dēscendit ; cumque eam solvissent, lēniter aquā accēdente ad

lītus dēlātī, opēs servātās in terram dēportāre properant. Tum

Vendredi magnopere gestit discere quis ex hīs omnibus ūsus aut

quae commoditās percipī posset. Rōbinson, ut cognōscendī

cupiditātem explēret, post dūmētum sē recipit, ibique indūsium

vestemque praefectī cum calceīs et tībiālibus induit ; tum

gladiō cīnctus pīleōque ōrnātus subitō prōgreditur, atque ante

oculōs sociī cōnsistit. Ille attonitus, obstupēscēns,

aliquantulum recessit, prīmō certē adspectū incertus dominumne

an alium quemdam homine majōrem cōnspiceret ? Rōbinson, attonitō

subrīdēns, manū blandē porrēctā, eumdem profitētur sē vērum

Rōbinsōnem, amīcum ejus semper esse, etsī veste et fortūnā

mūtātīs. Tum dēprōmptās rēmigis vestēs eum docet rīte induere,

atque post arbusta latēre jubet ut sē quoque vestiat.

Pāruit Vendredi : attamen multum temporis in sē vestiendō

cōnsūmpsit ; quippe quī illa sibi aptandī omnīnō rudis esset.

Indūsium vidēlicet ita induit, ut pedēs manicīs immitteret :

eōdem modō brācīs ūsus est ; pedēs nīmīrum in partēs īnferiōrēs

īnserere cōnātur, tunicamque in dorsō cōnectere. Sēnsim errōrem

intellēctum ēmendāvit, dōnec tandem, saepius frūstrā cōnātus,

omnia ista vestīmenta rēctē induere didicisset. Illa vērō māximē

laudāvit, quod ipsum ēgregiē contrā muscitōnum morsūs

dēfenderent. Calceōs sōlōs vituperāvit, quī parum commoditātis

habēre ipsī vidēbantur. Jam illī Rōbinson dēmōnstrat quemadmodum

ūtendum sit secūrī cēterīsque īnstrūmentīs ; et cōnfestim

illōrum experīmentum fēcērunt, mālumque ratī idōneum aptāvērunt,

quem vēlō in posterum īnstruerent. Quod quidem opus Rōbinson sē

sōlum perfectūrum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ;

hoc enim per bīduum neglēxerant.

Absente Vendredi, Rōbinson sclopetōrum alterum complet, ut amīcō

ostendat quanta sit vīs pulveris nitrātī, simulque ejus

admīrātiōnem excitet. Quō reversō, atque Rōbinsōnis in opere

perficiendō celeritātem admīrante, hic falcōnem marīnum

cōnspicit tunc pisce raptō āvolantem. Arreptō statim sclopētō

exclāmat : « Attende, Vendredi, istum dējiciam. » Quibus vix

dictīs, explōditur sclopētum, ālesque ex āere in terram exanimis

dēcidit. Quō vīsō audītōque, Vendredi in terram prōcidit quasi

ipse vulnerātus. Repente enim vetus dē Tupane seu Tonante opīniō

ejus animum subiit, dominumque in hāc animī perturbātiōne

Tupanem esse exīstimāvit. Ille quidem sē ērēxit ; sed genibus

minor, manūsque supplex ad Rōbinsōnem prōtendit.

Numquam Rōbinson id committēbat, ut quaecumque ad religiōnem

spectārent, vel per jocum lūdibriō habēret. Hominem itaque

trepidantem manū allevāns amplexusque, rogāvit ut timōrem

dēpōneret, addēns ita brevī fore ut ipse fulgur fulmenque

ejusmodī posset ēmittere. Tum eī dēmōnstrat quā arte sclopētum

cōnflātum sit, quanta sit vīs pulveris nitrātī, sclopētumque eī

replētum porrigit explōdendum.

Vendredi vērō, nimiō adhūc terrōre perculsus, negat sē

explōsūrum, rogatque ut Rōbinson ipse iterum tonet. Tum Rōbinson

scopum centum passūs distantem dēsignat, sociōque jūxtā sē

collocātō, sclopētum explōdit. Parum āfuit, quīn Vendredi iterum

in terram prōcideret ; adeō quae vīderat atque audierat suprā

hūmānās vīrēs esse jūdicābat. Scopum plūrima plumbea glāns

attigerat, quae ipsum penetrāverat lignum. Rōbinson socium hoc

jussit animadvertere atque ex eō intellegere quam tūtī in

posterum ab hostibus ipsī forent, fulgure fulmineque sīc armātī.

Quae quidem cūncta Vendredi animō tantam ergā Eurōpaeōs

dominumque in prīmīs venerātiōnem injēcērunt, ut per multōs diēs

cum eō familiāriter prō mōre versārī nōn audēret. Cum nox

appeteret, hic fuit laetissimus hujus diēī exitus.

—

↑

Fusils

————

Caput vīcēsimum quīntum.

Vendredi servat Rōbinsōnem. — Opēs ā lītore domum advectae

auxiliō canis et lamārum. — Mūnīmenta arcī addita. — Rōbinson,

faber factus et agricola, vīvit beātē.

Dulciōrem numquam, ex quō in īnsulā habitābat, somnum cēperat

Rōbinson, quam hāc nocte ; quippe quī tantā numquam ūsus esset

fēlīcitāte.

Sequentī māne surgunt, cōpiās in nemore conditās multīs

rāmālibus tegunt, nē forte pluviā corrumpantur. Tum marī prīmum

recēdente, ratem aquīs committunt, ad nāvem scopulīs illīsam

dēnuō accessūrī, et sīc per sex diēs continuōs, ac bis quotīdiē,

quidquid ē nāve abripī poterat, sēcum ad lītus trānsferunt.

Permulta quae nōs parvī facimus, ut pote eōrum pēnūriam numquam

expertī, ea illī permagnī aestimantēs abstulērunt, additīs

quīnque tormentīs bellicīs omnibusque ferrāmentīs quae invenīrī

aut ē nāve extrahī poterant.

Quādam diē cum in īnsulam rediissent, tenebrīs obortīs, Rōbinson

lampade accēnsā scrīpta in nāve reperta perlēgit, ut inde

cognōsceret cujus esset illa nāvis, et quō illa tetendisset.

Invēnit autem nōn sine magnō dolōre, ista sermōne sibi ignōtō

scrīpta esse. Quantopere nunc, etsī nimis sērō, illum paenituit,

quod variās linguās addiscere in pueritiā neglēxisset !

Hōc itinere jam duodeciēs cōnfectō, cum essent in nāve

exonerandā occupātī, tempestātem orīrī animadvertunt. Igitur

ratī praedam impōnere properant, et prius abīre quam saevīret

procella. Vix autem dīmidiam viae partem cōnfēcerant, cum exorta

est tempestās mixta fulguribus, tonitrubus imbribusque ; quae

tantā vī flūctūs ciēbat, ut, undīs ratem superantibus, cōpiae in

eā positae absorbērentur. Ipsī aliquamdiū firmiter, amplectuntur

mālum, nē aquīs abriperentur, etsī subinde capitis fastīgiō

superfūsīs : tandem crēbrīs flūctibus compāge ratis verberātā

laxātāque trabēs abiērunt.

Vendredi quidem natandō vītam servāre cōnātur : Rōbinson vērō

trabī adhaerēns, nunc profundō mergitur, nunc summō pendet in

flūctū ; saepius autem aquīs obrutus, attonitus plānē, atque

sēnsū oculōrum auriumque orbātus jactābātur. Jam vīrēs animusque

luctantem dēficiunt. Tandem magnō clāmōre sublātō, ingentī

flūctū ā trabe āvulsus haurītur.

Fīdissimus intereā Vendredi dominum nōn dēseruerat, etsī ipse

potuisset multō celerius ē perīculō ēvādere, sī suae ūnīus

salūtī cōnsuluisset. Cum autem dominum ante oculōs suōs haustum

videt, cōnfestim sē in aquam prōjicit, illumque manū sinistrā

arripiēns, dextrā sē ipsum ēlevāre nītitur. Jam omnī vī

connīsus, cum Rōbinsōne exanimātō ac exspīrantī lītus

assequitur.

Tum Vendredi jacentis corporī superincumbere, dominum altā vōce

vocāre, illum concutere, labiīs labia premere, ut animam eī

īnfundat ; tandem incrēdibilī cum laetitiā animadvertit spīritum

līberius meantem.

Pergit igitur eum reficere ; Rōbinsonque paulātim redeunte animō

allevāns oculōs vōce dēbilī interrogat : « Ubinam ego sum ? —

Inter amplexūs meōs, cārissime omnium domine, » respondet

Vendredi effūsus in lacrimās. Tum erat rēs spectāculō digna hinc

Rōbinsōnem vidēre servātōrī suō grātiās agentem, inde Vendredi

gestientem et quasi āmentem laetitiā, quod dominum ad vītam

revocāsset.

Deinde Rōbinson somnō recreātus est in lectulō quem ē nāve

abstulerat. Cum diē obortō vīrēs suās recuperāvisset, nōn sine

magnō dolōre vīdit nāvem penitus ēvānuisse. Quippe āvulsārum

tabulārum fragmenta ad lītus dēlāta indicābant illam vī

tempestātis frāctam omnīnō et dissolūtam esse. Tum Rōbinson et

socius omnēs nāvis reliquiās in lītore dīligenter colligunt ;

quippe quī conjectārent tabulam quamque, aut quodvīs tigillum

magnō sibi ūsuī fore.

Nunc opēs omnēs servātae in arcem trānsportandae erant. Rōbinson

statuit ut vicibus quisque alternīs bajulī cūstōdisque

ministeriō fungerētur. Tormenta bellica complēvit pulvere

nitrātō, atque in lītore collocāvit, ōre mare versus dīrēctō.

Tum apud tormentum ignis accenditur, quō illud, sī rēs

postulāsset, explōderētur. Prīmus ipse Rōbinson coepit cōpiās

trānsvehere. Canis villōsus, quī numquam ab ejus latere

recēdēbat, comes fuit in itinere haud inūtilis. Scīlicet

Rōbinson illum vehiculō quod in nāvī invēnerat canem ita

alligāvit, ut esset adjūtor nōn mediocris. Dentibus īnsuper

fasciculum portāvit, quod quidem jam anteā ēdoctus fuerat.

Cūnctōs deinde lamās mānsuētōs atque oneribus gestandīs jam

assuēfactōs sēcum addūxit, ut iīs quoque ad opēs trānsferendās

ūterētur. Quī cum essent septem numerō, singulī autem onerī

centum et quīnquāgintā lībrārum portandō parēs, facile est

intellegere quantum ūniversī factō agmine advēxerint. Congestās

vērō cōpiās Rōbinsōnis spēlunca et cella capere nōn potuērunt.

Igitur tentōrium amplum in vestibulō arcis exstruere properat.

Rōbinson, forficibus, acubus, fīlīsque nunc īnstrūctus,

celeriter hoc opus prōmōvit, atque octo diērum spatiō, suō

quaeque locō fuērunt recondita.

Jam erant Rōbinsōnī sociōque grāta quibus vacārent opera.

Īnstābat vērō māximē ut sibi casam aedificārent, ubi, quās

spēlunca capere nōn poterat, commodius tūtiusque cōpiae

conderentur. In quō quidem, fabrōrum lignāriōrum ars illīs

exercenda fuit, quam neuter didicerat.

Tunc vērō nūllum erat opus quod Rōbinsōnis industriam

sollertiamque difficultāte vinceret. Itaque facilī negōtiō

arborēs dētruncāre, trabēs conjungere atque ērigere, parietēs

laterīciōs cōnficere : quae casa foliīs cocossae tēcta tuguriīs

agricolārum nostrōrum haud absimilis erat.

Posteā omnibus, ut pār erat, conditīs, Rōbinson arcem mūnīre

cōnstituit. Ac prīmō, ut erant nunc ferreīs spathīs īnstrūctī,

fossa, quae cingēbat arcem, ita refecta est, ut esset lātior

altiorque. Deinde postēs ēriguntur, pōnsque versātilis ita

adstruitur, ut ērēctus sit prō portā. Tum tormenta in aggere

collocantur, bīnīs dextrum, bīnīs sinistrum latus totidemque

faciem castellī tuentibus. Nunc licēbat ab impetū barbarōrum

esse sēcūrīs, atque īnsuper patēbat ipsīs facilis aditus

exitusque.

Interim messis advēnerat. Rōbinson vetere gladiō prō falce ūsus

est ad zēam dēmetendam, sed, ad effodiendōs sōlānōrum bulbōs,

ligōne inter rēs servātās repertō. Tum Rōbinson duo trībula

cōnfēcit ; sociōque eōrum ūsum ēdoctō, ambō zēam ūnō diē

extundunt ; duōs saccōs inde replent, sex circiter modiōrum

mēnsūrā. Pāne nauticō ad vīctum aliquot mēnsium īnstrūctī erant.

Quō cōnsūmptō, Rōbinson ipse pānem coquere cōnstituit.

Nīmīrum molam manuāriam ē nāve apportāverat. Nihil igitur eī

dēfuit nisi crībrum dēnsum ad crībrandam farīnam, furnusque ad

coquendum pānem. Crībrī locō, tēlae genus apud Indōs cōnfectum

repertumque in nāve adhibuit. Furnum vērō haud difficile fuit

fabricāre.

Cum autem Rōbinson agricultūrae tum propter ejus ūtilitātem, tum

propter jūcunditātem inprīmīs operam dare cuperet, officīnam

vōmeribus īnstrūmentīsque aliīs cōnficiendīs idōneam exstruere

cōnstituit. Quippe quī nunc habēret follem, tantamque ferrī

cōpiam, quanta sibi per tōtam vītam, quam longa foret, sufficere

vidērētur. Igitur pluviī temporis partem ferrāmentīs cōnflandīs

et excūdendīs impendunt ; quod quidem post nōnnūllōs cōnātūs

irritōs praeclārē illīs successit. Posteā et arātrum

excōgitāvērunt tam leve et aptum, ut lamae ipsae sēnsim arandō

assuēverint. Tum occā perfectā, exāctō tempore pluviō, duōs

frūmentī modiōs, ūnum hordeī, dīmidium pīsōrum terrae commīsit,

quae herbēscentem brevī fūdit viriditātem, et intrā duōs mēnsēs

sēmina sibi commissa incrēdibilī faenore reddidit.

Interim capra duōs pepererat haedulōs, ita ut hoc quoque

animālium genus in īnsulā propāgārētur. Canis cūstōdis mūnere

noctū fungēbātur. Psittacus sīve inter cēnandum, sīve inter

labōrandum eōs garriendō recreābat. Lamae autem nunc summam

ūtilitātem illīs praestitērunt : hae enim nōn sōlum lac, cāseōs,

būtȳrumque praebēbant ; illī vērō in agrīs colendīs magnō erant

adjūmentō. Sīc ad vītae fēlīcitātem perfectam nihil Rōbinsōnī

dēerat, praeter parentēs et patriam. Tunc enim ex omnī parte

beātus fuisset.

————

Caput vīcēsimum sextum.

Adsunt ! adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur. — Parātur

bellum. — Duo virī adversus quīnquāgintā. — Victōris clēmentia.

Haec inter sex mēnsēs efflūxēre, nec Vendredi ūllam dēnuō dē

patriā repetendā mentiōnem dominō fēcerat. Saepius autem,

cōnfectō labōre, montem, unde īnsulam, in quā nātus erat,

prōspectāret, cōnscendere solēbat. Ibi meditābundus sedēbat,

lūgēns quod ā patre in perpetuum disjūnctus esse vidērētur. Et

ipse Rōbinson tacēbat dē hōc itinere ; quippe quī nōn posset

amīcī vōtīs prius obsecundāre, quam cūncta ad novum vīvendī

genus fuissent disposita.

Nunc autem absolūtīs rēbus māximē necessāriīs, Rōbinson prīmus

nāvis ad sociī patrem arcessendum dēnuō parandae auctor fuit.

Quō audītō, Vendredi tantā etiamnum quantā prius laetitiā

affectus, grātum ergā Rōbinsōnem animum eōdem modō dēclārāvit.

Proximō igitur diē opus inchoātum est, īnstrūctīsque idōneīs

secūribus longē fēlīcius rēs cessit.

Diē quādam, Rōbinson, in negōtiō quōdam domesticō occupātus,

socium ad lītus mīsit, ut testūdinem quaereret ; diū enim grātō

hōc cibō caruerant. Ille vērō brevī magnā cum festīnātiōne

rediit ; anhēlāns pavitānsque haec sōla prōferre potuit :

« Adsunt ! adsunt ! » Territus ipse Rōbinson interrogat quisnam

adsit. « Ō domine ! ūna, duae, trēs, sex scaphae ! » Numerō

scīlicet inter trēs et sex, propter animī agitātiōnem, reminīscī

nōn potuit.

Rōbinson quam vēlōcissimē collem cōnscendit, atque nōn sine

horrōre agnōscit, Vendredi nōn errāvisse ; atque ipse numerat

sex scaphās barbarīs replētās, quī appellere lītorī cōnābantur.

Tum celeriter dēscendit, sociīque trepidantis animum cōnfirmat,

interrogāns an fidēliter et strēnuē cum ipsō stāre velit, sī cum

barbarīs sit dēcertandum.

« Vīta mea tua est, » respondit ille, cum interim satis firmātus

fortitūdinem prīstinam in animum revocāsset. « Age vērō,

Rōbinson exclāmat, absit ut barbarī inhūmāna exsequantur

cōnsilia ! Quae cōnstituerim ego, tibi inter eundum expōnam ;

nunc nōn loquendī, sed agendī tempus est. »

Tum ūnum ē tormentīs ē vallō dēdūcit, rotīs suffultum ; sex

sclopēta majōra, quattuor minōra, replētaque illa, cum duōbus

gladiīs prōfert. Uterque duōbus sclopētīs manuāriīs gladiōque

cingulum īnstruit, tria sclopēta majōra umerō impōnit,

tormentōque trahendō adjungitur. Abundābant praetereā globīs

plumbeīs majōribus minōribusque, et pulvere nitrātō. Sīc cum hōc

mīlitārī apparātū fortiter ad bellum prōgrediuntur.

Ponte versātilī trājectō, cōnsistunt. Tum Rōbinson sociō omne

bellī cōnsilium exposuit. « Montem circum, ait, atque per

dēnsissimam silvam ībimus, nē ab hostibus cōnspiciāmur. Tum in

arbustīs dēnsīs ad lītus ferē prōcurrentibus ad eōs propius

accēdēmus. Cum erimus intrā tēlī jactum, subitō tormentum

explōdātur bellicum, quō barbarī, crēdō equidem, territī,

relictā praedā, in scaphās cōnfugient. » Tum commīlitōnī manum

porrigit ; et uterque sē fortissimī mīlitis officiō fūnctūrum

pollicētur.

Interim tacitō gressū ūsque ad extrēmam dūmētōrum partem

perveniunt. Rōbinson comitis aurī īnsusurrat, ut quam cautissimē

post magnam quamdam arborem adrēpat, redeatque sibi dēclārātūrus

num hostēs inde cōnspicī possint. Vendredi, reversus, nūntiat

optimē illōs observārī posse, ignem circumsedentēs, ossaque

alterīus captīvī jam mactātī assāta rōdentēs ; alterum nōn

procul ab illīs vīnctum jacēre ; hunc ex albō genere hominum

vidērī, et parī necī dēstinātum.

Nōn tenuit īram Rōbinson, dē virō albō inprīmīs audiēns. Tubum

opticum, quem nāve servātum sēcum apportāverat, praetendit post

arborem ipse collocātus, et ea quae Vendredi retulerat, ipse

vēra esse dēprehendit. Quīnquāgintā circiter canibālēs apud

ignem cōnsēderant ; captīvum vērō jacentem Eurōpaeum esse facile

agnōvit. Tum autem exārsit, sanguis fervet, pectus aestuat. Sī

vērō prīmum hunc animī mōtum sequitur, temere impetū factō

multum effundet sanguinis : nōvit enim ratiōnem caecā animī

perturbātiōne vincī numquam oportēre ; itaque indignātiōnem

cohibet.

Ad eam deinde partem dūmētōrum, quae longius excurrēbant,

prōgressus, animadvertit hiātum mediocrem ē longinquō vix

cōnspiciendum. Collocātum ibi tormentum ita dīrigit, ut globus

super capita barbarōrum ēmissus nēminem laedat. Deinde sociō

tacitē significat ut accūrātē ipsum in omnibus imitētur, quae

agentem ipsum vīderit.

Quō factō, duo sclopēta pōnit humī, tertium manū tenet : quod

Vendredi imitātus est. Tum fūnem incendiārium rīmulae tormentī

admovet. Ignem pulvis concipit ; globus explōditur. Fragōre

audītō, barbarī ē caespitibus ad terram prōcidunt, quasi omnēs

ūnā occīsī, Rōbinson et socius in exitum reī intentī ērēctīque,

ad pugnam, sī necesse foret, cētera parant. Mox vērō barbarī,

terrōre, quō prīmum perculsī fuerant, parumper sēdātō, in pedēs

sē ērigunt. Pavidiōrēs ad scaphās profugiunt, fortiōrēs arma

capiunt.

Illī vērō, sōlō tormentī fragōre exterritī, neque ignem, neque

globum vīderant ; itaque terror eōrum Rōbinsōnis exspectātiōne

minor fuit. Cum autem nihil circumspiciendō animadverterent quō

rūrsus terrērentur, animum statim recēpērunt. Fugientēs quoque

revertuntur ; cūnctī horrendum clāmōrem ēdunt, atque saevissimō

vultū gestūque arma vibrantēs chorum bellicum īnstaurant.

Rōbinson haeret etiam dubius, dōnec chorō fīnis fieret. Cum vērō

vīdisset barbarōs iterum cōnsīdere, duōsque mittī quī Eurōpaeum

addūcerent mactandum, tum diūtius īram cohibēre nōn potuit.

Scīlicet praecipit sociō vōce submissā : « Tū ad dextram, ego ad

sinistram : Deus nōs adjuvet ! » Hīs dictīs, sclopētum ipse

explōdit : idem facit Vendredi, quī melius Rōbinsōne

collīneāverat. In sinistrā enim parte quīnque, in dextrā trēs

tantum prōcidērunt. Ex quibus octo, trēs interfectī, quīnque

vulnerātī modo erant, Mīra fuit festīnātiō quā jam omnēs quī

illaesī fuerant, fugam corripuēre. Aliī, alia in loca

aufugientēs, immānem ēdunt ejulātum. Rōbinson nunc prōrumpere

gestit, ut fugientēs persequātur, miserumque Eurōpaeum vinculīs

līberet ; sed obstupuit sānē, cum nōnnūllōs fugientium rūrsus

coalēscere, et sē ad dēfēnsiōnem parāre vīdisset. Itaque quam

celerrimē alterum sclopētum arripit. Īdem Vendredi, ambōque suum

quisque explōdunt. Hīc duo tantum occubuērunt barbarī. Nōnnūllī

autem, vulnerātī scīlicet, clāmantēs atque ululantēs, āmentium

īnstar, discurrunt ; aliī cruentī, aliī vehementer laesī. Ex

istīs nōn multō post trēs etiam sēmianimēs prōcidunt.

« Agedum, Vendredi, » Rōbinson exclāmat, dum sclopētum abjicit

explōsum, ut tertium replētum arripiat ; « prōrumpāmus. » Hīs

dictīs, factō impetū, ambō in campum ruunt, Rōbinsonque ad

captīvum prōvolat. Dum autem ad illum accēdit, nōnnūllōs

barbarōrum fugientium animadvertit gradum sistere, atque ad

pugnam sē compōnere. Hoc Rōbinson sociō innuit. Quī quidem,

signō ejus intellēctō propius accessit, sclopētōque explōsō ūnum

ex illīs prōstrāvit.

Interim Rōbinson cultrō vincula secat, quibus captīvī manūs

pedēsque cōnstrictī erant. Tum Germānicō sermōne interrogat,

quisnam sit. Captīvus Latīnīs verbīs respondet sē Chrīstiānum et

Hispānum esse. Tunc illī Rōbinson sclopētum manuārium gladiumque

porrigit, ut ad pugnam dirimendam ipse auxiliō sit. Hispānus vix

sclopētum gladiumque accēperat, cum furōre percitus, bellumque

commūne recentiōre īrā gerēns, in barbarōs impetum facit, et dum

cēterī ad scaphās sē recipiunt, nōnnūllōs cūnctantēs caedit.

Jamque illī vēlīs rēmīsque aufūgēre.

Vendredi Hispānusque ūnam ē scaphīs relictīs cōnscendere

statuunt, ut fugientēs persequantur. Rōbinson autem eōs ā

cōnsiliō āvertit, hīs dictīs : « Abundē est, amīcī ! sanguinis

hūmānī satis profūdimus, plūs fortasse quam fās erat. Cēterī

vīvant, cum nōbīs porrō nocēre nec velint, nec valeant. »

« Fierī autem potest, excipit Vendredi, ut majōre numerō

revertantur. — Sit sānē ! » Rōbinson respondet, ejus umerum

lēniter percutiēns ; « nōnne exercitus quoque noster auctus

est ? » Hispānum ostendēns. « Nunc licet nōbīs vel legiōnem

integram istōrum aggredī caedereque, seu in apertō, seu intrā

vallum proeliēmur. »

Jam vir noster, ut erat hūmānissimus, campum pugnae lacrimāns

circumīvit, sī forte cuiquam barbarōrum adhūc spīrantium posset

succurrere. Plūrimī autem exspīrāverant ; cēterīque, inter manūs

ejus vīnum vulneribus īnstillantis, animam efflant. Ūnus et

vīgintī numerō barbarī dēsīderātī sunt ; nec vulnerātus quidem

ūllus inter victōrēs fuerat.

————

Caput vīcēsimum septimum.

Vendredi patrem suum invenit. — Hispānus nārrat suōs cāsūs.

Rōbinson, cupidus scaphae quam barbarī relīquerant īnspiciendae,

ad eam accessit, atque nōn sine magnā admīrātiōne in illā

invēnit hominem alium, manibus pedibusque miserābiliter vīnctum,

mortuō quam vīvō similiōrem.

Rōbinson statim solūtīs ejus vinculīs, eum ērigere nītitur. Hic

vērō neque stāre, neque loquī poterat ; flēbiliter potius

ingemēbat, ratus nīmīrum sē nunc ad mortem trahī. Cum ille gente

barbarus, nōn autem Eurōpaeus esset, Rōbinson socium vocat

mortuōrum corpora congerentem, ut patriō sermōne hominem

alloquātur. Vix autem Vendredi captīvum cōnspexit, cum

spectāculum ejusmodī īnsecūtum est, quod Rōbinson et Hispānus

nōn sine lacrimīs intuērī potuērunt. Scīlicet Vendredi, subitō

quasi lymphātus, in captīvī amplexūs prōvolāre, eum ōsculārī,

urgēre ; clāmāre, rīdēre, exsultāre, saltāre, flēre, manūs

torquēre, faciem et pectus foedāre, iterumque exclāmāre, āmentem

dēnique tōtō habitū referre. Diū quoque et multum Rōbinson

socium prius interrogāvit quam ille hoc ūnum breviter dominō

respondisset : « Pater meus ! »

Jam vērō cūncta quibus optimus ille juvenis laetitiam

pietātemque exprimere gestiēbat, verbīs nēmō dēscrīpserit.

Vīciēs ille ē scaphā in terram, ē terrā in scapham prōsilit.

Rōbinson vīnī aliquantulum quod in lagēnā reliquum habēbat,

fīliō trādit, quō patris membra tumentia foveat. Tum paululum

sēcessit, ut Vendredi līberius sēsē tōtum daret laetitiae.

Ac aliquantō post reversus, interrogat an cibum aliquem patrī

praebuerit : tum respondentī sē minimē adhūc dē hōc cōgitāsse,

Rōbinson jentāculum suum ipsī offert, quod hic patrī trādidit.

Tum repente ē scaphā prōsiluit, atque ita celeriter prōcurrit,

ut jam extrā cōnspectum esset prius quam Rōbinson eum posset

interrogāre. Mox autem reversus est, manū alterā urceum aquae

plēnum, alterā pānem cāseumque tenēns. Illum patrī, hunc dominō

porrigit, ut jentāculum, quō ille sē dēfraudāverat, compēnsāret.

Senex aquā gelidā subitō recreātus est ; quippe quī sitī

excruciātus in eō erat ut prōrsus dēficeret.

Jam Rōbinson ad Hispānum in grāmine prōstrātum languentemque sē

convertit ; istum quoque ā sociō pōtū cibōque reficiendum

cūrāvit. Tum illum ad scapham dēdūcit, in quam, tormentō quoque,

sclopētīs spoliīsque interfectōrum onerātam, Vendredi saltū sē

dedit ; tamque vēlōciter, ventō quamvīs adversō, eam rēmīs

impulit, ut Rōbinson nāvigantis cursum in lītore pedibus

incēdēns vix aequāret.

Brevī ad arcem perventum est, in quam omnēs nunc ab omnī

perīculō līberātī ingressī sunt. Tum hospitēs ambō cēnam

salūbrem parant. Et certē Rōbinson subrīsit, cum cōgitāsset sē

persōnam rēgis referre. Tōtī scīlicet nunc īnsulae imperitābat ;

omnēs ejus subditī vītam illī acceptam referre dēbēbant, ab ejus

nūtū pendēre, atque, sī opus esset, vītam ipsam prō dominō

profundere.

Tunc sīc socium Rōbinson alloquitur : « Duplicī nōmine fēstus

nōbīs hic diēs habēbitur : tum quod duōs hominēs ex faucibus

barbarōrum ēripuimus ; tum quod tū ipse, ō amīce, patrem tuum

recēpistī. Lautissimīs igitur dapibus hodiē mēnsam īnstruāmus. »

Inter epulandum nārrāvit Hispānus, quō fātō inter manūs

barbarōrum incidisset. Cum ille sex ferē mēnsēs inter eōs

versātus fuisset, eōrum linguam ita didicerat, ut cōgitāta

verbīs exprimeret, Vendredique apud dominum mūnere interpretis

fungēbātur. Summa eōrum, quae nunc ille nārrāvit, haec est :

« Nāvis nostra ad mercātūram nigrōrum hominum faciendam profecta

erat. Ab ōrā scīlicet Āfricae vēnimus, ubi variās mercēs ex

Eurōpā cum grānulīs aureīs, ebore atque hominibus nigrīs

mūtāverāmus, odiōsō quidem et inhūmānō quaestū : hōs centum

numerō nāvī imposuerāmus in Americam trānsvehendōs. Jam vīgintī

eōrum vītā excesserant, aliīs quippe super aliōs prōmiscuē

congestīs. Tempestās saeva et diuturna ab itinere dēerrantēs ad

ōram Brasiliae nōs abripuit. Cum nāvis fatīscere coepisset, nec

in altum revertī gubernātor audēret, satius dūxit ōram terrae

continentis legere. Exortā subitō novā tempestāte, ventīs

reflantibus rejecta est nāvis ā continente, et noctū prope

īnsulam quamdam in scopulōs conjecta. Nōnnūlla explōsimus

tormenta, et, sīcuti fierī solet, significāvimus nōs in

discrīmine versārī, et statuimus nāvem, quoad fierī posset, nōn

dēserere. Hāc mente servōrum nigrōrum vincula solvimus, ut illī

nōs ad aquam undique per compāgēs laxātās abundantem hauriendam

adjuvārent. Quī simul līberōs sē sentiunt, factā cōnspīrātiōne,

scaphās occupant ad lībertātem simul vītamque servandam. Tum

inopēs cōnsiliī haesimus. Illōs enim vī adhibitā cōgendī

potestās nōbīs nōn erat ; quippe nōs quīndecim numerō, illī

octōgintā, multī quoque eōrum nostrīs armīs potītī. Neque tamen

minus anceps perīculum erat dērelictīs in nāve scōpulīs

haerente, sine scaphārum auxiliō : ad precēs igitur cōnfūgimus,

eōs ōrantēs quī paulō ante servī erant, ut vel remanērent, vel

nōs sēcum abdūcerent. Hīc vērō nōn possum quīn hūmānitātī

illōrum laudēs dēbitās persolvam. Etsī enim illīs saevissimē ūsī

fuerāmus, tamen misericordiā commōtī hoc nōbīs concessērunt, ut

in scaphās, sed cūnctī inermēs, admitterēmur.

« Tum in eās dēsiluimus, tantā multitūdine, ut paene

submergerentur. Interim dum ad īnsulam proximam tendimus,

mūtātus subitō ventus nōs, quantumvīs rēmīs connīsōs, in altum

prōpulit. Tum vērō praesentissimum fuit vītae discrīmen. Attamen

scaphae, quamvīs māximē onerātae, et flūctibus crēbrīs jactātae,

undārum vim superābant ; ac dēmum praeter omnem exspectātiōnem,

nēmine āmissō, ad īnsulam plānē ignōtam dēlātae sunt, cujus ab

incolīs hūmānissimē exceptī sumus. Vītam apud illōs hūc ūsque

dēgimus, suō quisque modō, miserō illō quidem ; barbarī quippe,

nūllum agrum exercentēs, piscibus tantum frūctibusque vēscuntur.

Illī nōbīscum libenter suam cibāriōrum paucitātem

commūnicāvērunt, nōsque docuērunt quā arte piscārentur, ut ipsī,

quae essent ad vīvendum necessāria, parārēmus. Longē melior sānē

erat nigrōrum hominum condiciō ; quippe quī et huic vītae

assuētī, et nunc in lībertātem vindicātī essent.

« Paucīs abhinc diēbus gēns quaedam fīnitima īnsulae bellum

intulit. Tunc omnēs arma capiunt : nōs quoque exīstimāmus

nostrum esse officium, sānctum atque sollemne, hospitibus tam

hūmānīs auxiliārī.

« Ego quidem ā latere fortissimī illīus senis pugnāvī, quī

leōnis īnstar in hostēs dēnsissimōs irruit. Quem cum ab hostibus

circumventum vīdissem, dum dīmicantī opem ferre properō, ipse

īnfēlīx cum eō captus sum. Duōs inde diēs duāsque noctēs manibus

pedibusque vīnctī dēgimus, sitī īnsuper famēque excruciātī.

Hodiernō autem diē vix exortō ad scaphās prōtrahimur, scīlicet

ut, prō ferō suō mōre, praedam illī vorārent. Tum vērō dīvīna

prōvidentia, vōs, ō virī fortēs magnanimīque, ad nōs servandōs

mīsit, ut vōbīs ejusmodī beneficium dēbērēmus, quod solvere

numquam erit in nostrā potestāte. »

Hispānus hīs dictīs conticuit ; effūsīs autem lacrimīs

significāvit quam grātō esset animō. Rōbinson incrēdibilī cum

laetitiā comperit vērissimum esse quod prius conjēcerat,

Vendredique cum eō dīvīnae prōvidentiae et sapientiam et

benignitātem admīrātus est.

————

Caput vīcēsimum octāvum.

Cōntiō advocāta. — Lēgātī missī. — Lēgēs īnstitūtae. — Spēlunca.

— Mōnstrum.

Proximō diē, Rōbinson omnēs sibi subditōs convocāvit, ut rem,

quae diūtius differrī nōn poterat, conjūnctīs vīribus

perficerent.

Scīlicet verendum erat nē, malignīs jacentium in campō pugnae

cadāverum vapōribus, pestis fūnesta exorīrētur. Itaque cūnctī,

suā quisque īnstrūctus secūrī, conveniunt ; caesīsque lignīs,

Rōmānōrum mōrem imitātī, corpora dēfūnctōrum combūrunt. Interim

Vendredi patrem suum docuerat, quantum gentēs bene morātae ab

hūmānā carne abhorrērent. Quod quidem mīrum senī prīmō vīsum

est : fīlius autem, expositīs omnibus quae ipse ā dominō

accēperat, brevī patrem eō addūxit ut mōrem istum inhūmānum

āversārētur. Senem illum Dominicum Rōbinson proptereā

appellāvit, quod diē dominicā eum servāverat.

Jam ille ūniversōs in cōntiōnem vocat, in quā Vendredi iterum

interpretis mūnere, cum ergā Hispānum, tum apud senem Dominicum,

fūnctus est. Rōbinson vērō, ut apud ipsum summa imperiī erat,

hīs verbīs incipit : « Ō amīcī, quōs Deī prōvidentia sociōs mihi

adjūnxit, omnia nunc possidēmus quae ad bene beātēque vīvendum

requīruntur : absit vērō ut ego hīs bonīs tranquillō animō et

quiētō fruar, quamdiū intellēxerō esse aliōs hominēs quī, cum ā

nātūrā jūs aequum illīs fruendī accēperint, inopiā tamen et

miseriā opprimantur ! Hīc loquor dē populāribus tuīs, ō amīce,

quem mihi commūnis ab Eurōpā orīgō propius jungit, dē Hispānīs

scīlicet quī barbarōrum sunt adhūc in potestāte. Itaque hoc ā

vōbīs petō ut suam quisque sententiam dīcat, dēclāretque quā

potissimum ratiōne eōs in societātem hujus nostrae condiciōnis

adscīscāmus. »

Haec fātus, ūnumquemque sententiam prōferre jubet. Hispānus sē

vel ūnum eōs, in scaphā dē hostibus captā, adductūrum

pollicētur. Dominicus profitētur sē idem facere parātum.

Vendredi autem cēnset satius esse patrem suum senem manēre,

optatque ut sibi liceat Hispānō sēsē addere. Tum nōbile patrem

inter et fīlium fuit certāmen, utrī potissimum contingeret vītae

perīculum adīre. Itaque Rōbinson coāctus est, ad rem dirimendam,

sententiam ipse suam dīcere, cui omnēs laetī obtemperāvērunt.

Haec erat, ut Hispānus cum Dominicō proficīscerētur, Vendredi

autem apud sē remanēret.

Addidit vērō, priusquam ambō illī in viam sē cōnferrent, necesse

esse ut, arātō agrī deciēs majōre spatiō, sēmina sererentur ;

auctō enim colōnōrum numerō, vīctum quoque necessārium augendum

esse. Igitur per aliquot hebdomadēs continuās, agricola quisque

factus est : operāriōrumque dīligentiā, fēlīciter omnia et cito

cōnfecta sunt ; cūnctīsque intrā quīndecim diēs absolūtīs,

cōnstitūtum iter parātur. Sed prius quam proficīscerētur,

Hispānus probī grātīque in Rōbinsōnem animī documentum ēdidit,

quod et prūdentiam ejus dēclārāvit. Scīlicet cōnfessus est

populārēs suōs, ipsīus īnstar, esse rēmigēs dē plēbe, rude genus

et incultum ; neque sibi eōrum mentem adeō perspectam esse, ut

spōnsor fīat dē ipsōrum fide ac voluntāte ; itaque sē optimum

cēnsēre, ā Rōbinsōne, ut pote dominō, lēgēs certās cōnstituī,

nēminemque in īnsulam addūcendum esse, nisi prius lēgibus illīs

sēsē obstrīnxerit. Rōbinson, laetus hospitis fide, ejus cōnsiliō

obsecūtus est. Hīs autem verbīs lēgēs scrīptae erant.

« Quīcumque in īnsulā vīvere, atque in partem commoditātum, quās

illa praebet, admittī cupit, eum oportet :

« 1º. Voluntātī dominī illīus īnsulae lēgitimī in omnibus

oboedīre ; cūnctīsque īnstitūtīs, quae ille ad salūtem commūnem

cīvium prōmovendam praecēperit, obtemperāre.

« 2º. Vītam agere in labōre, temperantiā et honestāte : nēmō

enim in hāc īnsulā tolerābitur, quī ignāviae, quī luxuriae aut

ūllī turpitūdinis generī sē dederit.

« 3º. Abstinēre ab omnī rixā : sīquis autem injūriam accēperit,

nē sit in propriā causā jūdex, sed querēlam ad īnsulae dominum

dēferat, aut ad eum quī jūdex ab illō cōnstitūtus fuerit.

« 4º. Omnēs labōrēs ad commūnem ūtilitātem necessāriōs libenter

suscipere, ac, sī rēs postulābit, dominō, vel cum vītae

discrīmine, opem ferre.

« 5º. Sī quis ūllam ex hīs lēgibus aequissimīs violāre ausus

fuerit, cēterōrum officium est adversus eum coalēscere, ut

pāreat, aut ex īnsulā in perpetuum ējiciātur.

« Nēminem vērō nōn hortāmur ut hās condiciōnēs sēriō perpendat,

nōmenque jūrisjūrandī locō nōn subscrībat, nisi prius statuerit

illīs quam religiōsissimē obtemperāre.

« Rōbinson. »

Hās lēgēs scrīptās Hispānus in vernāculum sermōnem vertit. Quō

factō, ille et calamīs et ātrāmentō īnstruitur, ut populārēs

ejus nōmen lēgibus prōpositīs prius subscrībant, quam

proficīscantur. Tum viāticīs scaphae impositīs, magnā cum

pietāte valedīcunt Rōbinsōnī sociōque, et vēla faciunt.

Hīs perāctīs, Rōbinson, comite Vendredi, domum vēnandō redit.

Sed nōn longē prōcesserat, cum canis stetit lātrāns ad īmam

rūpem arbustīs cōnsitam. Accēdunt ambō propius, hiātumque in

rūpe dēprehendunt adeō artum, ut irrēpere, nōn vērō ingredī,

possent. Rōbinson socium tentāre jussit num per hiātum istum

posset sē immittere. Quī caput cum vix admōvisset, horrendō

clāmōre retrāxit, nihilque Rōbinsōnis admonitiōnem cūrāns,

āmentis īnstar aufūgit. Tandem Rōbinson, eum assecūtus, causam

fugae rogat : « Heu ! heu ! respondet Vendredi, fugiāmus !

mōnstrum horrendum vīdī, ingēns, ārdentibus oculīs, faucibus

tantīs ut nōs ambō simul absorbēre possit.

« — Ehem ! Rōbinson excipit, faucēs satis amplās dīcis : attamen

ipse rem explōrābō. — Ō domine, exclāmat Vendredi, ad pedēs ejus

prōvolūtus, per Deum tē obsecrō ; absit ut hoc faciās : tē

mōnstrum illud dēglūtiet ; tum miser Vendredi dominō orbātus

erit. » Rōbinson subrīdēns interrogat, an ipse ab illō dēvorātus

fuerit. Cum Vendredi obmūtēsceret, illum Rōbinson domum jussit

festīnāre, ut lampadem accēnsam quaereret. Ipse interim ad

spēluncam reversus sclopētō armātus, ad ōstium sē collocat.

Mox Vendredi cum lampade redit, dominumque iterātīs precibus

ōrat, nē mortī certae ultrō sē objiciat. Rōbinson autem, quī rē

dēlīberātā timōris expers erat, hortātur socium ut animō

cōnfīdat. Tum lampadem sinistrā, sclopētum dextrā tenēns,

mōnstrō fortiter obvius fertur. Capite vix immissō, ad dubiam

lampadis lūcem ipse quoque aliquid cōnspicātus est quod sibi

horrōrem incussit. Neque adeō tamen aufugere voluit ; sed admōtā

propius lampade, perspexit nihil plānē illud esse nisi lamam

aetāte frāctum, et seniō mox interitūrum. Scīlicet cum iīs

animālibus, quae sīc dēgunt utī nātūra sē habet, vīrēs nōn jam

suppetunt ut anquīrant et parent quae sunt sibi ad vīctum

necessāria, tum sēsē in latibula recipiunt, ubi languōre aut

inediā cōnsūmuntur.

Cum igitur Rōbinson circumspiciendō nihil dēprehendisset praeter

animal illud minimē timendum, penitus in spēluncam irrēpsit,

vocātō ad sē Vendredi. Hic etsī vehementer trepidābat, nōn

potuit quīn dominum ducem sequerētur, atque nōn sine admīrātiōne

vīdit quantopere magnitūdinem mōnstrī timor exaggerāvisset.

Cum jam lama in eō esset ut ageret animam, Rōbinson illum ex

antrō prōpellit, quem, cum exspīrāverit, terrā obruat. Quō

factō, cūriōsius locum explōrantēs, inveniunt antrum satis

amplum et jūcundum, ex quō magnam in posterum ūtilitātem sē

captūrōs spērābant : scīlicet illud quasi dē industriā excavātum

erat. Hoc statim Rōbinson ēlēgit, ubi, fervidissimō sōlis aestū,

frīgus captāret. Itaque missus est Vendredi ut īnstrūmenta

afferret, quōrum ope coepērunt ōstium antrī amplificāre ; atque

in hōc opere, dum abessent duo lēgātī, tempus nōn sine

jūcunditāte cōnsūmpsērunt.

————

Caput vīcēsimum nōnum.

Nāvis anglica appulsa ad īnsulam. — Quō cāsū. — Magna Rōbinsōnis

in praefectum merita. — Spēs līberātiōnis.

Octo jam ēlāpsīs diēbus nōndum lēgātī redierant. Vendredi

saepissimē nunc ad montem prōcurrēbat ; nec tamen, quamvīs

intentīs intuērētur oculīs, quidquam cōnspiciēbat. Tandem diē

quādam, cum Rōbinson domī occupātus esset, ecce subitō redit

ille exsultāns, ac procul : « Adveniunt ! adveniunt ! » Hōc

nūntiō laetus Rōbinson, telescopiō arreptō, ad collem properat.

Inde ē longinquō prōspicit scapham ad īnsulam tendentem. Sed,

quassāns caput, « Incertum, ait ille sociō, an hoc vērē sit quod

exspectāmus. » Vendredi expalluit : Rōbinson iterum speculātur ;

nunc jam rēs est nōn dubia. Scīlicet Eurōpaeāna erat nāvicula,

albīque hominēs in eā armātī. Extemplō sociī alium collem

cōnscendunt, certiōra vīsūrī. Quantus vērō fuit stupor

cernentium nāvem ingentem Anglicam, in ancorīs stantem !

Tum Rōbinsōnis animus admīrātiōne, metū, laetitiā invicem

afficitur. Hinc enim gaudet spē līberātiōnis ; inde vērō stupet

metuitque, quod nōn liquet quō cōnsiliō nāvis ista hoc

appulisset. Itaque veritus nē pīrātae essent, in colle arboribus

virgultīsque cōnsitō sē sociumque collocat in speculīs. Inde

cernunt scapham ūndecim hominibus onerātam ad lītus appellere,

ex quibus octo armātī, trēs reliquī inermēs vīnctīque. Hī quidem

vix in lītore expositī vinculīs solūtī sunt. Ūnus ex illīs

misericordiam armātōrum implōrābat. Reliquī duo manibus sublātīs

ā Deō auxilium et salūtem petere vidēbantur. Quibus cōnspectīs,

Rōbinson perturbātus et anceps cōnsiliī stetit. At brevī nōn

sine horrōre videt nōnnūllōs nautārum strictīs gladiīs necem

captīvō intentantēs, ac deinde tribus captīvīs relictīs proximum

petentēs nemus. Illī intereā sedēbant maestō dējectōque vultū,

ad cōgitātiōnēs quid deinde futūrum esset dolōre conversō. Tum

Rōbinson, cujus in mentem aliēnīs malīs propria revocābantur,

miserīs istīs hominibus vel ipsīus vītae perīculō opem ferre

statuit. Igitur Vendredi jubētur sclopēta, gladiōs apparātumque

tormentārium quam celerrimē afferre : ipse remanēre satius

dūxit, speculātūrus quae sequerentur. Cūnctīs igitur ad

pugnandum parātīs, magnā cum voluptāte nostrī animadvertunt

nautās vagantēs in umbrā passim recubāre, ut somnō, diēī

fervidissimō tempore, indulgērent. Tum Rōbinson, cum paululum

exspectāsset, cōnfīdentī animō ad miserōs illōs accēdit. Quī cum

faciē ā Rōbinsōne āversā sedērent, attonitī stupuērunt, audītā

vōce subitō clāmantis : « Quīnam virī estis ? » At illī

exsilīre, fugamque parāre. Rōbinson vērō Germānicō sermōne

hortātur, nē timeant ; sē servātōrem adesse, et dē patriā, dē

malīs, et quid opis ipse ferre posset, interrogat. « Anglī

sumus, » respondet ūnus, quī Germānicam linguam apprīmē

intellegēbat. « Ego sum praefectus nāvis : nautae meī,

conjūrātiōne factā, nāvī meā potītī sunt. Prīmō statuerant mē

cum virīs istīs bonīs interficere ; tandem vītam dēprecantibus

concessērunt. Vīta autem in hāc īnsulā dēsertā, inopiā et

miseriā peritūrīs, est ipsā morte acerbior. — Ego vōs, inquit

Rōbinson, ex omnī difficultāte expediam, vel ipsīus capitis meī

perīculō, sed duplicī lēge, scīlicet ut mihi tū, quamdiū in

īnsulā, cum tuīs pāreās ; deinde ut, sī nāvem tuam tibi

restituere mihi contigerit, mē meōsque in Angliam revehās. »

Quae cum praefectus affirmandō prōmīsisset, tum Rōbinson

sclopētō quemque gladiōque armāvit, eā tamen condiciōne, ut iīs

nēmō ante ūterētur quam ipse jussisset. « Scelestōs hominēs,

addit ille, somnō nunc sōpītōs, et passim jacentēs occupēmus ;

sed incruenta sit victōria. »

Tum illī tōtī ab lūctū versī in īram, ducem secūtī sunt ;

Vendredi laqueōs, quibus illī ligātī fuerant, sēcum ferente. Jam

ad proximum accēdunt, in faciem prōstrātum, et somnō tam altō

oppressum, ut, manibus pedibusque vīnctīs, ōs eī prius

obstrūxerint quam penitus experrēctus esset. Manibus ā tergō

revīnctīs, in eōdem statū immōtus manēre jubētur ; quī, sī vel

minimam vōcem ēdiderit, jugulābitur.

Quō factō, ad secundum properant, quem ligātum pariter supīnum

collocant, eadem, nisi sileat, intentantēs. Et jam, favente

suprēmō illō scelerum vindice, sex in vinculīs erant, cum

postrēmī duo, subitō experrēctī surgentēsque, arma corripiunt.

« Ō vōs scelestī, exclāmat Rōbinson, cernite sociōs, arma

abjicite ; pereat quī cūnctābitur. » Haec cum intonuisset, illī,

gladiīs abjectīs, in genua sē prōsternere, supplicēsque dēlictī

veniam ā praefectō petere. Atque hīs etiam manūs nōdīs

implicantur. Tum Rōbinson jubet ūniversōs in spēluncam

contrūdī ; ōstiōque validīs arborum rāmīs obstrūctō, mandat

cūstōdī ut interficiātur sī quis claustrum tentat perrumpere.

Deinde sociī factō agmine ad scapham sē cōnferunt, quam vectibus

admōtīs in siccum prōtrahunt ; carīnā deinde perforātā.

Sub hōram post merīdiem tertiam, tormentum ē nāvī explōditur, ad

revocandōs ex īnsulā nautās. Quō signō ter repetītō cum nēmō

rediisset, alia scapha ē nāvī profecta est ad īnsulam. Tunc

Rōbinson cum sociīs in collem sē recipit. Scaphā appulsā, nautae

ad priōrem currunt, quam vident in siccō, et perforātam. Jam

circumspicere, sociōsque nōmine vocāre. Nēmō autem fuit quī

respondēret. Illī decem numerō erant, armātī omnēs. Rōbinson,

quī ex praefectō accēperat inter captīvōs trēs esse quī nōn nisi

metū coāctī vēnerant in sceleris societātem, Vendredi

gubernātōremque ad eōs mittit ; cumque illī veniam ōrāssent

impetrāssentque, tum armīs redditīs eōs, quae ipse praecēperit,

sēdulō exsequī jubet.

Interim quī posteriōrī scaphā advectī fuerant, sustulēre

clāmōrem. Redditur et major ā Rōbinsōnis commīlitōnibus ; hoc

enim ille jusserat, ut advenae in nemora allicerentur. Illī

scīlicet, vōce respondentium vix audītā, sparsī hinc inde per

silvās vagantur. Sed nēmine repertō, cum jam advesperāsceret,

noctem veritī, ad scapham redeunt, cursū et vānō errōre fessī.

Atque, ut quisque occurrit, excipitur ab īnsidiantibus, quōrum

in manūs sex ita incidērunt. Cum quattuor aliī reverterentur,

mittitur ad hōs ūnus nautārum in grātiam receptōrum,

interrogātūrus, an sponte armīs abjectīs sē submittere velint ;

nī faciant, īnsulae prōcūrātōrem, trīgintā abhinc passibus,

quīnquāgintā mīlitēs ex arce ēdūxisse, quī ipsōs caederent. Tum

Rōbinson armōrum strepitum ūnā omnēs ēdere jussit, ad verba

lēgātī cōnfirmanda. Priusque illī terrōre quam bellō vincuntur.

« An vērō dēlictī veniam impetrātūrī sumus ? » quīdam ex iīs

tandem rogat. Cui praefectus in virgultīs latēns sīc

acclāmāvit : « Vōcem meam agnōscis, Thōmā Smith ! Sī īlicō arma

ē manibus ceciderint, vītam habēbitis, Atkins exceptō. »

Scīlicet ille sēditiōnis concitor fuerat. Tum ūniversī statim

arma abjicere. Atkins autem exclāmāns, praefectum obtestātur ut

sibi parcat ignōscatque commūne esse omnium scelus. Praefectus

respondet, sē, quod ūnum posset, prōcūrātōris eum clēmentiae

commendātūrum ; quod illī placuerit, exspectet.

Quō factō, Vendredi cum tribus nautīs ad illōs vinciendōs

mittitur. Jam Rōbinson, quī prōcūrātōris persōnam agēbat,

accessit cum praefectō. Hic autem dē captīvīs eōs ēlēgit, quibus

eam nātūrae bonitātem nōverat ut ipsōs sceleris commissī vērē

paenitēret : hī ad arcem, cēterī ad spēluncam dūcuntur. Ex iīs

quī in antrum anteā conjectī erant, duōs etiam addūcī jussit, dē

quibus bene quoque spērābat. Quōmodo autem cum illīs ēgerit, et

quae posteā acciderint, restat ut nārrētur.

————

Caput trīcēsimum.

Fundāta colōnia. — Rōbinson relinquit īnsulam. — Quod accidit in

patriam redeuntī. — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam

dēgit.

Quibus culpa remissa fuerat, hī, ante arcem collēctī, decem

numerō erant. Rōbinson, prōcūrātōris nōmine, quālem eum esse

dūcēbant, dēclārat, eā lēge ipsōs sēditiōnis veniam impetrātūrōs

ut praefectum lēgitimum in recuperandā nāve adjuvent. Quae

sententia etiam captīvīs dēnūntiātur. Tum utrīsque captīvīs

simul et līberīs ūnā conversandī cōpia data est, ut sēsē mūtuō

in fide servandā cōnfirmārent, cum haec sōla sontibus patēret

salūtis via.

Interim fabrō lignāriō mandātur ut alterīus scaphae perforātae

carīnam reficiat. Tum altera praefectō, altera gubernātōrī

trāditur, nautīs inter utrumque dīvīsīs, cūnctīque apparātō

bellicō īnstrūctī vēla faciunt.

Rōbinson, cujus fortūna ex ēventū hujus incoeptī pendēbat, tantā

animī perturbātiōne sollicitūdineque agitābātur, ut stāre locō

nescīret : nunc in spēluncā sedēre, nunc in collem adscendere ;

et quia noctū oculōrum cessābat ūsus, auribus captāre sī forte

aliquid ē nāve audīret. Augēbātur sollicitūdō exspectātiōne

signī dē quō inter eōs convēnerat. Triplex scīlicet explōsiō

nōndum audīta erat, etsī mediā nocte ingruente.

Et jam spēs omnis abierat, cum subitō fit sonitus ē longinquō.

Rōbinson, quasi ē somnō repente excitātus, aurēs ērigit.

Sequitur altera explōsiō, et deinde tertia. Nunc cōnstat nāvem

esse expugnātam ; nunc certō in Eurōpam profectūrus est. Tum

āmēns laetitiā dēvolāre, socium in grāmine recubantem excitāre,

amplectī, deinde ad arcem currere, sarcināsque raptim colligere.

Diē nōndum exortō, ad collem rūrsus properat ; eōque ubi nāvis

in ancorīs stābat, oculōs intendit, lūcem diēī plēnam

exspectāns : ac brevī cōnspicit praefectum nāvis, collem,

nōnnūllīs ipsum comitantibus, cōnscendentem. Rōbinson ūnō impetū

ejus in amplexūs prōvolat. Tum praefectus nārrat sē nāve

fēlīciter admodum potītum esse, nēmine occīsō, nec vulnerātō

quidem ; scīlicet obscūrā nocte ita ēvēnisse, ut nec

agnōscerētur ipse, nec comitēs ā nāve prohibērentur.

Turbulentissimōs sēditiōnis auctōrēs sibi quidem obstitisse,

captōs vērō in vincula fuisse conjectōs. Hīs dictīs, cibōs

quōsdam dēlicātiōrēs ē nāve afferrī jubet, laetīque omnēs

lautissimō convīviō recreātī sunt.

Deinde praefectus Rōbinsōnem rogāvit, quidnam nunc sibi

faciendum mandāret, quō ipsī grātiam persolveret. Huic

Rōbinson : « Praeter hesterna prōmissa, haec tria tē rogābō :

prīmum quidem ut hīc commorēris, dōnec pater sociī meī

redierit ; tum ut mē meōsque in nāve excipiās ; dēnique ut

sēditiōnis auctōribus veniam condōnēs. Haec sōla dēlictī poena

sit in hāc īnsulā dēserī. »

Praefectus, haec pacta conventaque quam religiōsissimē

servātūrum sē pollicitus, captīvōs addūcī jubet, pessimīsque

eōrum dēsignātīs poenam irrogātam dēnūntiat ; neque illī sine

laetitiā hoc audiērunt, cōnsciī quippe capitālis admissī

facinoris. Rōbinson eōs benignē docuit quōmodo vīctum

quaererent, illīsque rēs suās omnēs relictūrum sē prōmīsit.

Dum noster haec loquitur, Vendredi magnō cursū anhēlāns nūntiat

patrem cum Hispānīs advēnisse. Cūnctī igitur illīs obviam

properant. Vendredi, cēterōs praevertēns, in amplexūs patris

praecurrerat. Rōbinson nōn sine admīrātiōne duās mulierēs inter

advenās cōnspexit ; Dominicusque interrogātus docet uxōrēs esse

duōrum Hispānōrum, quās illī in ipsā regiōne suscēperant. Hī

vērō ubi audiērunt Rōbinsōnem mox profectūrum, nōnnūllōsque

rēmigēs in īnsulā relictūrum esse, rogāvērunt ut sibi quoque

licēret in eā remanēre ; sē enim, omnibus audītīs quae aliī

memorāverant, jūcundiōrem illa sibi sēdem nōn optāre. Quibus

precibus Rōbinson annuit libentissimē ; gaudēbat inprīmīs duōs

hīc spectātā probitāte virōs relinquere. Spērābat enim fore ut

eōrum operā et exemplō cēterī ad meliōrem frūgem redūcerentur.

Hāc mente aliōs omnēs eōrum auctōritātī subjicere cōnstituit.

Itaque ūniversōs arcessī jubet : sex Anglī erant, et duo Hispānī

cum uxōribus. Quibus convocātīs, suam Rōbinson dēclārāvit

voluntātem, hīs verbīs : « Nēminem fore spērō, quī mihi jūs

dēneget dē rēbus meīs, id est, hāc īnsulā, cum omnibus quae in

eā sunt, arbitriō meō statuendī. Optō autem ut omnium cujusque

vestrum, quī hīc remānsūrī estis, condiciō sit beātissima ;

atque ad id assequendum, certās lēgēs nōn habentibus meum est

īnstituere, vestrum autem sequī.

« Haec igitur accipite.

« Hōs ambō Hispānōs ego meōs in īnsulā vicāriōs cōnstituō. Hī

praecipient ; vōs pārēbitis. Hīs committō apparātum omnem

bellicum, variaque īnstrūmenta, eā tamen lēge ut illī vōbīs

necessāria praebeant ; vōs autem cum iīs honestē in pāce

vīvātis.

« Ac prīncipiō Deum colite ; nūlla enim cīvitās firma, nisi

fundāmentum sit pietās.

« Proxima pietātī sit jūstitia. Jūs suum cuique tribuātur, ac nē

cui quis noceat.

« Dē cēterīs ambō Hispānī vīderint. Illī fīnēs agrīs

assignābunt, jūraque, prout rēs postulābit, prīvāta pūblicaque

statuent.

« Forsan et ōlim dabitur dē vōbīs audīre, aut mē aliquandō

juvābit extrēmum in hāc īnsulā mihi cārissimā vītae, tempus

agere. Vae illī quī intereā īnstitūta mea trānsgressus fuerit !

Ego hominem in cymbā impositum flūctibus saevissimā tempestāte

agitātīs trādam hauriendum. »

Hīs audītīs, assēnsēre omnēs, oboedientiamque pollicitī sunt.

Tum noster ea notāvit quae sēcum āveheret : scīlicet 1º. vestem

ē pellibus ā sē ipsō cōnfectam, cum umbellā ; 2º. hastam propriā

quoque arte perfectam, arcum, secūrimque siliceam ; 3º.

psittacum, canem villōsum, lamāsque duōs ; 4º. varia

īnstrūmenta, quae, cum esset sōlitārius, fabricāverat. Hīs

cūnctīs in nāvem trānsportātīs, secundōque spīrante ventō,

proximō diē proficīscī cōnstituunt. Jamque tempus adest. Tum

Rōbinson lacrimāns eōs quī remānsūrī erant ad concordiam

pietātemque sequendam dēnuō hortātus, ultimum valē acclāmat, et

comitibus Vendredi Dominicōque nāvem cōnscendit. Hic inter

trānseundum morbō assūmptus est.

Fēlīcissimus ad Portsmuthiam cursus fuit. Cum nāvem Rōbinson

opportūnē hīc invēnisset Hamburgum tendentem, ab Anglicae nāvis

praefectō discessit, atque alteram cōnscendere properāvit : haec

brevī solvit ancorās.

Dulcissima jam Rōbinsōnis patria ē longinquō cernitur ; jam in

ōstium Albis advēnēre, cum subitō saeva tempestās exoritur,

nāvemque vī magnā in ōram conjicit. Tum quidquid valet

dīligentia, quidquid perītia, adhibētur ; sed frūstrā : ventī

vehementia, omnī cōnātū major, nāvem abreptam in harēnās agit

tantā vī, ut carīna disrumperētur. Irruit extemplō in eam ingēns

aquae vīs, adeō ut dē eā cōnservandā omnēs dēspērārent.

Nāvigantibus vix datur cōpia in scaphās dēsiliendī, ut mortī, sī

fierī possit, sē ēripiant.

Sīc igitur Rōbinson cum dēnuō naufragium fēcisset, miser in

portum proximum advēnit, neque quidquam servāvit praeter canem,

quī vectum in scaphā dominum natandō secūtus est, et psittacum

in umerō ejus sedentem. Multīs post diēbus, accēpit inter variās

rēs servātās umbellam vestemque pelliceam fuisse repertās.

Portus ad quem scapha appulerat, octo mīlia passuum ab Hamburgō

aberat. Audiit patrem suum senem bonā valētūdine gaudēre, mātrem

vērō optimam vīxisse ; quod quidem gravissimō eum dolōre

affēcit. Jam nāvī Hamburgum prōfectus, quattuor hōrārum spatiō

eō advēnit. Cum sequente cane et psittacō umerō īnsidente in

terram dēscendisset, per circumfūsam spectantium turbam in

hospitium proximum sē contulit. Inde nūntiō ad patrem missō,

cūrāvit ut bonus senex ad fīlium revīsendum cautē praeparārētur,

quod pater tantae nōn capāx laetitiae occubuisset.

Jam fīlius ipse per platēās satis sibi cognitās ad patriōs

penātēs prōvolat, domumque assecūtus in patris gaudiō

trepidantis amplexūs ruit. « Ō pater ! — Ō fīlī ! » Haec tantum

ambō ēloquī potuērunt. Mūtī, trepidī, spīritūque interclūsō,

alter alterīus ē collō pendent, dōnec vīs benigna lacrimārum

animum utriusque oppressum levāvit.

Intereā Vendredi mīrātur frequentem tēctīs urbem, stupetque

inhiāns innumera rērum mīrācula, quae nunc undique oculīs

obversantur. Quōrum adspectū satiārī nōn potuit. Ac prīmō diē

nūllam rem ab aliā distinguēbat, tantā animī perturbātiōne, ut

esset quasi hebēs oculīs et animō.

Pater Rōbinsōnis īnstitor erat. Proptereā optāvit ut fīlius in

mercātūrā exercērētur, sēque praestāret eum quī sibi dēfūnctō

succēderet. Rōbinson vērō, labōrī cōnsuētūdine indūrātus, patrem

rogāvit, ut sibi licēret scrīniāriōrum artem discere. Itaque cum

sociō scrīniāriī cujusdam disciplīnae sē trādidit, atque, intrā

ūnīus annī curriculum, uterque in eā arte tantum prōfēcerat, ut

ipsī magistrōrum dignitātem assequerentur. Quō factō, officīnā

commūnī īnstitūtā, amīcitiam inter sē, summō studiōrum

voluntātumque cōnsēnsū, ad extrēmum vītae diem coluērunt.

Et sīc perpetuā tranquillitāte, sānitāte industriāque fortūnātī

ambō vīxēre ad summam senectūtem ; posterīque libenter

retinēbunt duōrum memoriam hominum, quī cēterīs documentō erunt,

quōmodo suae quisque fēlīcitātis artifex esse possit.

Fīnis.

————

Robinson Crusoëus · 第 7 / 9 题