Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina,
captiva tamen et famula. Qui cum in domo Tarquinii Prisci educaretur,
ferunt prodigium visu eventuque mirabile accidisse. Flammae species
pueri dormientis caput amplexa est. Hoc visu Tanaquil summam ei
dignitatem portendi intellexit coniugique suasit ut eum haud secus ac
suos liberos educaret. Is postquam adolevit, et fortitudine et consilio
insignis fuit. In proelio quodam, in quo rex Tarquinius adversus Sabinos
conflixit, militibus segnius dimicantibus, raptum signum in hostem
misit. Cuius recipiendi gratia Romani tam acriter pugnaverunt, ut et
signum et victoriam referrent. Quare a Tarquinio gener adsumptus est; et
cum Tarquinius occisus esset, Tanaquil, Tarquinii uxor, mortem eius
celavit, populumque ex superiore parte aedium adlocuta ait regem grave
quidem, sed non letale vulnus accepisse, eumque petere, ut interim dum
convalesceret, Servio Tullio dicto audientes essent. Sic Servius Tullius
regnare coepit, sed recte imperium administravit. Sabinos subegit;
montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum urbi adiunxit; fossas
circa murum duxit. Idem censum ordinavit, et populum in classes et
centurias distribuit.
Servius Tullius aliquod urbi decus addere volebat. Iam tum inclitum erat
Dianae Ephesiae fanum. Id communiter a civitatibus Asiae factum fama
ferebat. Itaque Latinorum populis suasit ut et ipsi fanum Dianae cum
populo Romano Romae in Aventino monte aedificarent. Quo facto, bos mirae
magnitudinis cuidam Latino nata dicitur, et responsum somnio datum eum
populum summam imperii habiturum, cuius civis bovem illam Dianae
immolasset. Latinus bovem ad fanum Dianae egit et causam sacerdoti
Romano exposuit. Ille callidus dixit prius eum vivo flumine manus
abluere debere. Latinus dum ad Tiberim descendit, sacerdos bovem
immolavit. Ita imperium civibus sibique gloriam adquisivit.
Servius Tullius filiam alteram ferocem, mitem alteram habens, cum
Tarquinii filios pari esse animo videret, ferocem miti, mitem feroci in
matrimonium dedit, ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur. Sed
mites seu forte seu fraude perierunt; feroces morum similitudo
coniunxit. Statim Tarquinius a Tullia incitatus advocato senatu regnum
paternum repetere coepit. Qua re audita Servius dum ad Curiam contendit,
iussu Tarquinii per gradus deiectus et domum refugiens interfectus est.
Tullia carpento vecta in Forum properavit et coniugem e Curia evocatum
prima regem salutavit; cuius iussu cum e turba ac tumultu decessisset
domumque rediret, viso patris corpore, cunctantem et frena mulionem
inhibentem super ipsum corpus carpentum agere iussit, unde vicus ille
Sceleratus dictus est. Servius Tullius regnavit annos quattuor et
quadraginta.
#VII. Servius Tullius, Rômânôrum rêx sextus# [[as printed]]