IV.

Wir haben uns bisher nur mit dem homiletischen Theil der reichhaltigen

Handschrift beschäftigt und wollen nun zu dem liturgischen übergehen.

Es findet sich nämlich darin Fol. 204 eine +Saufmesse+, von welcher

wol einzelne Stücke auch sonst vorkommen; aber so vollständig scheint

sie mir neu zu sein. Einige Anklänge gewährt das von Feifalik in den

Sitzungsberichten der Wiener Akademie, Bd. 36, 174, mitgetheilte

Stück. Die ersten Verse finden sich bei Edélestand du Meril, Poésies

populaires Latines du Moyen-âge (1847), p. 202, nr. 2. Die Sequenz gibt

derselbe p. 204 in drei verschiedenen Versionen nach Mone und Wright,

und eine vierte Mone im Anzeiger III, 293; aber die unserige ist wieder

abweichend. Vereinzelt finden sich unter einem Florus im Cod. Rehdiger.

I, 36 in Breslau die Verse:

„Bonum vinum cum sapore Bibit abbas cum priore, Conventus autem de

priore“, wo der Reim besser gewahrt ist.

+Exhortatio ad potandum perutilis.+

Quicunque vult esse bonus frater,

Bibat semel, bis, ter, quater,

Bibat semel et secundo,

Donec nihil sit in fundo.

Bibat hera, bibat herus,

Nemo ad potandum sit serus.

Pro Rege vinum bibendum sine lege,

Oremus.

Pro papa vinum bibendum sine aqua.

Haec fides potatica

Sociorum spes unica.

Qui bene non potaverit,

Bonus frater esse non poterit.

Rhenense vinum +Versiculus+.

Det nobis auxilium divinum.

+Collecta.+

Deus qui multitudine vini multorum capita dolere fecisti, tribue

quaesumus, ut qui serotina potatione laeduntur, eadem matutinali

refocillatione recreentur. Per Bacchum Dominum nostrum etc. Stramen.

+Oremus.+

Deus qui multitudine virtuteque vini et cerevisiae capita hominum

turbari, atque dura Thebaeorum ossa mollificari fecisti: tribue nobis

virtutem et fortitudinem, ut qui serotina potatione laedimur, alterius

diei repotatione curemur. P. D. B. etc.

+Sequentia Vini.+

Vinum bonum et suave

Bibit Abbas cum Priore,

Et Conventus de peiore

Bibit cum tristitia.

Felix est qui te plantavit

Et te Vinum nuncupavit.

Per te mundum satiavit

Divina potentia.

Ave felix creatura,

Quam produxit vitis pura.

Omnis mensa fit secura[54]

In tua praesentia.

O quam placens in colore,

O quam fragrans in odore,

O quam sapidum in ore,

Conferens eloquia.

Felix venter quem intrabis,

Felix os quod tu rigabis,

Felix est quem satiabis,

Et beata labia.

Ave color vini clari,

Ave sapor sine pari[55],

Tua nos inebriari

Digneris potentia.

Monachorum grex devotus,

Omnis mundus, clerus totus,

Bibat ad aequales potus[56]

Te nunc et in saeculum.

Ergo Vinum collaudemus,

Potatores exaltemus,

Non potantes confundemus

Ad Inferni supplicia.

+Pater noster.+

Potus noster qui es in Cypho, Glorificetur nomen tuum. Adveniat

potestas tua sicut in scala et in vitro. Panem pistum et album da nobis

hodie et........[57] compotatoribus nostris. Et ne nos inducas in

tabernam malam: Sed libera nos ab illa semper. Stramen.

+Gratiarum actio.+

Christe tibi gratias,

Qui nos abunde satias

De bonis Rusticorum

Contra voluntatem eorum.

Es bleibt wol noch Raum, auch das Eselstestament (Fol. 214)

mitzutheilen, welches schon von Maßmann im Anzeiger, IV, 185,

kurz erwähnt ist. Der Gedanke ist sehr alt, doch in der Form des

Schweinetestaments, das schon zu St. Hieronymus Zeiten die Schulkinder

ergötzte und zuletzt von M. Haupt im Berliner Index lectionum 1860

ediert wurde. Den sterbenden Esel aber finden wir zuerst bei Feifalik

a. a. O., S. 172, und in neueren Bearbeitungen bei Lambecius ed. Kollar

II, 925 und bei H. Palm in den Abhandlungen der Schles. Gesellschaft

1862, Heft 2, S. 95. Hier lautet es, von all jenen abweichend, so:

+Testamentum Asini.+

Lamentatur Rusticus,

Dum infirmatur Asinus,

Vocibus cum lacrimis

Dixit circumstantibus

Si te moriturum scivissem hodie,

Asine, non caruisses syndone.

Emissem tibi tunicam,

Bracam et camisiam,

Reparassem tibi stabulum

Dedissemque tibi pabulum,

Venit tandem Rustica,

O ve ve clamans, morieris Asine!

Vocavitque vicinam ut loqueretur cum Asino

Coram omni populo.

Surge Asine tanto tempore,

Ut parum valeas comedere;

Testamentum facias,

Habendo sic inducias.

Respondit statim Asinus

Omnibus astantibus

Voce cum lacrima:

Carissimi, moriar hac hora,

Utque mei memoria semper habeatur,

In praesentia astantium Asinus sic fatur:

Testamentum statuo,

Inducias dum habeo.

Crucem do viris Papalibus,

Aures Cardinalibus,

Caudam Minoribus,

Culum Fistulatoribus.

Oculos pro speculo do Virginibus,

Vocem Cantoribus,

Cor et loquelam Praedicatoribus,

Pilos Callatoribus (_sic_),

Cutem Pellifariis,

Gumphos Pectinariis,

Ferrum Fabrentibus (_sic_)

Carnes Volatilibus,

Ossa Taxillatoribus.

Sic discessit Asinus,

Sepultus cum Fratribus.

Requiescat.

+Heidelberg.+

+Wattenbach.+

(Mit einer Beilage.)

Verantwortliche Redaction: +A. Essenwein+. Dr. +G. K. Frommann+. Dr.

+A. v. Eye+.

Verlag der literarisch-artistischen Anstalt des germanischen Museums in

Nürnberg.

Sebald’sche Buchdruckerei in Nürnberg.

Anzeiger für Kunde der deutschen Vorzeit (1868) Neue Folge. Fünfzehnter Band. · 第 43 / 150 题