1 De Mercurii mihi caro filio dic, Musa,
capripede, bicorni, amante-strepitus, qui per valles
arborosas simul incedit choro-assuetis cum-Nymphis;
quæ quidem excelsæ petræ calcant cacumina
5 Pana invocantes, pastoralem deum, splendidum-cæsarie,
squalidum, qui omnem collem nivosum sortitus-est,
et vertices montium, et saxosas semitas;
itatque huc atque illuc, per virgulta densa,
interdum quidem fluentis pellectus mollibus;
10 interdum autem rursus petras inter præcipites ambulat,
summum verticem ovibus-speculandis-aptum conscendens.
Sæpe autem candidis-lapidibus-tectos percurrit montes longos;
sæpeque inter clivos agitavit, feras cædens,
acute cernens: aliquando autem verspertinus clanxit solus,
15 a-ventione revertens, ab arundiniabus musam modulans
suavem: non hunc sane præcurrerit in cantibus
avis, quæ veris floriferi in foliis
lamentum effundens, emittit suavissimum cantum.
Cum ipso vero tunc Nymphæ montanæ, canoræ,
20 ambulantes frequenter pedibus ad fontem nigris-aquis
canunt; verticem autem circumsonat montis echo
(deus vero huc et illuc chororum, modo in medium vadens,
micans pedibus obit; tegumentum autem ad terga cruentum
lyncis habet, suavibus oblectans-sibi animum cantibus),
25 in molli prato; illic crocus et hyacinthus
odorus florens immiscetur indiscriminatim herbæ.
Celebrant autem deos beatos, et latum Olympum:
qualiter Mercurium perutilem, egregium præ-aliis
dicebant, ut ille omnibus diis velox nuntius est.
30 Et sane is in Arcadiam fontibus-irriguam, matrem ovium,
pervenit, ubi ei lucus Cyllenii est:
illic is, etiamsi deus est, crispas-velleribus oves pascebat
virum apud mortalem. Floruit enim amor tener _eum_ aggressus
cum-Nympha pulcris-comis Dryopis in-amore ut-misceretur:
35 ac perfecit concubitum juvenilem; peperit vero _ea_ in ædibus
Mercurio carum filium, statim monstrosum visu,
capripedem, bicornem, multo-strepitu-gaudentem, dulce-ridentem;
fugit autem exsiliens, reliquitque puerum nutrix:
metuit enim, ut vidit faciem inamabilem, barbatam.
40 Hunc vero statim Mercurius perutilis in manus posuit
acceptum: gaudebatque animo supra-modum deus.
Celeriter autem ad immortalium sedes ivit, puero cooperto
pellibus in densis montani leporis;
apud Jovem vero consedit, et ceteros immortales,
45 ostenditque puerum suum; omnes autem inde animo oblectati-sunt
immortales; præcipue vero Bacchius Dionysus:
Pana vero ipsum vocabant, quod animum omnibus oblectavit.
Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu;
verum ego et tui et alius meminero cantionis.