secundum ejus modernum statum,
et est
Tractatus VI.
et ultimus partis primae Evagatorii.
(#255 A#) Jerusalem civitas, metropolis nobilissima ac vetustissima,
principium suae existentiae sumsit a constitutione mundi 2242., ante
incarnationem verbi annis 2957. Fuit autem constructa statim post
diluvium Noae per ejus primogenitum Sem. Hic Sem, secundum Doctorum
traditionem, vixit usque ad tempora Abrahae, et fuit Melchisedech, rex
Salem, sicut habet Hieronymus ad Evagrium et Magister in Spec. Histor.
et Josephus, vol. 1. fol. 178. Nutu autem Dei post diluvium ad hunc
locum venit et fanum illic construxit, quod Salem nominavit, quod
interpretatur justitia vel pax, vel consummationis perfectio, vel
tollens mortem. Erat etiam Melchisedech primus et summus sacerdos Dei
altissimi, offerens in fano, quod in monte Calvariae construxerat,
panem et vinum, a quo etiam sanctissimus pater Abraham benedictionem
accipere meruit, cui obtulit etiam primitias et decimas Abraham
patriarcha, ut habetur Genes. XIV. De isto sacerdote habes supra fol.
116 et fol. 123. Et quantus sit, habes ad Hebr. VII.
Hic ergo locum hunc Deo dedicavit et sanctificavit, ita, quod ab[TR78]
ejus tempore usque ad hunc diem civitas sancta fuit, nec Deus in ea
umquam in multo tempore in pace habitare permisit peccatores, sicut
patet discurrenti per totius Bibliae historias et per chronicas et
legendas.
Veruntamen ratio consulit, quod etiam temporibus Adae protoparentis
nostri in monte civitatis sanctae fuerit aliquod oratorium in Calvariae
loco, quia sicut Adae revelatus fuerat humani generis redemtor et modus
redemtionis et tempus: sic et locus. Et quia redemtorem vivens videre
non poterat, nec tempus Christi exspectare valebat, ipsum locum
redemtionis magnifice honorabat eumque crebrius visitans orationes
fundebat, et filii ejus. Tandem cum adesse tempus mortis suae
conspiceret, emigravit ab Hebron, ubi domicilium habebat, et in locum
Calvariae adscendit ibique mortis debitum solvit, quia Christum,
secundum Adam, in eo loco morte sua mortem a se illatam peremturum
agnovit. Ejus corpus transtulerunt filii sui in Hebron, in speluncam
duplicem, demto capite, quod in loco Calvariae mansit; quapropter eum
locum in veneratione habebant filii ejus. Et credibile est, quod sicut
Sem, filius Noae, post diluvium ibi fanum habebat: sic et ante diluvium
oratorium ibi erat. Imo etiam Abraham ibi arietem pro filio immolabat.
De his hebraica habet traditio et Ambrosius et Chrysostomus et
Hieronymus et Chronicae. Et licet Glossa Matthaei 27. dicat, mentiri
eos, qui asserunt, Adam in loco Calvariae sepultum, non tamen obstat
dictis nostris, quia concedimus, corpus ejus sepultum esse in Hebron,
ut habetur Josuae XIV., caput tamen ejus mansit in loco Calvariae, Deo
sic ordinante et Ada sic a filiis petente, dum moreretur. Ex quibus
omnibus hoc infero, quod etiam ante diluvium in loco civitatis
Jerusalem fuit ad omne minus Oratorium et fanum, non absque hominum
cohabitatione. Singulariter tamen locus Calvariae semper fuit habitus
sanctus usque ad Romanorum tempora, qui in odium Judaeorum eum
deputaverunt ad torturas et peremtionem maleficorum. Sed Christo in eo
exciso omnis sanctitas est loco restituta, jam in aeternum mansura. De
hoc loco habes fol. 115. et fol. 130.
Pro diversitate ergo personarum et temporum accepit haec civitas
diversa nomina. Dicitur enim Salem, Genes. XIV. et quandoque Solima a
poetis nominatur, et Jebus, Josuae XV.; Jerusalem, Judicum XIX.;
Jerosolyma, Matth. II. et Luza; Area Arnae 1. Paral. XXII., et ita
etiam nominat Hieronymus de distantiis locorum; Ariel, Esa. XXIX.;
Filia Syon, Zachar. IX.; Civitas sanguinum Ezech. XXII.; Civitas
quaesita, Esaiae LXII.; Civitas Dei, Psalm. 87.; Civitas fortis, Esaiae
XXVI.; Solium Domini, Jerem, III.; Domina gentium, Threnor. 1.;
Princeps provinciarum, Thren. 1.; Vallis visionis, Esaiae XXII., et ibi
vide Nicolaum de Lyra; Sodoma, Apocal. II.; Aegyptus etiam nominatur
Apocal. II.; Castellum, Matthaei XXI.; Helia, ab Helio Adriano
Imperatore. Et Hieronymus saepissime et quasi semper Haliam eam vocat,
et Graeci eam hodie Haliam nominant et Capitolia. Sic eam nominat
Ptolomaeus. Dicitur etiam Algariza, i. e. mons altissimus ab Eusebio.
Akossa nominant eam Sarraceni. Sed nos Latini nominamus eam vel
Jerusalem, vel Jerosolymam, vel civitatem sanctam, vel toti civitati
nomen partis damus, dicentes eam sepulchrum sanctum. Haec civitas
semper fuit minor maximis, et major mediocribus; et hodie ita est, ut
sua magnitudine non sit fastidiosa, nec parvitate angusta, non minor
existens, quam nostra Vindelica, quae est Sueviae Augusta in Rhaetia
sita, ut quidam putant. De hac vide supra fol. 226. A. Murorum ambitum
eundem nunc habet, sicut reliquit eam Helius Adrianus Imperator, ut
patebit. Ambitum ejus vide supra fol. 225. A.
Portae multae erant olim huic civitati, octo tamen principales fuisse
ex scripturis deprehendimus; et si plures fuisse legantur, hoc est
ideo, quia una et eadem porta plura habuit nomina; vel praeter portas
fuerunt alia ostiola, quorum illa fuerunt nomina. Porro moderno tempore
non nisi quinque portas potui invenire. Contra orientem habet portam
auream, quae iam obstructa est, de qua vide supra fol. 141. A. Inter
orientem et austrum habet portam sterquilinii, de qua supra fol. 226.
A. Ad austrum habet portam fontis, per quam est descensus ad fontem
Syloe. Ad occidentem habet portam negotiatorum, vel piscium, de qua
supra fol. 92. B. Ad aquilonem est porta Effraim, quae dicitur porta
sancti Stephani, et est longum spatium a porta piscium usque ad portam
S. Stephani, quia porta piscium stat prope angulum, ubi murus australis
jungitur occidentali, (#256 A#) et tota longitudo muri occidentalis non
habet aliam portam usque ad portam sancti Stephani,[TR79] quae est in
muro aquilonari, prope angulum, ubi ei jungitur murus orientalis.
Johannes in Apocalypsi cap. XXI. vidit in coelesti Jerusalem XII
portas, quas numquam habuit civitas illa.
In circumferentia murorum et moenium fuerunt quidem turres, quarum
vestigia deprehendimus, verum Sarraceni eas dejecerunt, et intra
civitatem juxta muscheas alias turres erexerunt pro ritu eorum. Non
enim curant de munitionibus civitatum, sed introitus et aditus in
regionem magno studio observant. Murus civitatis et moenia olim per
gyrum erant XXXIII stadiorum, ut Josephus habet L. VI. c. 8., et fuit
olim valde firmus et duplex, ut videre est fol. 225. B. Fossata habet a
parte occidentali et aquilonari, a parte vero orientali habet vallem
Josaphat, et a parte meridionali habet vallem Syon.
Ab intus est civitas montuosa et inaequalis in alto consistens. Ibi
eminet mons Syon, ad cujus clivum aquilonarem magna pars civitatis
dependet. In accubitu autem montis Syon consurgit mons Calvariae, qui
templum sancti sepulchri sustentat cum magna civitatis parte. Est et
ibi mons Moria, in quo est templum Domini cum principali civitatis
parte; et ideo per totam civitatem est ascensus et descensus. Isti
tamen montes non in altum supra extenduntur, sed sunt capita lata
principalis montis, in quo civitas sancta est, eamque inaequalem
reddunt. De hoc monte totali dicit Psalmus LXXVIII.: Et induxit eos in
montem sanctificationis suae, montem, quem acquisivit dextra ejus.
Sicut enim civitas Basileensis montuosa est, sic et haec. Habet enim
Basilea montem sancti Leonhardi pro monte Syon, et montem sancti Petri
pro monte Calvariae, et montem sancti Martini pro monte Moria, quamvis
sit longa dissimilitudo in figura et situatione inter illam et istam.
Magnam partem, ut supra dixi, civitatis occupant illa duo celeberrima
templa saepe dicta, templum Domini, quod nominant Salomonis, et templum
sancti sepulchri, cum eorum amplis atriis et domiciliis eis adjunctis.
Et cum hoc sunt per urbem dispersim multae schismaticorum ecclesiolae
et multae Sarracenorum muscheae et Judaeorum synagogae et tabernacula
Samaritanorum.
Principales vici sunt testudinati, sub quibus ab utraque parte sunt
pategae negotiatorum, vel coquinae cocorum; in aliis vicis resident
mechanici.
Domus civitatis ut in plurimum sunt muratae, et aliqua pauperum tuguria
sunt luto facta; magnas tamen et notabiles domus in ea vidi. Verum
civitatis magna pars est desolata, et domus ruinosae et sine
habitatore. Unde etiam cadavera camelorum, equorum, asinorum, canum
etc. non foris educuntur, sed ad deserta loca intra moenia intra ruinas
domorum projiciuntur, In locis tamen, ubi habitatur, sunt populi multi
congregati de omni natione, quae sub coelo est, sicut etiam legitur
Actor. II. Sunt etiam ibi plus quam quingenti Judaei, et ultra mille
Christiani, de omni secta et terra; sed de nullo ritu sunt pauciores,
quam Latinorum.
Aquas proprias non habent, nisi quas coeli in illam stillant, vel quas
industriose a longinquis per gurgites inducunt, sicut patet fol. 249.
B. Multa sunt in civitate aquarum receptacula, piscinae, lacus et
infinitae cisternae et fossae, ita ut satis ab intus redundat aquis.
Rex Aegypti, Soldanus, est ibi dominus, et praeponit populo terrae
praefectos, et peregrinis (#B#) et advenis Christianis et Judaeis
Trutschelmannos, et bellatoribus Mamaluccos; et ita potentia civili
regit populum, quasi regimine despotico. Hanc a sui principio usque
nunc omnes, qui scripturas legunt et historias, infortuniis multis
fuisse subjectam, inveniunt. Saepissime incensa fuit, et populus
populum debellans expulit, et multoties funditus eversa (est). Vastata
enim fuit a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum; postea ab Asobeo, rege
Aegyptiorum; deinde ab Antiocho; postea a Pompejo. Post hos Herodes
Magnus et Sosius captum oppidum servavere. Deinde Titus eam penitus
destruxit et evertit, fundamenta enervans post Domini passionem.
Dereliquit tamen quasdam turres firmiores et murum occidentalem, ut
posteri cernerent, quam munitissimam civitatem Romanorum virtus
obtinuisset, et ut esset castrum illis, quos custodiae regionis
relinquere decreverat. Quanta in illa subversione civitatis et filiorum
ejus fuerit miseria, non est, qui legit Josephum de hoc loquentem, et
non horrescat. Hujus calamitatis et excidii [causa] Flori praefecti
inhumanitas fuit, qui Judaeos in Jerusalem innumeris attriverat malis,
propter quae lacessiti res novas contra Romanos movere tentarunt et
facto impetu multos Romanorum interfecerunt, et Cestium Syriae
praesidem extra provinciam ejecerunt. Sed et ipsi Judaei in civitate
ipsa partiales facti, in tres partes divisi sunt, et in urbe ante
Romanorum adventum caedes crudeles et incendia in invicem fecerunt et
seditionibus implacabilibus die noctuque corrixaverunt. Quorum malorum
causa meritoria fuit Johannis Baptistae decollatio, Jesu Nazareni
crucifixio, Jacobi Apostoli interfectio; quae omnia lamentabili sermone
in longum deducit Josephus de bello Judaico.
Post illam devastationem civitatis, quae facta fuit XLII. anno post
Domini passionem, factus fuit locus habitaculum latronum et siccariorum
multis annis, usque ad tempus Helii Adriani Imperatoris, qui audiens
inquietudinem loci venit, reaedificata dissipavit anno Domini CXXIV. et
inquietos ex ea perdidit. Sed postea consideravit ibi oportere esse
civitatem, rediit anno Domini CXXXIX. eamque renovavit et augmentavit,
includens moenibus civitatis loca dominicae passionis et
resurrectionis, ut in sequentibus clarius patebit, et civitatem novam
fecit, vocans eam ex suo cognomine Heliam.
Post hanc ultimam constructionem non legimus eam funditus eversam, sed
saepe in partem destructam, et populum ejus in captivitatem ductum, nec
umquam est mota a suo loco, ut Gregorius videtur dicere in homilia:
Videns Jesus civitatem flevit; sed est ampliata, ut dicetur et saepe
iam in praecedentibus dictum est.
Quamvis autem sancta haec civitas multis et inauditis calamitatibus
attrita sit, numquam tamen nec ejus initium, nec ejus status in
oblivionem venit, sed ut memoriale perenne jugiter apud cunctas
nationes mundi perseverat. Quod tamen de celeberrimis mundi
civitatibus, Roma scilicet et Troja, longe aliter contigit. Nam quis
conditor urbis Romae fuerit, a nullo umquam pro certo sciri potuit,
propter diversitatem, de hoc initio loquentium, ut dicit auctor de
mirabilibus mundi; cum Sallustius dicat, eam a Trojanis constructam, et
Eusebius a Romulo, et caeteri ab aliis, et per consequens nescitur, quo
tempore esse civitas inceperit. Nostrae autem sanctae Jerosolymitanae
urbis conditor et tempus conditionis, sacris litteris et auctoribus
demonstratur, ut superius patuit. Esto tamen, quod Romulus ille
parricida Romam condiderit praedis et latrociniis, ut refert Orosius de
illo, longe tamen post Jerusalem condita est, tempore Ezechiae regis
Juda, (#257 A#)[TR80] post conditionem urbis Jerusalem annis duobus
millibus CCXXX (2230.), ante Christi nativitatem annis DCCLI, anno vero
mundi 4484. Et mirum est, quod tantae urbis initium ignoratur, de qua
Hieronymus ad Paulinum dicit: habuit illa aetas inauditum omnibus
saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi aliud extra
urbem quaererent. Troja vero, teste Homero IV., erat omnium, quae sub
sole et stellifero coelo sunt, urbs quidem insignissima, sed ita deleta
est, ut Ovidius dicat: Jam seges, ubi Troja fuit. Et quod his amplius
est, quo in loco Troja fuerit, nulli nunc compertum habetur. Ita enim
ingens Troja, quae erat totius Asiae columen, exstincta est, ut neque
cadaver nec vestigium eius appareat. Insuper et locum, in quo quidam
Trojam stetisse suspicantur, in Hellesponto, dicunt penitus nullam
proportionem habere ad hoc, ut possit civitas nobilis ibi stare. Sed
non ita de nostra sancta Hierosolyma, quae annis mille CCCCLXXXIII ante
Trojam est condita et usque hodie insignis habetur. Troja enim tempore
Ajoth, judicis Israel, Judicum III., fuit condita, aliqui dicunt in
Hellesponto, aliqui in Dardania a Tros quodam sic dicto; et anno 250 a
sua conditione fuit destructa, sub tempore, quo judicavit Abdon Israel,
de quo judice habetur Judic. XII. De Troja vide Part. II. fol. 174.
Est enim Jerusalem una de vetustissimis mundi civitatibus, ut patet
supra fol. 255. Antiquior enim quam Treviris annis mille et VIII.
Trojam excedit annis mille 483. Romam vero duobus millibus ducentis
XXX, et usque hodie perseverat, quoniam Dominus Deus elegit eam. Igitur
dicitur in Psalmo: Elegit eam in habitationem sibi, dicens: Haec
Jerusalem requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi
eam. Et in 2 Paralip. VI.: A die, qua eduxi populum meum de terra
Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, nisi hanc. Et
alibi: Elegi locum istum, ut sit nomen meum ibi usque in sempiternum.
Sed diceret aliquis: Fateor, Jerusalem fuisse civitatem electam et
sanctam ante Domini mortem, sed tanto scelere ibi perpetrato indignum
videtur, nominari sanctam, sed profanam et immundam etc. Ad hoc
respondet Jeronymus ad Haedibiam in quaest. de clamore Domini in cruce
dicens: Nulli violentum esse videatur, mortuo Salvatore appellari
Jerusalem sanctam civitatem, cum usque ad destructionem ejus semper
apostoli templum ingressi sint, ob scandalum eorum, qui de Judaeis
crediderant, legis exercuerint ceremonias. In tantum autem Jerusalem
amavit Dominus, ut fleret eam ac plangeret, et pendens in cruce
diceret: Pater, ignosce illis etc. Haec Hieronymus. Sed in epistola
Paulae et Eustachii ad Marcellam valde late de hoc disputat, et multa
de laude terrae sanctae et Jerusalem ibidem dicit.
De laude civitatis sanctae, ut illam extollant, tradiderunt Judaeorum
Rabbi mira mendacia, Unde Rabbi Johann dicit: eam altius elevandam
tribus leucis. Sed Rabbi Rava dicit: Quod prima Jerusalem habuit tres
leucas in altitudine. Et quando dicebatur ei, quod labor erat
ascendentibus, respondit: non ibant, sed volabant, juxta id: qui sunt
isti, qui ut nubes volant? Rabbi Relachis ampliora mendacia addit,
dicens: Quod Deus addat sacrae Jerusalem 269 milliarium viridariorum,
et 210 milliarium turrium, et 146 millia magnarum navium, et 300 millia
parvarum navium, quas borgas nominant, et in qualibet erant tot fora,
quot fuerunt in Tripoli tempore suae pacis. Alius mendax Rabbi Joce
dixit: Quod Jerusalem habuerit 140 millia fororum, in quibus solum
vendebatur ciborum variorum delectatio. Nam eorum Rabbi crapulosissimi
erant, adeo crassi et praepingues, ut musca insidens fronti, cum figere
se non posset, et aliquibus capilli percrassi, ne cadebant. Ideo glossa
dicit: Jerusalem praedicabant pro solatio crapulositatis eorum. Haec ex
talmudicis fatuitatibus. Sed est hic circa finem considerandum, quod
sicut non propter locum gentem, sed propter gentem locum elegit
Dominus, ut dicitur 2 Maccab. V.; sic non propter civitatem templum,
sed propter templum civitatem elegit Dominus. Idcirco nunc de templis
agendum erit.
De templo Domini, quod dicitur Salomonis et Halachibis et Bethel.
Civitas Jerusalem gloriosa et sancta est ex templis, de quibus etiam
redditur major in magna quantitate. Sublatis etiam ex ea duobus templis
cum attinentibus capellis et muschheis, nihil remaneret nisi vile
oppidum, quod etiam in nostris civitatibus est. Tollantur ecclesiae,
monasteria et capellae cum attinentiis de Colonia, remanebit civitas
parva. Sic et Venetiis: si tollerentur monasteria et ecclesiae, non
magnum remaneret oppidum.
De templis ergo Hierosolymitanis locuturus primo de vetustiori erit
dicendum. Scimus ex sacris litteris, quod cum Dominus terram Canaan
promitteret patribus nostris, insinuavit, esse in terra illa locum
quendam pro templo et sacrificiis, quem electurus sit, et eis (#B#) suo
tempore demonstraturus eum sit. Unde Deuter. XII.: Cum ingressi
fueritis terram, quam Dominus dabit vobis, subvertite omnia idola de
cunctis locis. Vos autem non facietis in cunctis locis altaria et
sacrificia, sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester, ut nomen
suum ibi habitet, et veniatis et offeratis in illo holocausta et vota
vestra. Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, sed tantum in eo,
quem elegerit Dominus, ad illum perges cum primitiis et decimis tuis,
et ibi confiteberis coram Domino Deo tuo. Haec ibi. Ubi autem locus
ille esset, Dominus non demonstravit usque ad David regem, cui per
Angelum demonstrata fuit area Arnan Jebusaei in monte Morija. Hic Arnan
erat gentilis Jebusaeus, dives, et magnam partem civitatis possidebat.
David ergo aream demonstratam sibi emit ab eo et altare ibi jussu
Angeli erexit et Salomoni filio suo commisit in eodem loco aedificare
templum. De his habes 2. Reg. XXIV. et 1. Paralip.[TR81] XXI. et
manifestius 2. Paral. III.
Sed hic incidit quaestio, quamvis extra propositum evagatorii nostri,
et est illa: quare Dominus locum illum non nominatim expressit, ut,
sicut dixit: perges ad locum, quem Dominus elegerit, et ibi offeres;
dixisset: perges in Jerusalem ad montem Moria, quem elegit ad
sacrificia. Respondeo, hoc factum est propter tria. Primo, ne gentes
appropriarent sibi locum. Nam si fuisset auditum in gentibus nomen
loci, statim ibi templa et fana construxissent, nec dubium, si
Jebusaeus aream suam scivisset esse a Domino coeli nominatim electam,
eam nullatenus ipsi David vendidisset, vel si vendere voluisset, non
nisi pro maxima auri summa eam dedisset. Secundo, ne gentes incredulae
et infideles locum hunc magis dehonestarent et in Dei contemtum
foedarent. Tertio, et ratio melior, ne filii Israel pro loco illo
certarent et quaelibet tribus conaretur sortem habere in termino illius
loci et propter hoc contentiones facerent in terrae divisione. Josua
enim, distributor terrae sanctae, si locum electum scivisset, nequaquam
possessionem in monte Ephraim accepisset, sed montem Syon, cui adhaeret
mons templi, pro se elegisset. Et si suis temporibus cantum illum
audivisset psalmisticum: Repulit Dominus tabernaculum Sylon et tribum
Ephraim non elegit, sed elegit tribum Juda, montem Syon, quem dilexit,
non utique fecisset partem suam deteriorem eligendo, quem Dominus
repulit. Si ergo locus expressus nomine fuisset, intolerabilis
contentio in tribubus exorta fuisset, et si non pro loco, tamen pro
vicinitate loci, sicut videmus, quod homines libentius morantur in
domibus prope ecclesiam, ut sine labore et fatigatione ad eam
transeant. Nec tribus Ruben, Gad et dimidia Manassis elegissent
possessionem trans Jordanem, si distantiam tantam inter se et templum
aedificandum scivissent. Et ideo non fuit locus demonstratus, nec
templum aedificatum, quousque esset rex potens, qui posset litigia
compescere, et remotiores ad visitationem templi compellere etc. Aliud
dubium incidit: quare in Veteri Testamento non fuit nisi ille unicus
locus designatus pro templo et sacrificiis, et in Novo in omni angulo
permittitur capellas erigere, sacrificare, et Missas legere? Dicendum,
quod hoc idcirco factum est, ut ostenderetur, quod cultus veteris legis
corporalis non erat Deo per se acceptus, ex opere operato, et ideo
compescebatur, ne ubique offerrent, sed tantum ibi. Cultus autem novae
legis, in cujus sacrificio spiritualis gratia continetur, est secundum
se Deo acceptus, ex opere operato et ex opere operante. Ideo
multiplicatio ecclesiarum, altarium et sacrificiorum in nova lege
acceptantur. etc.
(#258 A#) Igitur Salomon quarto anno regni sui templum illud toto orbe
celeberrimum aedificare coepit et VIII annis complevit, ut dicitur 2.
Paralip. II. Aedificabatur autem hoc templum anno a mundi constitutione
4169, a nativitate autem Christi futura 1033, ab egressu filiorum
Israel de Aegypto anno 1480. Erat autem templi illius longitudo
cubitorum geometricorum LX, latitudo XX, altitudo CXX. Ejus intrinsecus
totum laminis aureis inaurari fecit, et pavimentum pretioso marmore
strari. Altare quoque aeneum cubitorum XX longitudinis in eo fabricatum
fuit. De hoc templo vide pulchra in Cusa de ... [?] l. 9. c. 4.
Vasa ad templi cultum necessaria ex auro pretiosissimo fuerunt
confecta. Intulit praeterea Salomon aurum et argentum multum, quod
David devoverat. Et peractis rite omnibus illud celeberrimo ritu Domino
dedicavit, inferens in id arcam testamenti Domini, in qua duae tantum
tabulae testamenti erant, et urnam habentem Manna, et virgam Aaron. Et
deinceps solum licebat ibi sacrificare in hoc templo, quamvis populus
longo post tempore sacrificaret in excelsis, de quo pluries
reprehenduntur reges Jerusalem, quod stante templo excelsa non
abstulerunt. Porro evolutis 442 annis a constructione templi videns
Jeremias propheta, imminere finem templi, tulit ex eo arcam foederis,
et transtulit eam trans Jordanem in vallem sub montem Abyrim, quae
dicitur Galmoab, sicut dictum est fol. 243 B, et precibus eam absorberi
fecit in petra, petram vero digito designans impressit Dei nomen
tetragrammaton, et factum est sigillum in similitudine sculpturae, quae
ferro cavatur, et ipsum Domini nomen nubis operimento ita celatum est,
ut externe nec locum quis cognoscere queat, nec ipsum nomen legere
usque in hunc diem et usque in finem, nec aliquis arcam educere
poterit, nisi Moyses et Aaron. De his habetur 2. Maccab. II. et in
Spec.[TR82] hist. in libro Tobiae ante finem. Translata autem arca
Domini, quae erat gloria templi, venit Nabuchodonosor et cepit
Jerusalem et Sedechiam regem, et combussit eam cum templo Domini, ut
habetur 4. Reg. IV., et populum terrae transtulit in Babylonem. Et
stetit locus civitatis et templi desertus LXX annis usque ad tempus
Darii, regis Persarum, qui indulsit Judaeis reaedificare templum, et
sub Cyro rege consummatum fuit opus in XLVI annis, ut habetur Joh. II.
Hoc autem templum secundum non fuit simile primo in pretiositate; ideo
Judaei, qui primum templum viderant, flebant, ut habetur Esdrae III.
Iacta sunt autem fundamenta sub principibus Sorobabel et Salatiel, ante
nativitatem Domini DXV annis.
Hoc templum, quamvis saepe fuerit spoliatum et profanatum per gentes,
et lignea aedificia incensa, mansit tamen integrum usque ad aurea
tempora Domini nostri Jesu Christi, qui in eo et mira praedicavit, et
stupenda gessit, ut sacra Evangelii tradit historia. Quod hoc templum
solemne fuerit elevatum magnis aedificiis patet ex Evangelio Marci
XIII. ex verbis Domini; mansit autem templum post passionem Christi
XLII annis. Et totum tempus a secundo anno Darii, regis Persarum, quo
fundatum fuit templum, usque (ad) destructionem ejus per Titum,
computatur DXC annis. A fundatione vero templi Salomonis usque ad
ultimam desolationem per Titum perfluxerunt anni MCII.
De computatione annorum: nempe ab Adam usque ad diluvium MMCCXLII.
fluxerunt. A diluvio ad Abraham anni nongenti[TR83] XLII. Ab Abrahamo
usque Mosen, qui eduxit Israel de Aegypto, computantur anni quingenti.
A Mose ad Salomonem et primam aedificationem templi anni CCCCLXXII. A
Salomone usque ad restaurationem templi sub Dario, anni quingenti XII.
A Dario usque ad praedicationem Christi anno XV. Tiberii Caesaris sunt
anni quingenti XLVIII. Omnes anni usque ad praedicationem Christi
quinque milia CCXVIII sunt. Ysidorus autem dicit, cessante Judaeorum
regno et sacerdotio nascitur Christus in Bethlehem anno XLII Caesaris
Augusti, cui adrestabant XV anni, si regnavit LVII annis. Post eum
regnavit Tiberius annos XXIII et ejus XV. anno Christus baptizatus est,
cum esset XXX annorum; et anno Tiberii XIX. Christus crucifixus est.
Ambrosius dicit: ab orbe condito usque ad Jerusalem conditam anni sunt
4484; ab urbe condita vero, Roma, usque ad nativitatem Christi anni
sunt septingenti quindecim.
Titus vero obsidens Jerusalem primo templum incendit et deinde totam
civitatem combussit, et muros templi funditus evertit montemque ejus,
im quo stabat, abradi fecit et per praeceps in torrentem Cedron projici
mandavit, fossata complanavit, coaequans terrae, ut patet de bello
judaico Libr. VII. Cap. 16. et alibi saepius.
(#B#) Josephus dicit, in illa civitatis exterminatione Judaeorum
undecies centena millia fame et gladio periisse et alia centum millia
captivorum publice venundata, quia civitas plena Judaeis fuit, qui ad
paschalem solemnitatem celebrandam confluxerant; nec aliquis
Christianus his calamitatibus aderat, omnia ut dicit Eusebius
Caesariensis in Ecclesiastica Historia L. III. C. IV. in fine.
Ecclesia, quae in Jerusalem fuerat congregata, responso a Domino
accepto emigrare jubetur et transire ad oppidum quoddam, Pellam nomine,
de quo supra fol. 244 B., trans Jordanem, quo ablatis ex urbe sanctis
et justis viris vindictae coelesti fieret locus tam de urbe sacrilega,
quam de populo impio per excidium patriae eversionemque sumendae. Cum
autem Romani ab urbe Jerusalem ad solum deductae recessissent, Judaei,
qui fuerant in abditis absconditi, reversi sunt in locum et tuguria
erigentes, in quibus habitarent, in loco, ubi templum steterat,
oratorium construxerunt humile. Sed et ecclesia de Pella ad locum
rediit gratia Deo serviendi. Iudaei etiam nondum calamitatibus satis
fracti seditiones concitabant, quibus fideles et gentiles ibi
habitantes cottidie perturbabant, erant enim siccarii crudelissimi, et
jam ad terram prostratam et in sanguine tabefactam Jerusalem novo
cruore perfundebant. Et sub his malis stetit locus circiter LXXVII
annis, quo imperium sumsit Helius Adrianus anno Domini 119. Qui mortuam
Jerusalem repalpitare audiens accelerato itinere ad locum venit mari
transmisso. Invenit autem ibi multos Christianos pariter et Judaeos
sibi ipsis contrarios propter diversum cultum, et utriusque cultus,
utpote gentilis et idololatra, oditor fuit. In locum ergo ubi Judaei
oratorium struxerant, ubi quondam arca Domini steterat, posuit suae
imaginis statuam, ut locum ipsis Judaeis abominabilem redderet. In
locum autem petrae Calvariae, ubi crucifixa fuerant, collocavit statuam
Veneris et in specum dominici sepulchri posuit idolum Jovis, ut
Christianis loca illa exosa faceret, siccarios autem et latrones
repertos in loco trucidavit, effugavit et multos vendidit, et
fortalitia et muros a tempore devastationis derelictos destruxit et
omnia dissipavit et abiit derelinquens ibi provinciae custodes. Qui dum
cum exercitu dorsum provinciae verterent, ut Romam remearent,
congregati Judaei sunt in locum Jerusalem et consilio inito columnam
Caesaris, quae suam imaginem gestabat, de loco templi, ubi eam
Imperator posuerat, eruerunt et eam ejecerunt. Quod dum Imperator
percepit commotus in iram omnia negotia postposuit, et festinus ad
Jerusalem rediit, Judaeos repertos peremit et multos vendidit, eosque
omnes de finibus terrae sanctae ejecit longius mittens, et interdicto
publico prohibuit omnibus Judaeis ingressum illius terrae. Videns
autem, locum aptum esse pro civitate, propitiatus fuit, contra Judaeos
autem magis exacerbatus et ad Christianos mitior factus, aream mundavit
et ruinas murorum in fossata partis occidentalis projici fecit, et
complanavit, et muro circumducto locum crucifixionis et petram dominici
monumenti civitati coinclusit et templum Veneris et Jovis
superaedificari fecit. Super portam autem negotiatorum sive piscium
posuit exsculptam in marmore suem sive porcum in Judaeorum confusionem,
ne quis eorum ingredi praesumeret. Mansit autem status ille civitatis
circiter annis 180. Et sicut propter statuam Caesaris locus templi
Domini (#259 A#) idola non colentibus exosus fuit factus et alienus,
ita locus crucifixionis et resurrectionis Domini in tantum, ut in
oblivionem loca illa venirent. Anno vero 38.,[TR84] dum Constantinus
Magnus imperium esset adeptus et Christianus effectus, Helena mater
ejus cruce inventa et idolis ejectis super loca sancta templum
construxit, et conditio Christianorum meliorata est, Judaeorum vero
pejor in dies effecta, et ita cum pace magna Christiani in Jerusalem
Deo servierunt LV annis. Porro anno Domini CCCLXIII adeptus est
imperium turbator pacis fidelium Julianus apostata a fide et a
religionis professione. Qui audiens, quod esset in Jerusalem ecclesia
solennis et conventus maximus Christianorum, venit illac et arripuit
occasionem saeviendi in Christianos et apprehensum sanctum Cyriacum,
urbis Hierosolymitanae episcopum, qui crucis sanctae inventor fuerat,
eum crucifixit pro eo, quia crucis gloriam praedicavit. Hoc Judaei
audientes cum tripudio et gaudio convenerunt et muneribus multis
Caesaris favorem acquisiverunt et Christianos apud eum magis odiosos
fecerunt. Excogitato autem modo, quo Christianos turbaret, Judaeos
exaltare decrevit et convocatis ad se primis et optimis Judaeorum
interrogavit, cur non sacrificarent Deo suo, cum tamen eis lex sua de
sacrificiis imperet? At illi occasionem se invenisse temporis rati, non
possumus, inquiunt, nisi in solo Jerosolymorum templo sacrificare
secundum legem, cum autem iam templum non habemus in Jerusalem,
sacrificare non possumus, nec hic, nec alibi. Rogamus igitur tuam
clementiam, nobis indulgeri, ut templum aedificemus suo loco, et
sacrificabimus pro tua et imperii salute. Accepta ergo recuperandi
templum licentia in tantam dementiam Judaei venerunt, ut Julianum
apostatam sceleratissimum prophetam esse in lege eis promissum ubique
divulgarent. Igitur ex omnibus locis et provinciis convenere Iudaei,
locumque templi olim igne consumti aggredi coeperunt, comite operis
exsequendi ab imperatore concesso, sumtu publico et privato
administrato, et res omni instantia gerebatur. Interea Judaei insultare
nostris coeperunt et velut reparatis sibi regni temporibus comminari
acrius ac saevitiam ostentare, prorsus in magno tumore ac superbia
egere.
Praeerat autem tunc ecclesiae Hierosolymitanae Cyrillus episcopus, vir
sanctus. Apertis igitur fundamentis lapides grandes, calces, caementa,
ligna sunt adhibita, nihilque omnino deerat, quia postero die veteribus
deturbatis nova jacerent fundamenta. Episcopus tamen Cyrillus diligenti
consideratione habita, vel ex iis, quae in Danielis prophetia de
temporibus legerat, vel quae in evangelio Dominus praedixerat, firmiter
tenuit, quod nullo modo fieri posset, ut ibi a Judaeis lapis super
lapidem poneretur. Res erat in exspectatione. Formidulosi Christiani
timebant, fortes nullo modo dubitabant, Judaeos propositum perficere.
Mira res! Ecce enim nocte, quae ad incipiendum opus jam sola restabat,
terrae motus ingens oboritur, nec solum fundamentorum saxa longe
lateque jactantur, verum etiam totius loci aedificia complanantur, et
domus, in quibus Judaei commorabantur cum operariis, ad solum sunt
deductae, et immanentes compressere. Luce vero orta cum se mala
crederent effugisse, ad requirendos eos, qui oppressi fuerant, reliqua
multitudo concurrit. Aedes autem in inferioribus templi erat demersa,
habens aditum inter duos porticus, qui fuerant complanati, in qua
ferramenta aliaque operi necessaria servabantur, de qua subito globus
quidam (#B#) ignis emicuit, et per medium plateae decurrens, adustis et
exanimatis qui aderant Judaeis, ultro citroque ferebatur. Hoc iterum
saepiusque et frequentissime per illam totam diem repetens pertinacis
populi temeritatem flammis ultricibus coercebat. Tunc cum ingenti
pavore et trepidatione omnes, qui aderant, deterriti solum verum Deum
Christum confiteri cogebantur. Et ne hoc contra fidem videretur,
sequenti nocte in vestimentis omnium Judaeorum signaculum sanctae
crucis ita evidens apparuit, ut etiam qui diluere pro sua infidelitate
voluissent, nullo genere valerent abolere. Sic deterriti Judaei pariter
et gentiles locum scilicet et coepta inaniter reliquere et ad propria
confusi reversi sunt. Et ab eo tempore Judaei numquam ausi fuerunt
quidquam attentare in loco templi. Et ita locus ille multis temporibus
absque templo stetit.
Porro quo tempore et a quibus hoc templum, quod hodie stat in area
sancta Arnan Iebusaei, sit aedificatum, a pluribus miratur. Verum
Magister in Specul. Histor. de excitatione templi in incendiis sic
dicit: templum Domini, quod modo Bethel dicitur, quis aedificaverit,
nescitur. Quidam tamen aedificatum ab Helena post crucis inventionem
cum templo sancti sepulchri; quidam ab Heraclio, cum de Perside
triumphans crucem retulit, quidam a Iustiniano Augusto; quidam a quodam
rege Aegypti in nomine Halachibis, i. e. Summi Dei. Et hoc verum esse
veraci reperi historia fideliter conscriptum inter [Itinerar.]
Antonini, P. II. Tit. XIII. Cap. IV. §. 4. Anno etiam Domini 619, post
Julianum 243 annis, regnante Heraclio imperatore et rempublicam
feliciter gubernante pluribus annis, finem regiminis non bene
conclusit, in haeresin enim Molechitarum [Monotheletarum] lapsus est et
turpiter defuncta uxore sua incestu se maculavit. Quapropter Hamor, rex
Aegypti, Machometi successor, cum infinitis Arabum copiis Syriam et
Palaestinam[TR85] ingressus omnia de manibus Christianorum diripuit, et
in isto tumultu civitas sancta Jerusalem capta ab infidelibus fuit, et
populum christianum in ea sibi subegit. Cum autem moram in Jerusalem
faceret, Sempronianus, episcopus Hierosolymitanus Christianorum, sibi
familiaris effectus est, ita, ut cum eo ingrederetur ecclesiam sancti
sepulchri ad videndum ejus ornatum. Inter collocutiones autem quaesivit
Hamor ab episcopo de loco, in quo templum, quod a Tito principe Romano
cum urbe dirutum fuerat. Qui duxit eum ad aream Arnan, quae jam repleta
aliis aedificiis vulgaribus erat, et ostendit ei per aliqua signa
vetusti operis adhuc exstantia templi Domini locum. Mandavit ergo
Hamor, mundari locum areae, et sumtibus, qui ad hoc sufficere possent,
designatis ad impensam artificibus templum reaedificare coepit. Et cum
fundamenta jacta fuissent, mox demergebantur, nec structuram erigere
poterat. De quo cum Hamor miraretur, dictum est ei a quodam divinatore,
quod, quamdiu crux alta, quae in monte Oliveti ex opposito erat, ibi
staret, structura non teneret, ea autem remota templum perstaret.
Siquidem Christiani in monte Oliveti altam crucem e regione civitatis
erexerant, sub qua crebrius orabant, quorum orationes adeo efficaces
erant in virtute crucis, ut infideles nequaquam possent suae perfidiae
templum erigere, nisi cruce remota et orationibus cessantibus. Et si
Christiani tantae virtutis essent, quod illam crucem a paganis
conservassent, numquam templum hoc erectum fuisset; puto enim hanc
crucem a sanctis positam in signum protectionis civitatis Jerusalem, ne
in ea templa alieni cultus erigerentur. Audenter enim dico, quod si
templum hoc constructum non fuisset, numquam Christiani Jerusalem et
suum templum amisissent; quia tanto zelo Sarraceni hoc templum zelant,
ut eo stante Christiani pacem non habeant in Jerusalem; ideo melius
esset a fundamentis id evellere, quam Christi nomini consecrare, ut
frequentius factum fuit. De cruce praedicta habes intra...; de templo
sequitur. Structuram ergo illam intra modicum tempus perfecit et multis
possessionibus dotavit. Et hoc templum stat hodie in loco ultra annos
octingentos, et numquam destructum fuit ab aliquo, sed primo
Sarracenorum oratorium fuit, postquam autem Christiani dominari in
terra sancta iterum coeperunt, ipsum templum Christo dedicaverunt; quod
potius debuissent comminuisse et in nihilum reduxisse, cum sit ecclesia
perditionis Jerusalem. Sed rursum etiam Sarraceni civitatem capientes
templum ipsum in usum sui cultus reduxerunt, et ita aliquoties nunc in
illorum nunc in istorum manibus templum praedictum pervenit, et hodie
Sarraceni ipsum in maximo habent honore, ut patebit. Et ita, postquam
templum hoc a paganis est constructum, quamvis saepe in libellulis
legerim, a sancta Helena fuisse aedificatum, quod tamen templum hoc
(#260 A#) mihi curiosius inspicienti non videbatur, cum illud omnino
sit paganico modo factum, nec formam habeat ecclesiae christianae, nam
ipsum principale ostium praebet introitum ab oriente, quod non vidi in
ecclesiis Christi.
Templum Domini modernum tale est, ut hic subjicitur.
Templum Domini in area Arnan Jebusaei, in qua Salomon domum Domini
aedificavit, ab Hamor Sarraceno, rege Aegypti constructum antiquo illo
Salomonis famosissimo impar quidem structura, quod pagani nominant
Halachibis, Christiani docti nuncupant Bethel, vulgares et indocti
templum Salomonis, est domus inclita et pretiosissima, grandis et
rotunda in modum turris magnae et latae; per circuitum vero
rotunditatis super terram est alius murus circumiens totum templum,
inter quem et templum est grande spatium, et ille murus sustentat
testudinem per circuitum ab una parte, alia pars testudinis reclinatur
in murum templi, vel super columnas, de quibus consurgit templi
altitudo. Ab intus enim est circulus columnarum marmorearum, supra
quarum capita recurvantur arcus per gyrum, et de arcubus est murus per
circuitum in altum erectus; murus autem exterior, columnas cingens,
habet altitudinem columnarum, a quo, ut dixi, testudo recurvatur super
columnas. In muro exteriori per circuitum sunt fenestrae magnae,
oblongae, vitreae, sicut in ecclesiis, et spatium inter fenestram et
fenestram est tantum, quanta est fenestra, quod spatium est de opere
musaico ab extra pretiosissime depictum, ita quod campus picturae
rutilat auro, ipsa autem pictura sunt formae arborum, palmarum et
olivarum, et figurae Cherubinorum: non enim patiuntur alias imagines
vel sculpturas ad eorum muscheas. Pars vero templi altior, quae de
columnis ab intus procedit, in altum sursum erigitur, quasi ex illa iam
dicta lata circumferentia cresceret. Habet supra per gyrum fenestram ad
fenestram cohaerentem, quae fenestrae tamen sunt breviores, parviores
inferioribus. In summitate habet tectum cameratum plumbo, quod auro
quondam fuit obductum, sicut optime adhuc potest notari, et in culmine
tecti stat luna cornuta, sursum cornua habens, sicut super omnes
muscheas ponunt. Lunam autem ponunt in summitatibus suarum ecclesiarum
et muschearum supinam, in modum naviculae, cujus[TR86] una ratio est,
quia Mahometistae conantur media quadam via incedere, ita, ut nec
Christiani, nec Judaei videantur, et tamen ab utrisque participent.
Judaei ergo cum nihil singulare super suas synagogas (ponant), nec
etiam templum Salomonis legitur in culmine aliquid habuisse, nisi ipsum
culmen; Christiani vero crucem cum gallo ex institutione prima habent
in culminibus suarum ecclesiarum. Ut ergo Sarraceni ab utrisque
differant, crucem refutaverunt et gallum retinuerunt in culmine sine
cruce. Et quia etiam cum gallo videbantur christianizare, mutaverunt
gallum in lunam cornutam vel supinam: et hoc fuit facile, quia gallus
erecto collo et cauda stans speciem habet supinae lunae. Ideo etiam in
ecclesiis ubi galli sunt, dicunt ipsi esse lunam. Sic in omnibus
ritibus fecerunt quasdam mutationes, ut differant a nobis. Alia ratio
est ex parte Machometi, qui totus lunatus dicitur fuisse et luxuriae
deditus, ad quae luna prae aliis sideribus influit, cum sit naturae
humiditatum, ita, ut etiam mare redundet vel contrahatur ex lunae
motibus. Aliae rationes ex parte legum Machometi assignari possent, ut:
Deus indiderat eis lunam supinam habere, quia lex eorum a superis vacua
est, sicut luna supina, sine gratia etc. et aversa a sole, semper
inanis, tenebrosa et vacua est, et aufert a nobis solis claritatem, dum
inter nos et solem venit, estque instabilissima planeta et habet in
concentu coeli gravissimum sonum et inter erraticas stellas habet vagum
et incertum motum habetque brevissimum circulum, et bestiis nocturnis
provenit. Haec omnia legi et ritui conveniunt Machometi, quae
nullam[TR87] rationem habet a superis, sed aversa a sole Christo manet
obscura, conversa autem habet lumen, quia in multis et de beata Virgine
magnifica confitetur lex Alcorani. Nominant enim Christum Rucholla,
quod idem est, quod verbum Dei, vel spiritus Dei, flatus Dei, anima
Dei, quae bene et pie interpretata timorosa sunt. Sed et de beata
Virgine clara multa fecerunt, ut, quod sit Theothocus, eamque
blasphemantes occidunt etc. Insuper lex illa, dum interponitur inter
nos et Christum, tollit evangelicam illis claritatem, in certum modum
peccant, quia in se intricata est, quod ipsi sectatores non
intelligunt, nec rationes intelligunt ponitoris et brevissime durabit.
Porro super testudinem, quae circuit inferius et infra superiores
fenestras, est per circuitum rotunditatis transitus, super quem stant
eorum Muscheti, et horas dierum noctuumque proclamant, et lampades
protensas extra certis horis incendunt, Haec omnia ab extra clare et
determinate vidi ex nova moschea Soldani, sicut patuit fol. 227 B.
Atrium templi et tota area vel platea vacans undique per circuitum est
de candido et polito mamore stratum, et ita mundum, quod stans in monte
Oliveti et in atrium respiciens putet templum in aqua tranquilla et
albida stare. In parte australi atrii, ubi finita lapidum stratura est,
viridarium deliciosum olivis consitum ad nutrimenta lampadum templi
(est), quarum ultra septingentae sunt in templo suspensae. Haec omnia
ab extrinseco oculis meis vidi, sed quale sit interius, non vidi, sed
conjecturam probabilem accepi ex dispositione extrinseca templi et ex
aliis muscheis, in quibus fui. Ab intus enim nullum habet (#B#)
sanctuarium suarum reliquiarum, in quo aut sacramenta aliqua aut
reliquiae sint reconditae, cum nec reliquias nec sacramenta habeant.
Legi tamen in quadam chronica, quod pedes et manus Machometis ibi sint
repositae et reliquum corpus sit a porcis devoratum. In illo profano
templo nullum est altare, nulla imago nec picta nec sculpta, nulla sunt
ibi lignea sedilia, nec scamna, nec stallae, sed totum pavimentum vario
et polito marmore stratum ubique patet, et parietes sicut extra sic et
intus opere graeco sunt ornati, ita quod totus circuitus templi per
parietes est vacuus, et nihil penitus est intus, nisi quod lampades de
sursum suspensae ex testudine dependent ardentes. Dicunt tamen quidam,
in medio templi rupem super pavimentum e terra consurgere ferro undique
cancellatum, cui nullus Sarracenorum aut infidelium aliquatenus audet
vel praesumit appropinquare. Veniunt tamen et peregrinantur a
longinquis partibus rupem illam devote visitare et videre cupientes, et
propter hanc rupem etiam templum ipsum in vulgari locutione rupem
sanctam nominant. Multa etiam magnalia super rupem illam dicunt esse
facta, inprimis namque Melchisedech super eam panem obtulit et vinum,
Genes. XIV. Et Jacob patriarcha ibi dormivit, rupem hanc sub capite
habens, et ab ea vidit scalam in somniis, cujus summitas coelum
tangebat, et Angelos descendentes et ascendentes vidit eamque mane oleo
inunxit, Genes. 28. David etiam Angelum super rupem illam stare vidit
cum evaginato gladio, ut habetur 1. Paralip. XXII. Insuper quum
sacerdotes ponebant super rupem illam holocausta, mox ignis divinus
descendit et apposita consumsit. Dicunt etiam, quod Jeremias propheta
excidium videns civitatis et templi in hanc rupem conclusit arcam
Domini, quae se mirabiliter operuit et arcam absorbsit. Hinc ipsi
arbitrantur, arcam eandem adhuc ibi manere inclusam. Super rupem illam
Christus fuit oblatus die XL., quum Simeon accepit eum in ulnas suas,
Lucae II. Dominus Jesus duodecennis sedit super rupem illam in medio
doctorum, Lucae II. Et cum XXX esset annorum, super rupem illam sedens
frequenter praedicavit. Haec Sarraceni de rupe illa dicunt, et aliqua
jam dicta ad praecedentia non satis consonantiam habent, ut de
Melchisedech fol. 255, de Jacob fol. 210 A., de Jeremia fol. instantia
est fol. 258.
Sanctitas loci illius, non dico templi, multis ex scripturis patet. Nam
locum hunc prae omnibus mundi locis Dominus elegit, ut supra fol. 257.
Ibi majestas Domini in fumo apparuit et nebula domum inplevit, itaque
sacerdotes in templo manere non poterant, 1. Reg. VIII. Usia ibi
thurificare volens, non-sacerdos, lepra percussus est 2. Paral. XXVI.
Heliodorus, pro ejus exspoliatione missus, dure verberatus est, 2.
Maccab. III. Nicanor cum manum contra templum temerarie extendisset,
statim percussus caput cum manu perdidit 1. Maccab. VII. et 2. Maccab.
XIV. Antiochus rex festinans hoc templum spoliare misera morte in
montibus periit 2. Maccab. IX. Pompejus imperator[TR88] cum locum hunc
dehonestasset et equos suos in eum collocasset, qui prius fuerat
victoriosus, postea numquam fortunam habuit. In loco hoc beata Virgo
nutrita fuit; Angelus Domini ibi Zachariae apparuit Gabriel; ibi virga
Josephi floruit. De templo illius loci ementes et vendentes ejecit
Dominus Jesus aliquoties. Ibi digito in pavimentum scripsit, Joh. VIII.
In loco illo multa praedicavit et miracula magna fecit. Destructo
templo in hoc loco non poterant Judaei quidquam aedificare, uti supra
fol. 259 A. etc. Sed nec Sarraceni valebant in loco hoc muscheam
erigere nisi abjecta cruce, ut supra patet. Demum muschea erecta
videbatur indignari Deus, quod in loco sanctissimo exsecrabilis
Machometi cultus ageretur, induxit populos occidentis ad locum et
irascitur Sarracenis; muscheam Machometis in templum consecrarunt
Christiani. Et de hoc templo loquitur Bernhardus in concione ad milites
templi cap. V., sic inquiens: Est templum Hierosolymis, in quo milites
pariter habitant, antiquo et fastuosissimo illo Salomonis impar quidem
structura, sed non inferius gloria: siquidem universa illius
magnificentia incorruptibilibus, auro et argento, in quadratura lapidum
et varietate lignorum continebatur. Hujus autem omnis decor et gloria,
venustatis ornatus, pia est habitantium religiositas et ordinatissima
conversatio. Illud variis exstitit spectandum coloribus, hoc diversis
virtutibus et sanctis actibus venerandum. Domum quippe Dei decet
sanctificatio, quae non politis marmoribus, quam ornatis moribus
delectatur, et puras diligit mentes potius quam auratas parietes.
Ornata tamen hujus quoque facies templi armis, non gemmis et
perantiquis coronis aureis, circumpendentibus clipeis paries operitur
pro candelabris thuribulis et urceolis; domus undique frenis et lanceis
communitur, quia milites Christi eodem zelo, quo ipse, cum negotiatores
flagello expelleret, pro domo Dei ferveant, arbitrantes longe indignius
et intolerabilius, sancta pollui ab infidelibus, quam a mercatoribus
incestari. In domo sacra cum equis et armis commorantur, ut ab ipsa et
a caeteris sanctis locis omni infidelitatis spurca et tyrannica rabie
propulsata ipsi in ea die noctuque tam honestis quam utilibus officiis
occupantur, honorant certatim Dei templum sedulis et sinceris
obsequiis, jugiter in ea denuo vota immolantes, non quidem veterum ritu
pecudum carnes, sed veras hostias, pacificas, fraternam dilectionem,
devotam subjectionem, voluntariam paupertatem. Haec Hierosolymis[TR89]
actitabantur tempore b. Bernhardi, et orbis in devotionem excitabatur.
Tepescente autem illo templi zelo militum, mox stulta gens paullo ante
expulsa rediit et explosis tepidis et carnalibus crucis cultoribus
templum Christi sacrum iterum exsecrantes muscheam profanam fecerunt.
Et hoc heu! sic est. Nam Sarraceni loci sanctitatem et magnalia ibi
gesta cognoscentes templum valde venerantur mirabili diligentia et
cultu exteriori illud mundissime conservant abstersione cottidiana
intrinsecus et extrinsecus, (#261 A#) et omnia sunt splendida et
polita, ita, ut sit delectabile videre. Sed et ipsi Sarraceni non
ingrediuntur hoc templum, nisi suis baptismatibus purificati, et tunc
cum maturitate et compositis moribus adveniunt, non simul, sed quilibet
solus incedit, etiamsi sit magnus dominus, nec colloquuntur, nec
pueros, nec canes secum ducunt, ut nemo patiatur in oratione
impedimentum. Mulieres propriam portam habent, per quam atrium et
templum ingrediantur, et propriam absidem in templo, in qua orant sine
virorum praesentia, et menstruosae in domibus manent, nec quovis modo
templo appropinquare permittuntur. Singuli autem discalceati atrium
intrant et in atrio ante templum crebras genuflexiones et inclinationes
faciunt, et sic ingrediuntur cum gravitate.
Dum rex Soldanus est in Jerusalem et templum ingredi vult, prius
pavimentum et templi parietes aqua rosacea lavant, qua et ipse Soldanus
baptizatur ante introitum ob templi et regis magnificentiam.
Tantae aestimationis est hoc templum apud Sarracenos, ut eo habito non
multum curarent Christianos habere civitatem. Unde anno Domini 1269.,
dum nostri obsiderent Damiatam, Aegypti civitatem, videns Soldanus quod
capienda esset, misit oratores et nuntios solennes in nostrorum
exercitum pro pace, petens, ut solverent illius urbis obsidionem, et
acciperent Hierosolymam in perpetuam possessionem, demto templo Domini,
quod pro se retinere vellet. Insuper obtulit, se suis expensis
reaedificare muros Jerusalem, jam per Corradinum, regem Damasci,
destructos, et omnes captivos Christianos reddere, et nihil velle
retinere eorum, quae ad regnum Jerosolymitanum pertinent, nisi templum
Domini in Jerusalem. Hanc conditionem libenter et contanter[TR90]
acceptassent Christiani, Rex Jerusalem Johannes et Franci et Teutonici,
sed non placuit Pelagio, Cardinali Legato et Italicis, et orientalibus
Christianis, nec acceperunt nuntios Soldani. Verum post paucos dies
amiserunt captam Damiaten et omnia loca orientis terrae sanctae, ita,
ut non haberent lapidem unum in Jerusalem. Et hoc justo Dei judicio
accidit in punitionem avaritiae Italorum, qui Damiatam pro eo, quod
erat urbs negotiationibus apta, praeferebant Jerusalem et terrae
sanctae, aestimantes, se omnia possessuros. Fuissent quidem Sarraceni
contenti, totam Judaeam, Palaestinam et Galilaeam dare Christianis, ut
templum in Jerusalem solum possidere potuissent, sed hoc eis denegato
totum amisimus, et usque hodie terram et civitatem sanctam et templum
possident, in ipsum autem templum nullum intromittunt, qui non est sub
lege Machometi, et quicunque Judaeus aut Christianus ingressus fuerit
et repertus, mox ipsum suam abnegare fidem cogunt, vel tormentis
consumunt. Non obstante autem hac prohibitione multi Christiani se
periculo dant et modos excogitant, quibus ingressum habere possint,
quia secundum sententiam Ovidii nitimur in vetitum semper cupimusque
negata. Aestimant vero inexperti Christiani, quod mirabile sit templum
ab intra, cum sit ornatum et pulcherrimum ab extra. Sed in rei veritate
nulla ornamenta ab intra sunt, nec altaria, nec picturae, nec imagines,
sed habitaculum lucidum, amplum, marmore polito et vario stratum et
tabulatum, multis lampadibus ex testudine (#B#) dependentibus nocte
illustratum. Dicunt etiam, in eo semper ardere septingentas lampades.
Et in toto illo templo nihil aliud est, nisi in parte ejus
septentrionali simulachrum sepulchri Machometi, elevata quaedam tumba
marmorea, quae repraesentat sepulchrum Machometi in Mecca, quod in
tanta veneratione habent, ut quoque in omnibus muscheis colant ejus
simulachrum. De Machometi sepulchro vide Part. II. fol. 40 et fol. 62
reperies multa de Mecha.
Sunt ergo in templo illo nulla ornamentorum spectacula, nec sunt in eo
sacerdotum aut clericorum officia aut sacramenta. De quibus vide Parte
II. fol. 94 et fol. 100. Sic etiam apud Sarracenos non est salus, nec
peccatorum remissio, nec virtus aut veritas; sic et templa eorum omni
carent sanctitate, consecratione, ornatu et sacerdotio, officiis et
sacramentis. Non obstante autem illius templi vacuitate et inania
peregrini Christiani, ut dixi, desiderio flagrant, videre in interiora
templi hujus, et interdum aliqui propter hoc periculis mortis se
exponunt, et ideo convenienter movetur hic quaestio illa, quam movet
Antonius i. c. [?] Parte III. histor. Tit. 24. c. 9 §. 17. Utrum
Christianus peccet ingrediendo muscheas Sarracenorum? Et videtur, quod
non, quia eorum templa praecipiuntur claudi sub poena mortis et
amissione bonorum, C. de Paga. et Sarra. et templis eorum L. 1. et 2.,
et quia per omnia quod ad prohibitiones Judaeis comparantur, et eodem
loco ut profanos et ..... p. totum. Pro quo respondet, quod Christianus
potest ingredi templum sive Sarracenorum muscheam quadruplici de causa.
Scilicet ad Deum laudandum; vel ad Christi evangelium praedicandum; vel
ad ipsum templum videndum; vel ad contumeliam ipsi templo inferendum;
vel ad consulendum pro ipsius templi conservatione. Quapropter (pro-)
fanam ecclesiam non licet Christianum ingredi atque muscheam, ut adoret
Deum vel laudet, ne videatur erroribus eorum consentire, cum etiam
Sarraceni Deum non laudent nisi cum perfidia et blasphemia Redemtoris
et cum praeconio Machometi seductoris, a quibus se Christianus debet
omnibus modis abstinere; ideo, ne videatur Machometi fautor esse, debet
loca suae laudi deputata, etiamsi sint loca sancta, vitare, nec in eis
Dei justo ritu laudes persolvere, cum in actionibus humanis loci
circumstantia multum attendatur. Ideo Apostolus prohibuit 1. Cor.
VIII., ne fideles recumberent in loco, ubi idolothyta manducabantur, ne
frater hoc videns scandalizaretur, judicans ipsum in idoli venerationem
hoc facere. Sic prohibetur fideli, ne procumbat ad orationem in loco,
ubi idola coluntur, et si hoc facit, peccat mortaliter, quamvis sua
intentio non sit adorare idolum. Ideo cum Helius Adrianus imperator in
loco crucifixionis et resurrectionis Christi aedificasset Veneris
templum et Jovis simulacrum, dereliquerunt Christiani locum illum
sanctissimum propter profanum templum. Et si quis ingressus fuisset
etiam ad locum sanctum venerandum, tamquam idololatra habitus fuisset.
Sic etiam interdictae sunt Christianis ecclesiae schismaticorum et
haereticorum, ne in eis orent propter scandalum, et multo magis templa
idolorum, synagogae Judaeorum, muscheae Sarracenorum nullo modo sunt
causa orationis visitandae. Sic enim gravissime contra fidem ille
peccaret, qui in templo idolorum adoraret verum Deum. Sic et ille aeque
graviter peccat, et magis, qui mameriam vel muscheam ingreditur
Sarracenorum ad orationem faciendam, quia quamvis Sarraceni
Mahometistae idololatrae non sint, pejores tamen sunt veris
idololatris, ut patet P. II. fol. 98 A. (#262 A#) Et si Dominus
fidelibus prohibuit Matth. VI. orare in angulis platearum, ne videantur
et judicentur ab hominibus sancti et beati, multo magis prohibitum est
stare in templo sarracenico et orare, ne videantur ab hominibus, et
videantur mali et infideles. Ex his patet, quod Christianus non potest
intrare in moscheam, ut adoret Christum, sine peccato.
Secundo, an ad praedicandum fidem muscheam liceat intrare? Et videtur,
quod non sit licitum, quia sic intrans exponit se mortis periculis,
quia secundum Alcoranum talis statim occideretur et ita se ipsum
interimeret sine fructu. Sed contra multi fidei zelatores ad templa
Sarracenorum ingressi sunt et praedicaverunt cum fructu, nec tamen
occisi fuerunt. Ut sanctus Vincentius Ordinis Praedicatorum, qui multa
millia Sarracenorum ad fidem convertit. Ideo non sequitur: tu dicis vel
facis, quo ab aliis occideris, ergo te ipsum occidis, nam et sancti
fidem catholicam confitebantur, cum tamen ex tali professione se a
tyrannis occidendos minime dubitarent, quos ut Dei martyres colimus.
Sic legimus fecisse fratrem Levinum Ordinis Minorum, qui Sarracenis
congregatis in una muschea in illam ingressus est zelo animarum
accensus, audacter et constanter clamavit, praedicans, quod eorum
cassae forent orationes, et sine fide Christi in aeternum supplicium
essent ituri, et quod leges Machometi essent injustae, fraudulentae,
phantasticae et falsae. Quo sic praedicante irruerunt in eum Sarraceni
et occiderunt. Hunc autem fratrem inter martyres connumerat dominus
Antonius in citato loco. Non enim ex ejus superstitione sed ex Spiritus
sancti instinctu creditur ingressus fuisse. Si quis etiam zelo
indiscreto aut iracundia motus intraret et contra eos clamaret, et
occideretur, praesumtuosus magis quam martyr judicaretur. Sic contigit
quibusdam graecis Christianis, quorum duo ante paucos annos in
Jerusalem ingressi sunt cum magna furia templum, et libris eorum
arreptis eos laceraverunt et suppeditaverunt, dicentes, omnia esse
conficta et falsa; quos statim comprehenderunt et crudeli tormento
consummaverunt per medium eos secantes.
Tertio, an Christianus sine peccato possit muscheam intrare et
contumeliam, derisionem et truffam aliquam facere; libros vel fenestras
vel lampades destruere, lutum aut stercora ponere. Videtur, quod, salvo
judicio meliori, non sit licitum, quia tales maledictiones et
irrisiones non videntur ex caritate procedere, sed potius ex ira,
displicentia, livore, vel ex superbia, nec honor Dei in talibus factis
crescit, sed blasphemia in Christum et inimicitia in fideles concitatur
et nulla in eis emendatio sequitur, et ita sine fructu mortis periculo
se exponunt. Existimant autem simplices, obsequium se praebere Deo,
quum aliquam arrogant truffam in muscheis Sarracenorum, vel in
synagogis Judaeorum. Sed Dei obsequium non est, nam sancta mater
ecclesia tolerat synagogas Judaeorum, nec destruit, sicut posset; ideo
ecclesiae filii non debent hoc, quod mater tolerat, foedare. Et idem
est judicium de muscheis. Ergo contra quidam miles socius
peregrinationis meae fecit. Nam in Palaestinae partibus noctem egimus
in quodam diversorio, cui conjuncta erat una muschea, ita, quod de
testudine domus, in qua eramus, potueramus adscendere super connexum
testudinis muscheae. Erat autem in ejus summitate foramen, per quod
respicere poteramus in muscheam, sicut et fecimus. Miles autem
praefatus nocte surgens (#B#) ascendit super testudinem muscheae, et
per foramen in eam stercorizavit; magnum inter nos risum concitavit,
libenter etiam vidimus omnes. Sed quod virtuose fecerit, non video, nec
aliquod bonum potuit inde sequi, sed magnum malum. Si enim Sarraceni
factum scivissent, vivi extra terram non venissemus. Quamvis enim in
muscheis ficte colatur Deus, tamen propter honorem veri Dei aedificatae
sunt et possunt consecrari et fieri ecclesiae Christianorum, sicut
frequenter fit, quando Christiani a Sarracenis aut Turcis aliquando
civitatem capiunt; muscheas non destruunt, sed eas in ecclesias
consecrant, et similiter faciunt ipsi de nostris ecclesiis muscheas, et
propter istam aptitudinem et non propter ritum manet quaedam reverentia
ad gentilium templa, quia nec Apostoli templa destruxerunt, sed idolis
amotis ecclesias Christi constituerunt. Saepe legimus fuisse correctos
etiam illos, qui idolorum templa dehonestaverunt, sicut patet de Medusa
Phorci filia, quae cum speciosissima mulierum esset, habuit inter alia
decoris sui spectacula crines non solum flavas, sed aureas, quarum
splendore captus Neptunus cum ea concubuit in templo Minervae, ex quo
concubitu Pegasus equus natus. Quam ob rem turbata Minerva, ne
ignominia templo injecta maneret inulta, crines Medusae mutavit in
angues, et sic ex pulchra monstrosa facta est. Et quid Pompejo
acciderit, et quantis infortuniis subjectus fuerit, postquam equos suos
in Jerusalem in templo stabulavit, nemo est, qui ignorat, nisi is, qui
nihil legit. Taceo de Antiochi et Nicanoris infortuniis ex templorum
spoliatione eis illatis, et de Heliodori plagis,
Quarto videre restat, an Christianus sine peccato possit muscheam
intrare, non ad adorandum, nec ad perditionem, nec ad ignominiam aut
truffam faciendam, sed solum ad videndum, tam muscheam quam ritum ejus.
Credo, si sine periculo ingredi poterit et sine nota, quod non
committat magnum peccatum, quamvis curiosus videatur esse, nisi devotio
eum et non curiositas impelleret. Si enim muschea stat in loco aliquo
sancto, et Christianus occulte potest et sine nota et periculo habere
ingressum et egressum, tum merito potest ingredi et terram deosculari
et orationem fundere, sicut fecimus in muschea, quae est supra
sepulchrum David, de quo fol. 97. B. Et libenter fecissemus idem in
muschea Ebron, quae est super duplicem speluncam, sicut patet Part. II.
fol. 8. Si autem non potest haberi ingressus nisi cum periculo vel cum
gravibus expensis, non prudenter facit, qui talem locum ingreditur.
Novi militem, et hodie in humanis vivit, qui desiderio videndi templum,
de quo loquimur, tractus, pactum cum quodam Mamalucco fecit, ut eum
indutum habitu sarracenico induceret, quo facto vetus Mamaluccus cum
veste indutum socium nostrum induxit usque ad introitum atrii templi,
ubi dum essent et iam intrare vellent, tantus terror invasit militem,
quod prae tremore vix stare poterat, nec ausus fuit intrare, sed
reversus venit ad nos, gaudens se liberatum a proposito. Nec mirum,
quod timuit propter vitae periculum, cum de fidelitate sui ductoris
certus non fuit. Quamvis etiam ego ipse libenter nova et curiosa
videam, (#263 A#) ad templum tamen illud ingrediendum numquam fui
tentatus, suffecit mihi aspectus ejus, quo fateor me persaepe fuisse
turbatum et scandalizatum, dum templi illius munditiem, ornatum et
compositionem ad nostras comparem ecclesias, quae, pro pudor! quasi
stabula bestiarum sunt. Stant enim nostrae ecclesiae immundae, perviae
ut diversoria, spurcitiis inquinatae, in nostram maximam confusionem,
et in sacramentorum contemtum et vilipendium. Ingens confusio est,
videre in Jerusalem ecclesiam resurrectionis Christi stare paene absque
decore, tamquam hospitale fumosum et cernere ecclesiam Machometi
nitidam et mundam, tamquam regale palatium. O quam dissimilis proportio
et aliena comparatio Christi et Machometi, cum iste sit filius Dei,
ille vero primogenitus diaboli;[TR91] ille Dominus incarnatus, iste
diabolus incarnatus; iste pater salvandorum, ille seductor miserorum;
ille instruxit, iste destruxit; ille salvavit, iste damnavit; ille
redemit, iste peremit. Et tamen Christi templum execratur, profanatur
et despicitur; et Machometi templum ornatur, decoratur et extollitur.
Sed quid mirum, si hoc fiat in Jerusalem apud Grossonios, Mauros et
Sarracenos, cum etiam fiat apud Christianos catholicos. Respice,
quaeso, cum compassione ecclesiam supremam totius mundi, Lateranensem,
quae est caput omnium ecclesiarum urbis et orbis, sicut probat Alvarus
in suo de planctu ecclesiae lib. 2. ar. 2. c., quod et vide. Qualis
decor, quae ejus munditia! Utinam saltem servaretur a ruina. Ibi enim
ecclesia Salvatoris et nostra sancta sanctorum cum incomparabili
thesauro reliquiarum, et tamen videtur locus quasi derelictus et
desolatus, et vix reperiuntur ibi paramenta pro Missae sacrificio.
Atria ejus sordent, capellae annexae sunt violatae, altaria profanata,
palatia destructa, et religiosi, qui quondam Deo ibi serviverunt, sunt
a loco repulsi et alii subrogati, cum quibus cuncta ad ruinam tendunt,
et plura jam ceciderunt, non per incursum Turcorum aut Sarracenorum,
sed per non-occursum Christianorum. Sic ecclesia[TR92] S. Petri stat
sub defectu magno eorum, quae tantae ecclesiae convenirent. Si ergo res
sic se habent in principalioribus mundi ecclesiis, in capitalibus
catholicorum, in medio fidelium, quid autem potest esse in aliis
ecclesiis in corpore? Ecclesiarum immunditia, abusio et deordinatio in
structuris, in vasis, libris, vestibus, palliis, in atriis,
coemeteriis, in aedibus. Turpe profecto est cogitare, et dicere
verecundum. Reperitur etiam ecclesia, et utinam una et non plures, in
qua altare, pallae, et sacristiae mappae, et corporale, et involucrum
calicis, albae et humerale, tanta sordent immunditia, quod sacerdos
illius ecclesiae ea non possit propter abominationem in sua mensa
sustinere, imo non pateretur femorale suum tanto squalore sordescere.
Foedantur albae, sudore squalet humerale, et omnia paramenta usque ad
putrefactionem immunditiis plena sunt, quas nemo in suo habitaculo
sustineret. O frater humane, utinam videres Jerosolymis, quam
venerabilis est illius exsecrabilis Machometi templi aspectus, et
delectabilis ejus aditus, ut patet fol. 227. B., quam munda atria et
quieta, quam splendida et clara in omnibus munditia, quam devotus
ingredientium processus, quam seriosus orationum gestus, cum quanta
disciplina mulieres non nisi velatis faciebus ibi se continent, et viri
ab eis segregati in silentio orant! Si hoc in silentio videres, grave
scandalum (#B#) vel gravem indignationem sumeres contra fidelium
negligentiam et irreverentiam, quae est circa ecclesias nostras. Verum
tamen et haec ipsa negligentia in melius interpretari potest, quia cum
vera sacramenta habeamus, quorum principales effectus consistunt in
mortuorum commendatione et animarum sanatione, ad quam omnis fidelium
conatus tendit, ideo minor sollicitudo est circa exteriorum templorum
ornamenta. Gentiles vero, qui animae puritatem non quaerunt, cum tanta
diligentia exteriorem munditiem sectantur. Si autem Christiani illas
immunditias admittunt propter irreverentiam et incuriam, gravis abusio
est, sicut patet per Hugonem, qui inter XII claustri abusiones unam
ponit, irreverentiam circa altare.
Templum beatae Mariae Virginis in area Arnae.
Ad latus australe Bethel et templi, quod nominant Salomonis, in eadem
area Arnae Jebusaei est aliud grande templum et ecclesia perpulchra, ad
modum ecclesiarum nostrarum per omnia, quae excedit templum Salomonis
magnitudine propter longam ecclesiae navem, et est plumbo tecta, et
multis per circuitum fenestris illustrata de die, noctibus vero
octingentae in eo ardent lampades, quia est mameria apud Sarracenos
sanctissima. Quis autem hanc ecclesiam construxerit et quando
constructa sit, plane invenire non potui ab aliquo conscriptum. Apud me
tamen indubitatum manet, quod Christiani eam fecerint post ultimam
civitatis sanctae recuperationem, tempore latinorum regum Jerusalem,
quia forma et aedificii qualitas indicat eam a Christianis constructam.
Sicut forma templi, quod nominant Salomonis, manifeste monstrat, quod a
paganis est constructum, nec cadit in sensum prudentis Christiani, quod
idem templum ab Helena constructum, sicut solent recitare peregrinis,
sicut patet superius fol. 259. Sic nec [etiam?] hoc, de quo loquimur
templum, est non nisi per Christianos erectum. Nam dum cepissent
civitatem sanctam, voluerunt juxta templum Domini esse etiam ecclesiam
beatae Virginis, in cujus honorem eam erexerunt, consecrantes eam ob
venerationem purificationis ejus in templum et purificationis ejus.
Unde quidam nominant eam ecclesiam purificationis Mariae. Alii dicunt
eam templum Simeonis. Alii absolute dicunt ecclesiam beatae Virginis.
Alii faciunt differentiam inter templum Salomonis, et templum Domini,
dicentes, hanc esse templum Domini, aliam vero Salomonis. Alii nominant
eam porticum Salomonis. Alii dicunt eam templum Zachariae; illi
fidelitatem quasi tenent, quod beata Virgo puella fuerit praesentata
Zachariae, patri Johannis Baptistae.
In ea ecclesia domini Templarii sua officia peragebant, sed modo
Sarraceni muscheam fecerunt ex ea, et a cultu Christianorum alienata
stat, sicut et templum Salomonis. Sub illa ecclesia est structura
quaedam subterranea memorabilis et lata, et testudinata, sic quod DC
equi commode ibi possent locari. In hoc aedificio fui, sicut supra fol.
228 B. denotavi. Aliud templum prope illa duo jam erigitur expensis
moderni Soldani, latum et valde pretiosum, extra atrium et aream Arnae,
in quo habentur lampades accensae LXXXVIII. De hac muschea habes supra
fol. 227 B.
De ecclesia prima Christianorum in Jerusalem,
quae creditur fuisse in monte Syon ante templum
dominici sepulchri, in qua incepit miraculum de
igne paschali.
(#264 A#) Tota descriptio civitatis sanctae Jerusalem paene dependet a
duobus his templis, scil. Bethel, quod nominant Salomonis, et Anastasi,
quod est dominicae resurrectionis, ex quibus etiam templis omne
civitatis bonum evenit, teste Chrysostomo, qui dicit, quod omne bonum
et omne malum ex templo Domini in populum transfunditur, sicut
allegatur in summa de planctu ecclesiae Libr. 1. ar. 616. Nam crebra
civitatis Jerusalem destructio et frequens restauratio civitatis,
gloria et exaltatio, ignominia et depressio ex templis venit, tam in
veteri quam in novo Testamento, usque ad hunc diem.
Hodie Christiani parum curarent, quod Sarraceni dominarentur in
Jerusalem, dummodo in templum nostrum dominici sepulchri pateret nobis
libere ingressus et egressus sine timore, sine vexationibus et
exactionibus. Nec Sarracenis cura esset, quod Christiani essent domini
civitatis sanctae, si templum eis dimitteremus. Sed quia in hoc
Christiani et Sarraceni convenire non possunt, passa est misera
Jerusalem, patitur et patietur obsidiones, dejectiones, dissipationes
et inquietudines majores, quam aliqua mundi civitas. Verum bene potest
dicere: zelus domus tuae comedit me. Et vere zelus populorum pro
templis comedit, devoravit vel comminuit Jerusalem. Et ut altius
aliquod ad hoc inducamus, numquam Romani tam crudeliter et truculenter
dilacerassent civitatem illam, si Judaei non obstinatissimo zelo pro
templo conservando repugnassent, quo zelo romanum exercitum turbabant
et odium exterminativum contra sanctam civitatem et templum
concitabant. Destructa autem civitate et templo per Romanos servata
creditur civitas David in monte Syon pro arce et fortalitio. In eadem
etiam civitate David habuerunt fideles ecclesiam tempore Apostolum
constructam, in loco coenaculi dominicae coenae, in qua divina
peragebant et concilia et electiones celebrabant et de fide ordinabant
ante eorum divisionem. Vel et beatissima Virgo Maria creditur
habitaculum habuisse. In hac ecclesia sanctus Stephanus archidiaconi
officio functus est et postea in ea sepultus post internecionem. Haec
ecclesia Syon numquam passa est exterminium, nec sub Tito, nec sub
Helio Adriano, nec sub Sarracenis, sed semper a tempore Apostolorum
usque hodie mansit, demtis paucis annis, quibus Romani in Judaeos
saeviebant, quando Jerusalem ceperunt; tunc etiam fideles praemoniti a
Spiritu sancto transmigrarunt a Jerusalem, ne malis Judaeorum
involverentur. Sed statim post abscessum Romanorum in montem et
ecclesiam Syon reascenderunt. Unde hoc insigne miraculum de igne
paschali, de quo supra fol. 131. A., creditur in ecclesia Syon
inchoatum fuisse, sed quo tempore, non legi, nisi quod anno Domini 192
ante Constantinum Magnum et ante Helenam, ante sanctae crucis
inventionem, erat Narcissus episcopus Jerosolymorum. Qui dum in sabbato
sancto Paschae ad officium peragendum procederet, nuntiatum est ei per
ministros, quod non esset oleum nec in lechito nec in lampadibus.
Audiens autem vir sanctus, fidelis, fide ministris imperat haurire
aquam sibique deferri. Aquam autem sibi allatam post orationem
benedixit et infundi lampadibus praecepit. Tunc repente miro et
saeculis inaudito genere virtutis natura aquae in olei pinguedinem
versa et coelitus accensa, lampades splendorem solito clariorem
reddunt. Hoc miraculum factum tempore paganorum (#B#) sub Victore
imperatore et Severo imperatore, qui fuit ante Constantinum CCXI annis.
Post hunc Narcissum fuerunt multi sancti episcopi in Jerusalem, et
multitudo plebis Christianorum utique non sine ecclesia, quamvis
ecclesia sancti sepulchri nondum esset fabricata. Et ideo tota
solennitas erat in monte Syon usque ad aedificationem templi dominici
sepulchri. De cujus initio nunc subjungam.
De initio templi dominici sepulchri.
Locus crucifixionis et sepulturae Domini Jesu extra portam civitatis
Jerusalem facta fuit, sicut patet Johannis Cap. XVIII. et ad Ebrae. c.
XIII. Qui quidem locus ab exordio quasi humani generis celebris habitus
est. Dicunt etiam Adam, protoparentem nostrum, in eo fuisse sepultum et
inde demto capite in speluncam duplicem, quae est in Ebron, sepultum
patriarcham translatum. Ea propter apud pictores inolevit consuetudo:
ad Crucifixi pedes Adae caput depingunt, et propter hanc causam filii
Adae locum hunc multo tempore venerabantur. Et possibile est, eos fanum
ibi propter parentis honorem constituisse, quod mansit usque ad
diluvium sub Noë. Post diluvium Sem, filius Noë, qui est Melchisedech,
ibi habitans in loco Calvariae occurrit Abrahae cum pane et vino, et
benedixit ei. Et postea in eodem loco ad imperium Domini Abraham voluit
immolare Isaac. Et serpens aeneus fuit ibi collocatus,[TR93] cui
populus immolabat. Imo praecipuum excelsum id erat, quod postea
Ezechias abstulit 2. Reg. XVIII. 4. Et propter has causas Judaei miro
modo venerabantur locum istum. Insuper et gentiles philosophi hunc
locum visitabant, propter mundi medium; hoc ibi esse demonstrabant, ut
patet supra fol. 117 B. Dispositio etiam loci illius patet supra fol.
117 B. et fol. 130 A. Mansit autem locus ille honorabilis usque ad
tempora Graecorum gentilium, qui in odium Judaeorum oratorium ibi
factum dissipaverunt et locum ad malefactorum interfectionem
deputaverunt et per hoc abominabilis factus est locus sacer Judaeis.
Sed Dominus Jesus adveniens saepe in vita sua locum montis et
sepulturae suae visitasse creditur, eum locum sanctum ostendens, quem
tandem morte et sepultura et gloriosissima resurrectione consecravit et
toti orbi venerabilem fecit. Verum post Domini ascensionem beatissima
Virgo Maria, Apostoli et caeteri fideles cottidie locum visitabant et
vestigia Domini Jesu deosculabantur, ut patet supra fol. 173. Volunt
etiam nonnulli, quod S. Jacobus minor, primus Jerosolymorum episcopus,
ab Apostolis ordinatus, sibi sedem et habitaculum in loco
resurrectionis Domini sui fecerit ibique divina celebraverit; unum
articulum fidei nostrae ad hoc propositum in symbolo posuit, profitens,
Dominum passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum et sepultum.
Deinde post sancti Jacobi martyrium anno 42., alii dicunt 45., a
passione Domini, peccatis Judaeorum exigentibus, ipsa civitas sancta
penitus destructa est, demta civitate David et muro occidentali ex
opposito rupis Calvariae et horti dominici sepulchri, quod ideo stare
permiserunt, ut custodes regionis habeant praesidium. Post Romanorum
discessum regressi sunt Christiani, ut dictum est, in Jerusalem et
locum Golgata devotione solita visitaverunt, non tamen ecclesiam vel
templum erexerunt ibi propter romanae custodiae timorem, et ne faciem
loci mutarent ab ea dispositione, quam habuit tempore crucifixionis et
resurrectionis Christi, quam dispositionem nec S. Jacobus mutare
voluit, ut memoria ibi factorum clarior haberetur. Et (#265 A#) utinam
numquam templum ibi fuisset constructum et clarior haberetur
intellectus Evangelii de passione et resurrectione Domini. Credo enim,
quod Christiani non mutassent loci dispositionem, si Adrianus imperator
hoc non fecisset.
Hic Caesar anno Domini 119 venit in Jerusalem jam aliqualiter per
Christianos et Judaeos reaedificatam et iterum Judaeos interfecit et
vendidit et extra territorium expulit et novam civitatem Jerusalem
exstruxit, vetera dejiciens, quam et ampliavit, et fossatum intra
civitatem et locum passionis Christi et hortum sepulchri complanavit,
coaequans terrae reliquae, et circumduxit murum includens eum locum
inter ambitum civitatis, quia audiverat locum esse sanctum et coli a
Christianis. Sed quia gentilis erat et idololatra, voluit ibi honorari
deos suos, et exstructo grandi templo Calvariae rupem inclusit et
sepulchri dominici specum. In rupem autem Calvariae ad locum, ubi fixa
fuerat crux sancta, locavit statuam Veneris, impudicissimae meretricis,
et in specum dominici sepulchri posuit idolum scelestissimi Jovis. Unde
factum est, ut locus, qui fuerat prius Christianis celeberrimus, fieret
iisdem exosissimus. Mansit autem locus ille sub ista prava dispositione
centum octoginta annis, usque ad tempora Constantini Magni et sanctae
Helenae, sicut habet Jeronymus epistola ad Paulinum, quae incipit:
Bonus homo. Et habetur in secundo volumine L. 3 fol. 210.
Anno Domini 313 converso ad fidem nostram Constantino et Helena, ipsa
mulier crucis cultrix effecta Jerosolymam venit et locum mortis et
resurrectionis Domini in profano et immundissimo templo reperit, unde
zelo Dei accensa idola ejecit et templum funditus eruit, scopulum
Calvariae et petram sepulchri mundavit et per laboriosas terrae
ejectiones in profundum fodi fecit, ubi pretiosum lignum sanctae crucis
cum aliis passionis Christi insignibus invenit, ut supra fol. 114 et
115 et 130 relatum fuit. Cumque haec nota fecisset filio Constantino,
statim expensas misit, et Maximio, tunc Jerosolymarum episcopo,
mandavit, in loco illo sancto celebre templum facere ad votum matris
suae Helenae. Sicque inchoatum est opus grande et perfectum, et templum
magnum erectum cum pretiosissimis ornamentis, ita, quod non erat ei
simile in orbe, et multi judicabant pretiosius hoc templum esse, quam
illud fuerat, quod Titus destruxerat in area Arnae, quae area illo
tempore non templum, nec oratorium, sed vulgarium quorundam
habitationes continebat, omni honore privata. Ad hoc ergo templum
translata fuit sedes antistitis de Syon, et clerus et omnis curia ibi
residebat. Sed et mirandum praedictum folio praecedenti ibi renovatum
est de igne sacro paschali. Nam dum in solemni die in vigilia paschali
omnia essent exstincta lumina per totum templum, clero populoque
orantibus ecce subito fulgur de coelo cecidit et cereum paschalem et
omnes candelas et lampades accendit. Hoc autem prodigium singulis annis
in sabbato sancto paschae accidit in templo illo, et quamdiu apparuit,
ecclesia illa ab inimicis fidei nullam injuriam tulit. Erat autem tunc
consuetudo, ut omnis ignis per totam Jerosolymam adveniente sancto
sabbatho exstingueretur, nec quisquam aliqua arte alium ignem accendere
ausus fuit, nisi de templo ministratum. Unde omnis populus in templo et
in domibus insistebat orationibus pro coelesti igne, quod pro
rectissimo signo propitiationis habebant. Eo autem de coelo lapso omnes
lumina accendebant et ad alias ecclesias longe lateque transmittebant,
sicut nunc chrysma transmittitur, et ad domos etiam privatas portabant
per totum annum nutrientes eum. Quod autem fuerit signum divinae
clementiae, patet in (#B#) vitis patrum de quodam monacho facto
probato, a quo multi virtutum exempla acceperunt. Qui acquiescens
tentationi sub specie pietatis descendit in Aegyptum et incidit in
fornicationem; ex ejus casu multi valde per Aegyptum scandalizati sunt
graviter.[TR94] Tandem autem ad eam reversus ad desertum festinavit et
se ipsum ad arctissimam cellulam reclusit, ostium obstruxit, nec
quemquam ad se ingredi permisit, sed die noctuque cum lacrymis
precabatur Mariam, optime suam recognoscens miseriam. Cumque diutius se
diversissime castigasset, appropinquante paschali festivitate spe magna
de salute sua ex divina Maria consolatum se invenit, quod delictum ei
esset remissum. Die autem paschae ipsa nocte resurrectionis tulit
lampadem novam, et oleum ac lychnum imposuit, eamque in cacabum novum
locavit et ligneo operculo texit, et se ad orationem devotissimam
contulit, dicens: pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
qui in hac sanctissima nocte templum tuum, quod est in Jerusalem,
coelesti igne illustras ad tuorum fidelium consolationem, ad barbarorum
conversionem, ad tuae misericordiae ostensionem, illustra, quaeso,
Domine, lucernam meam, et tenebrosum domicilium cellae meae illumina
etc. Quumque diutius orasset, cum magna spe accessit levans operculum,
sed lampadem accensam non invenit. Et rursum ad orationem lachrimosam
se contulit, nec ignem reperit. Tertia autem vice cum orasset, accessit
et disiecto operculo lampadem clare ardere vidit, accensum eodem decoro
igne, quo lampades in templo dominici sepulchri accendi solebant in
Jerusalem.
Porro anno Domini CCCXXIII. mortuo Maximio episcopo Jerosolymorum,
Ariani ecclesiam Dei per orbem infestare coeperunt, et ingressi
Jerosolymam templum dominici sepulchri in suam potentiam traxerunt,
Conradum episcopum Jerosolymorum catholice et rite ordinatum
degradarunt, cumque archidiaconum constituerent sicque statum ecclesiae
Romanae ibi mutarent, pluribus annis sanctam illam Golgatanam ecclesiam
rexerunt, eam sua perfidia inficientes. Illis autem temporibus, quibus
Ariani haeretici templum sancti sepulchri possederunt, celebrata fuit
Synodus Nicaena. Post quam Constantinus venit Jerosolymam et in tantum
auditum praebuit Arianis, ut persuasus ab eis descenderet ad Jordanem
et iterato baptisma reciperet ab Arianis, ac si baptismus S. Sylvestri
inefficax esset. Hoc reperitur scriptum de Constantino. Sed ego omnino
credo esse confictum ab Arianis, ut partem suam tanti imperatoris
infamia solidarent. Et potuit esse, ut descenderet cum clero et populo
ad Jordanem et propter devotionem lavaretur in eo, sicut semper faciunt
peregrini, et ex hoc acceperunt Ariani occasionem dicendi, imperatorem
esse rebaptizatum. Quamdiu autem Ariani illam ecclesiam rexerunt,
numquam datus est coelestis ignis ad paschalia lumina, sicut sub
Catholicis fieri solebat. Hoc etiam certo experimento habetur
compertum, quod, quando in romana occidentali ecclesia sunt scissurae
et discessiones, quod semper sepulchrum Domini ablatum est Catholicis,
et vel haereticis, vel schismaticis, vel Sarracenis traditum. Et ego
firmiter credo, si hodie ecclesia occidentalis uniretur, quod sine
gladio et bello sepulchrum Domini possidere possemus. Cum ergo Ariani
illam sanctam ecclesiam gubernarent, et passim Catholicos ejicerent,
nec peregrinos in Domini sepulchrum intrare admitterent, et ab his
cottidie homicidia fierent et gravissima litigia inter Arianos et
Catholicos, conglobati Sarraceni contra Christianos illos et istos de
ecclesia ejecerunt, (#266 A#) et omnes seditiosos sive catholicos sive
haereticos de Jerusalem expulerunt, ipsam autem dominici sepulchri
ecclesiam .... destruxerunt Sarraceni. Sed non diu mansit illa
desolatio: nam omnes episcopi catholici orientis cum caeteris fidelibus
circa annos Domini CCCLXXI adeuntes Jerosolymam expulerunt Sarracenos
cum Arianis, et ecclesiam dominici sepulchri reformaverunt in
structuris, eamque reduxerunt ad veritatem ecclesiae catholicae magno
cum labore, quia Ariani potentissimi fuerant facti per orbem, et
episcopi, clerici, reges et principes favebant ipsis. Habuit autem haec
damnosa haeresis ortum ab Ario, presbytero Alexandrino, qui apud
Alexandriam insaniens discordiam in orthodoxa fide serere conatus est,
separare etiam Filium ab aeterna et ineffabili Dei Patris substantia,
ut Gratianus 24 d. 1. habet, conabatur. Purgata autem ecclesia
Jerosolymitana ab haeresi illa, mira cepit pullulare sanctitas in clero
et plebe in toto terrarum orbe per trecentos annos usque ad tempora
Heraclii imperatoris. Nam inter Constantinum Imperatorem, qui regnavit
anno Domini 313. et Heraclium, qui anno 611. regnavit, floruerunt
illuminatissimi et clarissimi viri, et cum his perversissimi et
periculosissimi haeretici, quorum principalis fuit Arius. Et erat
tempus illud sanctum et periculosum. Sanctum quidem propter sanctos
tunc viventes, nam ut de aliis taceam, in medio duorum illorum
imperatorum floruerunt quatuor egregii ecclesiae doctores: Ambrosius,
Augustinus, Jeronymus et Gregorius. Sanctus etiam Nicolaus, Antonius
Magnus, Zenon, Veranensis episcopus, Paulus, primus eremita, Paulinus
Trevirensis, Eusebius, Hilarius, Athanasius, Macarius, Maria
Aegyptiaca. Et multi eremitae tunc erant per deserta Aegypti, Arabiae,
Palaestinae, Lybiae. Singulis autem annis confluebant devoti Christiani
de universo mundo ad diem solennem paschae Jerosolymam, multi tamen non
propter Jesum tantum, sed ut miraculum ignis coelestis in vigilia
paschae cernerent, venerunt, et prodigium in die ascensionis Domini in
monte Oliveti, sicut patet supra fol. 131 et fol. 149 A. Divina etiam
tunc virtus manifestis prodigiis locum illum magnificare non desiit
multiplicibus signis. Unde anno Domini DLXX. monachus Bernhardus, non
ille Claraevallensis, sed alius sanctus, vidit ignem saepe dictum de
coelo descendere in templum dominici sepulchri, qui multa de eo scribit
in suo peregrinario. Magni autem tunc reputabantur Christiani propter
ignem illum paschalem. Ostendebatur etiam tunc sancta crux et reliquae
reliquiae a sancta Helena ibi reconditae. Unde legitur S. Mariam
Aegyptiacam adhuc peccatricem cum aliis in Jerusalem adscendisse ad
videndam sanctam crucem, sed admissa non fuit, quousque emendationem
vitae vovit, ut patet in ejus Legenda.
Inter praefatos duos imperatores, Constantinum et Heraclium, regni
gubernacula suscepit Julianus Apostata anno 363. Hic invidit gloriae
Christi et Christianorum, propter quod Judaeos omnes congregavit, et
expensis datis Jerosolymam misit, ut in area Arnae templum aedificarent
in praejudicium gloriosi templi dominici sepulchri, quod per universum
mundum magnificabatur; sed cum quanta confusione ab opere cessare
coacti fuerunt patet supra fol. 279. clare.
Depulsa haeresi Ariana ab ecclesia Jerosolymitana, cum jam universi
fideles copiose ad sepulchrum Domini defluerent, ac jam pax et sanitas
floreret et in his beatissimus Jeronymus Bethlehemi degeret, aliud
exortum est in ecclesia Jerosolymitana malum, schisma quoddam pro
jurisdictione. Nam sanctus episcopus Salaminis Cypri, Epiphanius,
veniens Jerusalem cum in templo sancti sepulchri disputaret contra
haeresin Origenis, indignatus episcopus Joannes Jerosolymitanus et
omnes clerici ejus silere jusserunt de hac materia sanctum virum; eo
autem in suum redeunte locum prohibuit Johannes episcopus, ne pro
sacerdotibus haberentur, qui ab Epiphanio fuissent ordinati, et omnes
contra sanctos excommunicavit, unde accidit, ut solis haereticis
pateret ingressus ad dominicum sepulchrum et ad sanctum osculum crucis.
De his loquitur Jeronymus in libro ad Pammachum contra Johannem
Jerosolymorum episcopum schismaticum. Post annorum multorum curricula
sancto Gregorio sedem Petri tenente anno Domini DLXXXIV. inventa fuit
in Masphat prope Jerusalem tunica Domini inconsutilis in arca marmorea,
quae cum jejuniis et fletibus S. episcopus Gregorius Antiochenus,
Honorius Jeresolymitanus, Johannes Constantinopolitanus, transtulerunt
in Jerusalem ad ecclesiam Golgatanam cum multo vulgi gaudio et
devotione.
Anno Domini sexcentesimo nono surrexit in oriente singularis ferus
Cosdroë, rex Persarum, qui collecto gentili exercitu Aegyptum, Syriam
et Palästinam devastavit seque omnibus modis Romanis (#B#) legibus
opposuit. Post multorum autem civitatum suppressionem ingressus Judaeam
sanctam civitatem Jerusalem repletam devotissimis Christianis obsedit
et cepit et in ea triginta millia hominum interemit, quorum corpora
extra urbem in torrentem Cedron projici mandavit. Quidam autem ingens
leo a Deo missus accurrit et cadavera Christianorum tulit eaque in
monte martyrum prope Jerusalem sepelivit, ut habetur in ecclesiast.
histor. et supra fol. 272 A. Aliquos autem nobiles et captivos
inclusit, inter quos etiam Zacharias episcopus Jerosolymitanus tentus
fuit. Murum ergo civitatis sanctae cum dissipasset, ingressus est
templum dominici sepulchri, ut eo spoliato destrueret. Accepta autem
sancta cruce, quam Helena thecis aureis inclusam ibi posuerat, cum ad
templi destructionem manum mittere praesumsisset, quaedam divina virtus
e sepulchro Domini resplenduit, qua perterritus cum suis a coepta
destructione destitit et cum spoliis et sancta cruce et captivis in
Persidem rediit. Post haec vastatis ecclesiis in oriente misit filium
suum ad partes aquilonis in Syriam, ut et ibi gentes subjugaret et
ecclesias vastaret, et transcensis multis regionibus consedit juxta
Danubium, contra quem Heraclius imperator processit et vicit, ut
habetur de exaltatione sanctae crucis. Eo autem victo et patre occiso
et regnis restitutis sanctam crucem et Zachariam episcopum et omnes
captivos et spolia retulit in Jerusalem, et diruta templi et urbis
reparavit, et Christianis restituit ordinationes, omnia secundum
ecclesiasticum ritum. Steterat etiam civitas sancta decem annis in
desolatione et miseria, sed Heraclius eam reformavit et
Constantinopolim rediit et vitiosam vitam ducere coepit.
Eo tempore Machometus, diabolus incarnatus, primogenitus Asmodei,
filius Belial, nuntius Satanae, deceptor orbis, confusio mundi,
destructor ecclesiae Dei, propheta falsus, praecursor Antichristi et
Antichristus, complementum haeresium, corruptor divinarum legum,
persecutor fidelium ac totius falsitatis prodigium, vesaniam suam
ostentare coepit, ut compleretur lamentabilis prophetia de eo, Apocal.
13. pronuntiata, quia ipse erat bestia illa horribilis et detestabilis,
quam Johannes vidit ascendere de terra habentem duo cornua etc. Vide
expositionem in Chron. Antonini Part. 1. Tit. VI. cap. 1. §. 10. Illa
mala bestia crudeliter saeviente multae christianae regiones et regna
in partem suam cadebant. Quod videns Heraclius timuit, ne ingressus
Jerosolymam templum dominici sepulchri destrueret et cruci sanctae
irreverentiam exhiberet; praevenit Machometum et tulit sanctam crucem
et quaeque sancta et pretiosa de templo transtulitque ea
Constantinopolim, quia desperabat se posse resistere Machometo. Illa
translocatio sanctae crucis facta fuit anno Domini 623.
Mortuo post haec Machometo tertius ejus successor Hamor, filius Cathap,
civitatem Jerusalem cepit anno Domini 634, et in ea civitate
aedificavit ingentem muscheam pro Sarracenis et Machometistis in loco,
ubi steterat templum Salomonis, de quo dixi supra fol. 256. Nam in
captione urbis intendebat templum sancti sepulchri mammeriam facere
idque pro Sarracenorum cultu aptare, sed dum templum ingrederetur,
divina quadam virtute perterritus destitit a proposito, (#267 A#) et
satis benigne se ad Christianos habuit, et hoc propter Sempronii
episcopi Christianorum pietatem, et mansueto ejus consilio utebatur in
templi novi constructione. Ex his patet, quod templum dominici
sepulchri trecentis et quatuor annis stetit ante templum, quod nominant
Salomonis. Permisit ergo Hamor ille Christianos in suo templo Deo
servire, et Sarracenos coegit in alio templo Machometum laudare. Nondum
enim erat populus gentilis Machometi ritibus assuetus, ideo oportebat
eos cogere vi. Successu ergo temporis diversae dissensiones in
Jerusalem sunt ortae inter Sarracenos Christianosque, et gravabant
Sarraceni Christianos multis, a quibus gravaminibus saepe liberati
fuerunt per imperatores. Unde anno 670. Constantinus tertius, licet vir
esset pessimus, tamen septies liberavit civitatem sanctam et dominicum
sepulchrum ab oppressione Sarracenorum. Et post eum Constantinus IV.
multas molestias intulit Sarracenis in Jerusalem et alibi, ubi
Christianis infesti erant. Verum tamen dominium super Jerusalem
tenuerunt Sarraceni, nec poterant jugum graecum imperatores nostri
tollere a civitate sancta. Anno Domini octingentesimo tertio, tenente
imperium Carolo Magno et christianissimo, erant Christiani in Jerusalem
et in toto oriente in tribulatione magna sub paganorum jugo et
ingemiscentes postulabant auxilium a Constantino VI. hujus nominis,
imperatore constantinopolitano, et ab Irene, ejus matre. Sed quia
Graecorum virtus et potestas debilitata nimis fuerat, auxilium
tribulatis suis viribus praestare non poterant. Eo tempore Leo, Papa
tertius, Carolum Magnum, Francorum regem, pro suis meritis egregiis
Romani imperii dignitate, quae quingentis fere annis a Constantino
Magno fuerat amissa et iam nimia vetustate oblitterata, magnifice
sublimavit et imperium occidenti restituit.
Carolus autem, Augustus appellatus, imperatorum nomen dignitatemque
suscepit et imperavit annis 14, mira gessit in toto terrarum orbe
suaeque genti, Germanis, gloriam et honorem attulit. Erat etiam Carolus
iste theutonicus, sicut manifeste patet per eam venerabilem
declarationem et .... .... Decretalium, ubi dicitur in textu:
Apostolica sedes Romanum imperium in personam magnifici Caroli a
Graecis transtulit in Germanos. Et in Appa. 2. idem dicitur. Legitur
etiam in chronicis, quod cum ecclesia Romana opprimeretur a
Longobardis, petiit Papa auxilium a Constantino et Leone, ejus filio,
imperatoribus constantinopolitanis. Et cum nollent patrocinari
ecclesiae Romanae, transtulit imperium Romanum in Carolum Magnum,
filium Pipini, quem ipse substituerat Ludovico regi Francorum, quem
deposuerat.
Translatio autem illa imperii a Graecis in Germanos facta est anno
Domini 776. Regnante autem Carolo audita fuit Jerosolymis fama virtutis
ejus, unde patriarcha Jerosolymitanus pro benedictione in signum
subjectionis ei misit claves sepulchri dominici et loci Calvariae et
portarum civitatis et montis cum vexillo, ut habet chronic. Anton. P.
II. Tit. 14. c. 4. §. 8.
Non longe post haec insurrexerunt pagani contra patriarcham
Jerosolymitanum Johannem eumque de civitate expulerunt cum suis
clericis, qui emigrans Constantinopolin venit, imperatorem
constantinopolitanum invocavit pro auxilio. Cumque imperator sollicitus
esset de hac re, visio in somnis sibi apparuit, per quam instructus
fuit, quod non ipse, sed Carolus Magnus liberaturus esset Jerusalem, et
dominicum sepulchrum (#B#) Christianis restituturus. Imperator ergo
Constantinus misit per sancti sepulchri clericos claves et litteras
Carolo Magno angustias dominici sepulchri et Christianorum continentes,
quas ut legit, lachrimatus est. Mox autem collecto grandi exercitu
Teutonicorum et Francorum mare eum transduxit et civitatem sanctam de
manibus gentium eripuit et dominicum sepulchrum Christianis resignavit
et pacem inter Christianos et paganos fecit tantam, quantam numquam
legimus habuisse. Non enim paganos occidit, nec eos de Jerusalem
expulit, sed certis pactis cum Christianis concordavit. Dicitur autem
tanta pax inter eos fuisse multis annis, ut si alicui vianti in via
bestia defecisset, depositis sarcinis in terram missi ad villam
proximam pro alia bestia nullum damnum nec rapinam nec furtum relictae
res passae fuissent etc. Pace ergo sic refecta et ecclesia
Jerosolymitana ordinata illustrissimus Carolus ad sua regrediens venit
Constantinopolin, ubi et magnifice susceptus fuit.
In praemium autem laborum obtulerunt ei munera pretiosissima, aurum,
argentum et lapides pretiosos et alia concupiscibilia, quae omnia
respuit, dicens, esse indecens, munus accipere pro labore, quem pro
solius Dei sui susceperat amore. Adjuratus autem aliquod munus
accipere, postulavit sibi dari reliquias. Unde apertis thecis dederunt
sibi spinas de corona Domini, clavum unum sanctae crucis et partem non
modicam de eadem, deinde sudarium Domini, camisiam beatae Mariae
Virginis, fasciam, qua beata Virgo strinxit puerum Jesum, praesepii
dominici partem, ferrum lanceae, quo latus Domini transfixum fuit, et
brachium S. Simeonis et plura alia accepit vir ille magnificus cum
maxima devotione et plurium miraculorum ostensatione, sicut patet in
Spec. histor. Libr. XXV. c. 5., eaque in Alemanniam detulit, in
civitatem sedis suae Aquisgranum, et in ecclesiam b. Virginis, quam
aedificaverat, collocavit, quae ibi hodie in honore habentur et
ostenduntur de septennio in septennium; ad quam ostensionem innumera
confluit fidelium multitudo, et praecipue Ungari cum turmis magnis
fines suos egrediuntur et in Aquis congregantur. Has reliquias ego ipse
vidi anno Domini 1468.
Aliquas etiam reliquias retinuit in curia sua easque deputavit pro
curia imperii, et has cum imperialibus insigniis pretiosissimis ad
locum certum imperii deposuit, unde nunc apud Segodunum, quod est
Nüremberga, reposita habentur et annis singulis feria VI. post
Quasimodo etc. ostenduntur, concurrente ad hoc maxima hominum
multitudine.
Si vero princeps aliquis Nürembergam accedit extra praefatum tempus,
eidem ea videnda proferunt. Unde anno Domini 1486 dominica Cantate, dum
essent fratres provinciae nostrae capitulariter ibi congregati,
exhibuerunt nobis illa insignia videnda, palpanda et deosculanda, inter
quae etiam ferrum illud sanctissimae lanceae Domini est, quod cives
illi singulis fratribus tractandum propriis manibus pro singulari
Ordinis reverentia obtulerunt. Ibi vidimus et capitibus nostris
imposuimus pretiosissimam auream gemmatam coronam Caroli et sceptrum
aureum, pomum aureum, calcaria aurea et caetera imperialia insignia,
quae omnia eadem septimana in Nürembergam reducta fuerant a
Francofurdia, ubi gloriosus victoriosusque Dux Austriae Maximilianus,
filius magni Friderici III., in Romanorum regem electus fuerat et his
insigniis sacris investitus.
Ecce, quam longe compellit me evagari per mundum evagatorium nostrum!
Jam Jerosolymam revertar, quae post discessum (#268 A#) Caroli M.
aliquibus annis in pace stetit, et occidentales sine omni gravamine ad
loca sancta admittebantur, nec pagani, qui regnum Jerosolymitanum
tenebant, advenientes peregrinos infestabant. Non enim restituerat
Carolus regnum Christianis, nec illud sibi subjecerat sed tantum pacem
inter Christianos et paganos reformaverat, quae diu durabilis non erat.
Stante tamen pace cum magnis turmis occidentales loca sancta cottidie
perlustrabant et noctibus in ecclesia dominici sepulchri dormiebant,
quia nullum hospitium pro Latinis in civitate erat, nondum enim erant
hospitalia nec aliqua ecclesia latina, sed ecclesiam sancti sepulchri
et alias ecclesias Graeci inofficiabant. Accidit autem illis diebus,
quod mercatores de Apulia quasdam peregrinas merces, quas oriens prius
non noverat, lucri faciendi causa Alexandriam deferrent, quas credunt
fuisse avellanas, sicut patet Parte II. fol. 118 A. Has merces tamquam
pretiosas detulerunt ad regem Aegypti, qui et Arabiam, Palaestinam et
Judaeam gubernabat. Rex autem allectus novitate mercium mercatoribus
illis in recompensam gratiam, quam peterent, se praestiturum
pollicebatur. Petierunt ergo et obtinuerunt, ut in Jerusalem, in
quocumque loco voluissent, construere possent habitaculum pro
peregrinis Latinorum. Sicque ante januam ecclesiae dominicae
resurrectionis aedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae
Virginis et abbatem et monachos latinos imposuerunt. Et quia Latini id
fecerunt, locum ipsum nominarunt ad Sanctam Mariam de Latina, eratque
dicta ecclesia vix ad lapidis jactum sita a dominico sepulchro. Abbas
autem et monachi, viri religiosissimi, maxima cum caritate peregrinos
ultramarinos recipiebant et humanissime tractabant. Confluente autem
multitudine peregrinorum, virorum et mulierum, viri quidem
recipiebantur intra monasterium, in domum hospitum, foeminae vero
alibi, prout poterant, extra manebant et nonnumquam a Sarracenis
molestabantur et defectum patiebantur. Unde monachi illi invocata Maria
adjutrice peregrinorum aedificaverunt prope suum monasterium ad murum
ecclesiae sancti sepulchri monasterium aliud foeminarum ad sinistrum
templum ingredientis, quod ad sanctam Mariam Magdalenam dicebant, et in
illo recipiebantur mulieres peregrinae et bene tractabantur. Sicque
facta est peregrinorum occidentalium melior conditio in Jerusalem
tempore paganorum, qui tamen eos pluribus aliis angariis gravabant et
loca sancta visitare non sinebant, nisi pax pecunia ab eis emeretur,
sicut et hodie est. Et stetit sic res Christianorum ultra centum annos,
a Caroli tempore usque ad tempora Heinrici I., quo tempore anno Domini
1015 surrexit quidam homo nequam, instrumentum diaboli, flagellum
populi christiani, dissipator sancti sepulchri, Calipha dictus, rex
Aegypti, qui pacem et concordiam factam per Carolum Magnum inter
Christianos et Sarracenos percitus de terra tulit. Hic habuit matrem
christianam, et dum rex factus fuisset Sarracenorum, saevire coepit in
Christianos, ne videretur matrisare, et ipsos Christianos coepit
compellere ad abnegationem fidei et gravissima tributa eis imposuit ac
pluribus aliis modis molestavit. Concitabatur autem ejus in Christianos
crudelitas, quando objiciebat sibi, quod esset de sanguine christiano,
de quo plurimum verecundabatur, et ideo mira crudelitate in eos
saeviit, ut facto ostenderet, se non habere guttam sanguinis nec motum
affectionis a Christianis (#B#) Inter caetera autem perniciosa opera
hoc egit: cum exercitu grandi civitatem sanctam ingressus est et
coronam Christianorum in terram dejecit, nam ecclesiam dominici
sepulchri a Constantino primo et Magno sumtuose aedificatam funditus
dejici et destrui mandavit et ecclesiam montis Syon et Bethlehemitanam
violavit et mahometicae spurcitiae dedicavit. Et hoc facto incepit
conditio fidelium in Jerusalem deteriorari ex moestissimo dolore, quem
ex casu ecclesiae acceperant. Prohibuit etiam, ne ulterius Christiani
sacras suas festivitates peragerent et ne congregarentur ad divina
celebranda. Sicque erant in tribulatione gravissima propter cottidianas
vexationes et in moerore tristissimo propter dominici sepulchri et
ecclesiae dissipationem.
Ex his patet, quod ecclesia dominici sepulchri, quam Helena construxit,
stetit septingentis annis, post quos penitus eversa fuit. Dum iam anno
Domini MXLIX, affuit divina clementia consolationem non modicam rebus
deperditis offerens. Praedicto enim tyranno rebus humanis erepto
dereliquit haeredem meliorem se, et cessavit quassatio, siquidem Daher,
filius ejus primus, regno accepto iniit foedus pactum cum imperatore
constantinopolitano et satis pius erat ad Christianos. Quando autem
Leo, ejus nominis nonus, sanctus Papa, natione Alemannus, percepit modo
in somnibus, impulit constantinopolitanum imperatorem, sepulchrum
Domini in Jerusalem a barbaris jam septem et triginta annis dirutum
restituere, Unde ad rogatum imperatoris constantinopolitani Daher
sarracenicus concessit Christianis, reaedificare templum dominici
sepulchri in Jerusalem. Cum magno ergo gaudio ascenderunt Christiani et
aedificare super sepulchrum Domini novam ecclesiam inceperunt ad instar
prioris, ad cujus restaurationem imperator Constantinus largiter
expensas contribuit. Sicque templum sepulchri dominici, quod hodie est,
aedificatum fuit anno praenominato et ante terrae sanctae
recuperationem XXV., quae facta fuit per Gethfridum, sicut sequentia
declarabunt. Et sicut Judaei et populus Israel duo tantum habuerunt
templa sibi succedentia, scilicet Salomonis et Esdrae vel Zorobabel,
sic et Christiani duo habuerunt templa, scilicet templum Helenae et
illud, quod hodie stat. Primum stetit DCC annis, secundum vero, quod
hodie est, stat iam annis CCCCL, cum simus nunc in anno 1488. Templo
autem reaedificato cum Christiani more suae devotionis visitarent, non
sinebant eos pacifice per loca sancta transire Sarraceni, sed pecunia
multabant vel verberibus vexabant, et odium magnum et indignatio inter
utrosque fuit. Dominabantur etiam tunc Sarraceni illi regioni et in
advenas Christianos fremebant, unde tota christianitas peregrinorum
querimoniis commota in ipsos fremebat Sarracenos et eorum jugum, quo
nimis diu et graviter premebantur, excutere a se exoptabat. Nam a
tempore Hamor, principis Sarracenorum, qui tempore Heraclii imperatoris
Aegypti gubernacula suscepit, usque ad tempora Gothfridi, primi regis
Latinorum in Jerusalem, qui fuit tempore Heinrici tertii, civitas
sancta jugo subdita Sarracenorum fuit, per annos circiter quadringentos
nonaginta. Licet enim Heraclius imperator et Constantinus III. et
Carolus M. civitatem sanctam et dominicum sepulchrum liberaverint a
tanto, numquam tamen a toto, sed semper mansit imperium gentilium in
Christianos, quod praefati imperatores alleviaverunt, sed non tulerunt,
sed per pacta pacem reformaverunt (#269 A#) inter eos, sicque erant
liberationes imperfectae, quae non potuerunt durare, quia faciliter
rumpuntur pacta et juramenta, praecipue inter eos, qui ad eandem sectam
induci non possunt, sicut sunt Christiani et Sarraceni, inter quos est
etiam naturalis inimicitia et odium disparis naturae, conditionis,
moris et sectae.