716-673 B.C.

Successit Romulo Numa Pompilius, vir inclita iustitia et religione. Is

Curibus, ex oppido Sabinorum, accitus est. Qui cum Romam venisset, ut

populum ferum religione mitigaret, sacra plurima instituit. Aram Vestae

consecravit, et ignem in ara perpetuo alendum virginibus dedit. Flaminem

Iovis sacerdotem creavit eumque insigni veste et curuli sella adornavit.

Dicitur quondam ipsum Iovem e caelo elicuisse. Hic, ingentibus

fulminibus in urbem demissis, descendit in nemus Aventinum, ubi Numam

docuit quibus sacris fulmina essent procuranda, et praeterea imperii

certa pignora populo Romano daturum se esse promisit. Numa laetus rem

populo nuntiavit. Postridie omnes ad aedes regias convenerunt

silentesque exspectabant quid futurum esset. Atque sole orto delabitur e

caelo scisso scutum, quod ancile appellavit Numa. Id ne furto auferri

posset, Mamurium fabrum undecim scuta eadem forma fabricare iussit.

Duodecim autem Salios Martis sacerdotes legit, qui ancilia, secreta illa

imperii pignora, custodirent et Kalendis Martiis per urbem canentes et

rite saltantes ferrent. Annum in duodecim menses ad cursum lunae

descripsit; nefastos fastosque dies fecit; portas Iano gemino

aedificavit ut esset index pacis et belli; nam apertus, in armis esse

civitatem, clausus, pacatos circa omnes populos, significabat.

Leges quoque plurimas et utiles tulit Numa. Ut vero maiorem institutis

suis auctoritatem conciliaret, simulavit sibi cum dea Egeria esse

conloquia nocturna eiusque monitu se omnia, quae ageret, facere. Lucus

erat, quem medium fons perenni rigabat aqua; eo saepe Numa sine arbitris

se inferebat, velut ad congressum deae; ita omnium animos ea pietate

imbuit, ut fides ac iusiurandum non minus quam legum et poenarum metus

cives contineret. Bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati

profuit quam Romulus. Morbo exstinctus in Ianiculo monte sepultus est.

Ita duo deinceps reges, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt.

Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.

#III. Numa Pompilius, Rômânôrum rêx secundus# [[as printed]]

Selections from Viri Romae · 第 62 / 159 题