Continuation de la Bulle.
_Cum autem sicut accepimus ab eo tempore citrà quam plura ejusdem
ordinis, Instituti, & observantiæ Monialium Monasteria, tam in Regno
Franciæ, & Belgicis ditionibus, tum etiam in partibus Germaniæ, ac in
Italia canonicè erecta, & Instituta fuerint: nos prospero Monasteriorum
hujusmodi statui, felicique gubernio, & directioni, quantum cum Domino
possumus consultum esse cupientes motu proprio, & ex certa scientia, ac
matura deliberatione nostris, quod omnia, & singula ordinis, Instituti,
& observantiæ hujusmodi Monialium Monasteria, tam hactenus ut præfertur
erecta, & Instituta, quam etiam de cætero erigenda, & instituenda,
illorùmque Priorissæ, & Moniales nunc & pro tempore existentes
constitutionibus, & ordinationibus prædictis subjaceant, & subjacere
debeant, & ad plenariam illarum observationem teneantur, & obligatæ
sint: & ad id etiam sub censuris Ecclesiasticis, & aliis in
Constitutionibus, & ordinationibus prædictis contentis poenis cogi &
compelli possint, sicque per quoscumque Judices ordinarios, & delegatos,
causarum Palatii Apostolici auditores, judicari & definiri debere, ac
irritum & inane si quid secus super his, à quoquam, quavis autoritate
scienter, vel ignoranter contigeris attentari, Apostolica authoritate,
tenore præsentium decernimus, & declaramus, nonobstantibus
Constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, & dictorum Monasteriorum
etiam Juramento, Confirmatione Apostolica, vel alia quavis firmitate
roboratis statutis, & Consuetudinibus, cæterisque contrariis
quibuscumque. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo
Piscatoris: die 13. Augusti 1631. Pontificatus nostri anno nono._
Locus sigilli.