Quinta editio

Pueris dant crustula blandi

Doctores, elementa velint ut discere prima.

Hor. Sat. 1, v. 25.

Parisiis, et typis Augusti Delalain,

Bibliopolæ-Edit., in via Mathurinensium, nº.5.

1825.

————

Lectori.

Sæpè animadversum est adolescentulis primum Latinarum litterarum

limen ingressis nonnihil, fastidii rerum gravitate afferri.

Itaque existimavi, non parùm ætati teneræ esse profuturum, si

quis susciperet aliquod ejusmodi opusculum, quod et doceret

simul et oblectaret. Atque is mihi visus est, qui finem hunc

assequeretur, scriptus apud Anglos de Robinsonis casibus liber,

de quo Russœus noster : Hunc primum leget Æmilius.

Cùm autem Robinsonis Anglici fabularis historia multâ

digressione luxuriet, atque in omnibus, quæ ad pueros pertinent,

satietati fastidioque sit occurrendum, placuit potissimùm

seligere optima ex simili de eodem Robinsone fabulâ, quam

Germanicè scripsit Henricus Campe. Hunc igitur auctorem eò

lubentiùs secutus fui, quòd ejus narratio aspersa sit sententiis

quibus juvenum animi ad pietatem, constantiam et sobrietatem

informentur.

Habes itaque, Lector benevole, libellum nulla sanè aliâ laude

commendandum, nisi meo de juventute benè merendi studio. Quo

impulsus, in id præcipuè incubui, ut, aptato materiæ stylo,

grammaticas, quantùm fieri poterat, regulas inculcarem ; non

splendidâ gravique (res enim non ferebat), sed simplici et ad

captum legentium accommodatâ oratione. Quatenùs scopum

attigerim, judicabunt, qui exiguum hoc opus legere non

dedignabuntur ; sed oro meminerint me tironum gratiâ scripsisse.

————

Robinson Crusoëus · 第 2 / 9 题