673-641 B.C.

Mortuo Numa Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximo regi

dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit. Eo regnante bellum inter

Albanos et Romanos exortum est. Ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem

paucorum certamine finiri. Erant apud Romanos trigemini fratres Horatii,

tres apud Albanos Curiatii. Cum eis agunt reges ut pro sua quisque

patria dimicent ferro. Foedus ictum est ea lege, ut, unde victoria, ibi

imperium esset.

Icto foedere trigemini arma capiunt et in medium inter duas acies

procedunt. Consederant utrimque duo exercitus. Datur signum, infestique

armis terni iuvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt. Ut

primo concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens

spectantes perstringit. Consertis deinde manibus, statim duo Romani

alius super alium exspirantes ceciderunt; tres Albani vulnerati. Ad

casum Romanorum conclamavit gaudio exercitus Albanus. Romanos iam spes

tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii circumsteterant. Forte is

integer fuit; sed quia tribus impar erat, ut distraheret hostes, fugam

capessivit, singulos per intervalla secuturos esse ratus. Iam aliquantum

spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt

unum e Curiatiis haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu redit,

et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis ut opem ferant fratri, iam

Horatius eum occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset

consequi, interfecit.

Iam singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alter erat

intactus ferro et geminata victoria ferox; alter fessum vulnere, fessum

cursu trahebat corpus. Nec illud proelium fuit. Romanus exsultans male

sustinentem arma Curiatium conficit, iacentem spoliat. Romani ovantes ac

gratulantes Horatium accipiunt et domum deducunt. Princeps ibat

Horatius, trium fratrum spolia prae se gerens. Cui obvia fuit soror,

quae desponsa fuerat uni ex Curiatiis, visoque super umeros fratris

paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, flere et crines solvere

coepit. Movet ferocis iuvenis animum comploratio sororis in tanto gaudio

publico; itaque stricto gladio transfigit puellam, simul eam verbis

increpans: "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum, oblita fratrum,

oblita patriae. Sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem."

Atrox id visum est facinus patribus plebique; quare raptus est in ius

Horatius et apud iudices condemnatus. Iam accesserat lictor iniciebatque

laqueum. Tum Horatius ad populum provocavit. Interea pater Horatii senex

proclamabat filiam suam iure caesam esse; et iuvenem amplexus spoliaque

Curiatiorum ostentans, orabat populum ne se, quem paulo ante cum egregia

stirpe conspexissent, orbum liberis faceret. Non tulit populus patris

lacrimas iuvenemque absolvit admiratione magis virtutis quam iure

causae. Ut tamen caedes manifesta expiaretur, pater quibusdam

sacrificiis peractis transmisit per viam tigillum et filium capite

adoperto velut sub iugum misit; quod tigillum _Sororium_ appellatum est.

Non diu pax Albana mansit; nam Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se

invidiosum apud cives videret, quod bellum uno paucorum certamine

finisset, ut rem corrigeret, Veientes Fidenatesque adversus Romanos

concitavit. Ipse, a Tullo in auxilium arcessitus, aciem in collem

subduxit, ut fortunam belli exspectaret et sequeretur. Qua re Tullus

intellecta magna voce ait suo illud iussu Mettium facere, ut hostes a

tergo circumvenirentur. Quo audito hostes territi et victi sunt. Postero

die Mettius cum ad gratulandum Tullo venisset, iussu illius quadrigis

religatus et in diversa distractus est. Deinde Tullus Albam propter

ducis perfidiam diruit et Albanos Romam transire iussit.

Roma interim crevit Albae ruinis; duplicatus est civium numerus; mons

Caelius urbi additus et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus

regiae cepit ibique deinde habitavit. Auctarum virium fiducia elatus

bellum Sabinis indixit. Pestilentia insecuta est; nulla tamen ab armis

quies dabatur. Credebat enim rex bellicosus salubriora militiae quam

domi esse iuvenum corpora, sed ipse quoque diuturno morbo est

implicitus. Tunc vero adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi

feroces, ut nulli rei posthac nisi sacris operam daret. Memorant Tullum

fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit

annos duos et triginta.

#IV. Tullus Hostîlius, Rômânôrum rêx tertius# [[as printed]]

Selections from Viri Romae · 第 64 / 159 题