nostris et asinis per periculosum saltum descendimus per scopulos in
vallem, ducentes asinos ad manus. Ascensis autem bestiis descendimus in
profundiora Gehennae per medium torrentis, conclusi ab utraque parte
altissimis rupium parietibus, sub pedibus habentes viam asperrimam,
saxosam, non usitatam. Cum taedio ergo processimus tarde per aliquas
horas. Optabam autem in Gehenna descendere usque ad mare mortuum, ut
vidissem illapsum torrentis Cedron in ipsum mare, sed aliter ductori
nostro placuit, nam cum multum descendissemus in aliam vallem, latam,
amoenam, et fertilem, si haberet cultores, quae vergit in longum ab
austro in aquilonem, sicut vallis Gehennae vergit ab occidente ad
orientem. Sunt enim hae duae valles sibi contrariae situ, conditione,
et nomine. Situ quidem, sicut jam dictum est, nec aliquo modo jungitur
haec vallis mari mortuo, sed montes sanctos disjungit. Conditione, quia
illa est infructuosa, petrosa, tenebrosa etc.; haec autem e contrario
est fertilis, graminosa, lata et clara. Insuper et nomine differunt.
Alia enim dicitur Gehenna, vallis maledictionis, illa autem dicitur
vallis benedictionis, de qua habetur 2. Paral. XX. Unde ibidem habetur,
quod hoc nomen accepit vallis illa a laude divina, quam Josaphat, rex
Jerusalem, et populus Juda ibi perfecerunt, data eis victoria contra
hostes. In hac valle vidimus ruinas antiquarum structurarum. In
processu venimus in (#239 A#) locum quendam, ubi erant infinita aspidis
foramina et serpentum, magna et parva, nullam tamen bestiam vidimus,
quia solum noctibus procedunt extra. Dixit autem nobis Ameth, ductor
noster, quod ibi essent vermes magni ut hominis brachium, et longi ut
cuspides. Cum ergo diu in valle benedictionis contra aquilonem
procederemus, iterum valle illa dimissa vertimus nos contra orientem,
et per devia montium, per saltus et clivos et praecipitia descendimus,
ipsumque mare ante oculos in prospectu habuimus, ac si prope esset,
quamvis adhuc multum distaret. Acceleravimus ergo iter nostrum et
festinanter descendimus, quia sol ad occasum vergebat, et tandem in
regionem Sodomorum venimus usque ad littus maris mortui, in ejus
capite, ubi Jordanis faucibus ejus excipitur.
Porro Ameth, ductor noster, et sui famuli Mauri longius a mari
manebant, quia ipsum horrebant, et usque ad aquam maledictam descendere
dedignabantur, nos autem in bestiis usque ad aquam venimus et
colligatis asinis descendimus. Deprehendimus autem, ibi in ruinis
stetisse quondam grandem domum de quadris, partem super terram, et
partem in mari locatam. Jacebant autem lapides magni de ruinis in
littore aqua non operti, et tamen in aqua fundati, super quos
transivimus ad XII passus in mare, et aquam illam, de qua tanta
mirabilia referuntur, vidimus, tetigimus et gustavimus. Clara quidem
est aqua illa, sed salsissima et crassa, propter quod nonnumquam hoc
mare in Scriptura mare salsissimum vocatur. Unde, quando quis accipit
de hac aqua, et ori eam imponit, statim prae nimia salsedine
corroduntur oris interiora, ac si aquam fervidam imposuisset; hoc
expertus sum. Insuper, quia aqua crassa est et salsissima, ille, qui
manus imponit, sentit in manibus punctiones, ac si essent plenae
pulicibus et culicibus, et fricare eas oportet, ac si scabiosae essent,
et hoc multis horis sustinebit, nec de facili potest aqua haec de
manibus abstergi, ac si eas quis oleo intinxisset. Sed et foetor de
aqua illa exhalat, qui abominationem facit, et ad evomitandum concitat,
unde peregrini diutius ibi manere non possunt. Lapides, qui in mari
jacent, et pro parte supra eminent, extra aquam sunt omnes, ac si
essent glacie vestiti, et littus totum prope aquam album est, ac si
nive recenti esset opertum; nix tamen non est ibi, nec glacies, sed sal
acutissimum et valde amarum. Credo, quod unum cochlear salis illius
plus saliret, quam[TR59] X de sale nostro.
Porro reliqua terra, sale non perfusa, juxta tamen est nigra et quasi
vehementi igne adusta. Sodomorum luet impudicitiam, ut clarius patebit
in sequentibus. Vulgares dicunt, quod ruinae murorum, super quas mare
intravimus, sint reliquiae domus Loth, filii fratris Abrahae, qui
habitavit in Sodomis, ut dicitur Genes. XIII. Cumque aliquantulam moram
faceremus juxta hoc mare, stabant ductores nostri Ameth et sui supra et
nos clamoribus vocabant ad recessum, sed et nos (#B#) ipsi a loco
recedere festinavimus, quia non delectationem, sed abominationem et
pavorem ibi habuimus, ac si staremus in fossa cadaverum, propter
foetorem, vel in loco, in quo strictissimo judicio magna hominum
multitudo fuisset peremta saevissimis poenis. Timuimus enim
omnipotentis iram, ne et nos peccatores involveret Sodomitarum poenis,
sed et dies decrescere incipiebat, et sol in occasum vergebat.
Ascendimus ergo de mari ad nostros ductores et ad nostras bestias,
disponentes nos ad recessum. Porro ante recessum aliqua de ipso mari
sunt dicenda.
De valle illustri vel aulone Sodomae, ubi nunc est mare mortuum.
Liber Genesis cap. XIX. dicit nobis originem maris mortui. Ab initio
enim creationis non erat ibi mare, nec lacus, nec aqua stans, sed
Jordanis fluvius per illud spatium in suo alveo decurrebat, vallemque
et universam illam regionem irrigabat. Erat autem vallis amoena et
fertilis, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus, ut dicitur Genes.
13. Ob hoc enim dicebatur vallis illustris Gen. 12., propter singularem
abundatiam omnium bonorum. Dicebatur etiam vallis silvestris, propter
arborum et frondium densitatem, quia erant ibi pomeria et viridaria
sicut silvae, et ligna fructifera multa. De hoc habetur Gen. 14.
Dicebatur etiam vallis campestris, quia ab una parte Jordanis erant
arbores, ab alia vero campi arabiles, et ita utroque nomine dicebatur
vallis silvestris et vallis campestris. Insuper vallis Aspalti, vel
Asfalti, vel Alphanites, quae omnia idem sunt, dicebatur, quia in eo
erant multi putei bituminis, ut habetur Genes. XIV., quo utebantur loco
caementi, et fortissimi muri fiebant ex eo. In arena illius vallis
inveniebantur lapides pretiosi, ut saphiri et hujusmodi. Sed et aurum
inter glebas reperiebatur, ut habetur Job. 28., ubi de ista valle
videtur loqui. In illa illustrissima et nobilissima valle erant quinque
grandes regales civitates, scilicet Sodoma, Gomorra, Adamae, Sebaym et
Bale, quae est Segor, quae nominantur Genes. XIV. Ideo dicebatur regio
illa a Graecis Pentapolis, a penta, quod est quinque, et polis,
civitas, propter quinque egregias civitates, quarum Sodoma metropolis
fuit. Erant autem homines regionis illius pessimi, et peccatores nimis
coram Domino, Genes. 13 (15), ducentes vitam turpissimam, qua nimis
execrabiliter rationis limites excedebant, ut coeci, ratione carentes.
Unde Sodoma interpretatur coeca. Et cum in illis quinque civitatibus
fuerit maxima hominum multitudo, omnes tamen vitiosi erant, ita, quod
in nulla earum fuerint duo probi homines, qui si reperti fuissent,
numquam Deus terram illam subvertisset, ut habetur Genes. 18. Fuerunt
autem peccata illorum principalia sex, quae enumerantur Ezech. XVI.
Primum fuit superbia, quae caput est omnis mali, quam de se
praesumserunt, (#240 A#) et caeteros contemserunt. Secunda fuit
saturitas panis, quia crapulose vixerunt, semper ebrii et pleni.
Tertium fuit abundantia, quia divitiis male acquisitis abundabant.
Quartum fuit otium, quia filii et filiae eorum, senes et juvenes, otio
vacabant, et sine labore abundabant propter terrae fertilitatem. Quinto
manum pauperi et egeno non porrigebant, quia immites erant, et nullum
hospitio recipere volebant alienum, ut patet Genes. XIX, quia alienis
non erat hospitium, nisi platea publica. Fecerunt enim municipale
statum (statutum) ne quis adventantes hospitio reciperet, quia regio
erat abundans, et multi pauperes de alienis regionibus ad vallem illam
confugiebant propter facilem nutritionem. Putabant autem se gravari a
pauperibus, ordinaveruntque expelli pauperes et hospites, unde puellam
quandam necaverunt saeva morte, quia hospitalitatem exhibuerat et panem
obtulerat cuidam pauperi se petenti. Ex his quinque sequebatur sextum,
detestabilissimum sodomiae vitium, quod unum est de quinque vitiis
clamantibus in coelum. Unde Genes. 18. et 19. dixit Dominus: clamor
Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est etc. Nec fuit inventus innocens,
hoc vitio non maculatus, nisi Loth. Quo per angelos educto pluit
Dominus ignem et sulphur in regionem illam, et universa consumta sunt
usque in terrae viscera igne coelesti terribiliter grassante, versaque
est regio illa in locum sterilem salis et foetidum, usque in hodiernum
diem. Cessante enim igne, Jordanis et alii torrentes in locum.
exustionis incidentes voraginem et hiatum, quem ignis terram consumens
reliquerat, impleverunt in longum et latum, et ita factus fuit lacus
salis. Quamvis autem Jordanis et alii torrentes aquam dulcem loco
inferant, statim tamen salsissima efficitur, ultra omnes aquas salsas
caeterorum marium, quia quadruplicem causam habet suae salsedinis,
scilicet naturalem, rationalem, catholicalem et divinalem.
Prima causa salsedinis illius maris est naturalis, et est eadem, qua et
alia maria salsa sunt, ut patuit supra fol. 43. Et de hac[TR60] causa
disputat Aristoteles 2. Meteor. per multa argumenta. Ubi etiam
manifeste in textu fit mentio de illo mari et excessiva ejus salsedine.
Secunda ratio ostendit, hoc mare esse magis salsum aliis, ex fideli
ratione, cui quis potest consentire vel non. Cum enim ignis coelestis
terram illam incendit, et in profundis consumsit, mansit ipsum abyssale
fandum ignitum, sicut ferrum igne incensum, et aquae super infusae non
solum non possunt calorem illum exstinguere, sed calor ipse magis
activus proximas aquas fervidas reddit et inspissat in salque decoquit.
Ideo tota illa aquae copia calidior est, spissior et salsior caeteris,
et perpetua evaporatione fumigat.
Tertia ratio sumitur ex fide catholica, qua credimus, extremum judicium
futurum in valle Josaphat, et damnandos per igneum fluvium ducendos per
vallem Gehennae usque in hunc locum, ibique demergendos in profundum
inferni, ut supra patuit fol. 170. A. B. Ex quo patet, quod ibi est os
inferni, secundum Christianos, quia credimus, infernum esse in centro
terrae, et civitatem sanctam supra in montibus locatam esse in terrae
(#B#) medio, sicut gentiles et poetae aestimaverunt, Cretam insulam
esse mundi medium et sub ea esse infernum. Ideo in Ydo monte de Ydolo
ibi posito fluebant lacrymae usque in infernum, ut patet fol. 17. A. P.
II.
Quarta ratio est propter ostensionem singularis displicentiae Domini in
odium et detestationem illius nefandissimi vitii sodomitici, qua locum
aeternae amaritudini et sterilitati tradidit etc. Propter haec ergo
nominatur locus iste multis nominibus in Scriptura. Dicitur enim mare
mortuum, Jos. 3., quia ibi Deus peccatores perpetuae morti tradidit,
consumens eos repente per saevam mortem temporalem. Vel mortuum
dicitur, quia nihil in eo vivit, nec pisces ibi possunt vivere, ut
habet Aristot. 2 Meteor. et Magister in Speculo Historiali. Et non
solum nihil in eo vivit, sed si quid vivum injectum fuerit, non
immergitur, sed rejicitur, non vivum autem impositum statim
absorbebitur. Hoc probavit Titus imperator, dum obsideret Jericho, qui,
dum quosdam morte plectendos captivos haberet in exercitu, colligavit
eos, et projici eos vivos in hoc mare mandavit, qui ligatis manibus et
pedibus supernataverunt, nec immergi poterant. Haec Josephus narrat
Libv V. cap. 9. de bello Judaico. Dicit etiam Magister in Speculo
Historiali, quod navicula vacua vel rebus non habentibus vitam onerata
statim in eo absorbetur, sed navicula cum hominibus vel animalibus
viventibus non immergitur. Insuper lucerna vacua si injecta fuerit,
absorbetur, sed si cum lumine ardenti immissa fuerit, supernatat,
quamdiu ignis in ea ardet. Et multa talia de eo dicuntur mari, de
quibus dicit Josephus, quod fabula maris mortui fidem habet.
Dicitur etiam hoc mare in Scriptura mare salsissimum, Numeror. 34. et
Josuae XII. Ideo autem in Scriptura in superlativo nominatur
salsissimum, quia nullum mare mundi est eo salsius, nec aliqua aqua
dulcis potest tantum saliri sale nostro, quod ad mensuram illius
salsedinis et amaritudinis perveniat.
Dicitur etiam mare salis Gen. 14., quia sal ibi copiose habetur, et
aqua hausta ex hoc mari et ad solem posita statim sal efficitur.
Nonnumquam etiam mare salinarum, quia multae salinae ibi quondam erant,
et possent esse hodie. Sunt etiam juxta hoc mare montes salis, et saxa
contrita sal sunt. In opposita regione Moabitide vidimus montem album
saxosum, cujus tota congeries sal est, et lapides ejus contriti sal
optimum est, sicut et ejus arena. Et hoc sal, sic de terra sumtum,
dicitur proprie sal terrae, cui coaequat Dominus suos discipulos,
Matth. V. dicens: Vos estis sal terrae. Quod utique sal optimum est et
magis pretiosum quam sal aquae, quod ex decoctione est, sicut est sal
nostrum, et sal in salinis factum ad solis calorem, sicut saepe vidi
etiam in littoribus maris nostri. Diversa enim genera salis in orbe
reperiuntur. Nam in Sicilia est sal, quod aquae injectum induratur, et
igni applicatum dissolvitur.
In Cyronia invenitur sub arena sal aromaticum valde pretiosum. In
excrescentia vel decrescentia lunae plerumque in regionibus sunt montes
salis durissimi, de quibus ferro sal raditur, et de saxis salis grandes
muri et aedificia eriguntur, ut in Pannonia. Reperitur etiam sal
nigrum, sal purpureum, sal gilinum sive croceum, item sal candidissimum.
Nominatur etiam mare aspalti, sicut ante subversionem dicebatur vallis
aspalti sive bituminis, quia adhuc in ejus littore sunt putei
bituminis, quod effossum venditur, quia est materia solidissima pro
muris, et juxta puteos illos stant pyramides muratae altae. Ibi etiam
(#241 A#) invenitur bitumen, quod de mari per ventos ejicitur ad
littus, et cohaeret sibi mutuo fortissime, nec solvi potest, nisi
sanguine menstruo, et appellatur gluten Judaicum, et assumitur in
medicinis contra arenam et calculum. Evomit etiam hoc mare quasdam
nigras glebas bituminis, quae omnia sunt signa ardoris inferioris
abyssi, et sunt quasi faeces occultorum decoctionum. Insuper nonnumquam
nominatur in Scriptura sacra mare solitudinis, ut Josuae 2., quia terra
per circuitum deserta est, ut in plurimum, et usque in solitudinem
Pharan linguam suam extendit, dividens terram sanctam a solitudine illa
magna, per quam filii Israel transierunt. Dicitur etiam mare orientale,
respectu maris magni, quod dicitur occidentale. Nam terra sancta inter
haec maria duo est interclusa, et terminant ejus latitudinem. Nominatur
etiam aliquando mare novissimum, pro eo, quod a principio creationis
non fuit, sed tempore Abrahae fuit factum novissime post omnia alia
maria. Alia enim maria fuerunt creata annis 3272 ante hoc mare; ideo
est novissimum. Multoties etiam nominatur hoc mare mare sodomiticum,
propter principalem civitatem Sodomam, quae hoc mari operta est, vel
propter sodomiae peccatum, quod hic punitum fuit. Dicitur etiam
nonnumquam mare diabolicum, propter praestigia daemonum et potestatem
eorum in hunc locum. Desertus est enim locus per maris illius circuitum
propter infestationes daemonum et illusiones multiplices; multa enim
ibi fiunt opere daemonum, permittente Deo, sicut, quod penna mari
injecta fundum repente petat, et ferrum immissum supernatet, quod
dicunt hic fieri. Nominatur etiam mare maledictum, pro eo, quod in
maledictionem peccatorum sit factum, et quod in nullo mundi loco tam
manifeste desaevit ira Dei in punitionem maledictorum, sicut hic.
Dicitur etiam mare gehennale, quia per vallem Gehennae est descensus a
Jerusalem in illud, et torrens Gehennae in id vergit, ut saepe superius
patuit. Ultimo dicitur mare infernale, quia ibi damnati inducti per
igneum torrentem vallis Gehennae demergentur in infernum. Ibi enim
infernus dilatabit os suum, ut eos suscipiat quibus dicetur: discedite
a me maledicti etc. In hujus signum hoc mare semper fumat tamquam
caminus inferni, et quemcumque locum vapor ille contingit, eum inficit
sterilemque et inutilem reddit ab utraque parte maris, et si aliquid
generatum fuerit, inutile tamen est. Vidimus enim ibi poma illa, de
quibus Josephus et Magister in suo Spec. Histor. scribunt, qui crescunt
in arboribus non multum proceris, et videtur mihi, quod sint arbores
solum unius anni, quae hieme arescunt et aestate recrescunt, in
proceritate illa, qua apud nos est caerulea campana, Stipes ejus plures
emittit ramusculos, qui ferunt poma multa in quantitate unius pugni
boni complicatae manus. Poma illa sunt visu pulcherrima et appetitum
videntis movent ad manducandum. Coloris sunt viridia in se, sed a
parte, qua sol ea respicit, sunt gilba, rubeo permixto (#B#). Sunt et
mollia, ac si essent matura ad manducandum, et dum aliquis pomum
deponit et frangit, mox invenit quandam materiam sordidam et foetentem,
qua manus inquinantur et nausea concitatur. Dum autem haec poma
indurantur, grisea fiunt, et materia ab intus in favillam et cinerem
convertitur.
Ejicit etiam hoc mare, ut dicitur, quosdam pulcherrimos lapillos, quos
dum aliquis tollit, per triduum manus ejus sordescunt et foetent. Adeo
profundum esse dicitur in medio, quod fundus reperiri non potest per
immissionem plumbi longissimo fune immersi. Latitudo ejus est VI
leucarum, quae extenditur ab occidentali plaga in orientem. Longitudo
vero ejus protenditur ab aquilone in austrum ad IX milliaria
alemannica. De hoc etiam dictum est fol. 199 B. Interdum hoc mare
crescit et intumescit vehementer, non tamen suos terminos exit. Multae
enim aquae, flumina et torrentes, in ipsum dilabuntur, ut Jordanis, qui
principalior est, et tempore pluviali et nivium multae in ipsum
colliguntur aquae, quae decidunt de monte Libano et de montibus Gilboae
et Galaath, et ita augmentatus in hoc mare decurrit. Sic torrentes ab
utraque parte in ipsum labuntur, ut torrens Cedron, Jaboch, Arnon,
Careth, et caeteri multi. Nam fere totius terrae illius faeces in hoc
mare per torrentes deferuntur, et est quasi latrina ambarum
provinciarum hinc et inde adjacentium: sicut infernus omnes mundi
faeces in se recipiet, sic et hoc mare est cloaca illius terrae. Unde
nonnulli opinati sunt, quod hoc mare in aliqua sua parte habeat
voraginem, per quem decidant aquae in abyssum vel forte in infernum
descendant, quia multae aquae, ut dictum est, in illud decurrunt, nec
in aliqua parte exeunt, nec ipsum mare, quamvis ad horam videatur
intumescere, suos fines exit. Quidam tamen aestimant, quod per occultos
meatus continuetur cum aquis Marath, de quibus fit mentio Exodi 15., ut
dictum est fol. 199. B. Ex his patet maris mortui descriptio, collecta
ex ejus nominibus.
De deserto beati Hieronymi et de ejus monasterio ibidem.
Igitur cum mare mortuum juxta desiderium nostrum vidissemus, inde
velocius recessimus, quia sol jam occasum petebat; processimus autem
contra aquilonem supra maris mortui principium, non longe a loco, ubi
Jordanis illabitur ipsi, et inde in solitudinem vastissimam venimus
Jordanis, in qua nec plantae, nec herbae aut virgulta sunt, sed terra
sabulosa, adusta solis ardoribus, plena cumulis arenae per ventos
comportatae. In his cumulis et monticulis processimus cum magna nostra
et bestiarum fatiga, sicut in nive profunda et densa procederemus.
Porro in ipso sabulo deprehendimus vestigia nova asinorum multorum, de
quo providi facti fuimus, timentes, ne forte in tenebris incideremus in
aliquem cuneum Arabum, aut (#242 A#) quod essent in loco, in quo nos
per noctem quiescere decreveramus, et ita suspensi in haesitatione
substitimus. Nolebamus enim nos convertere ad montana Israel, sed locum
quendam, ut patebit, in illo eremo visitare volebamus, contra quem
locum vidimus gregem asinorum per quendam clivum arenosi montis
adscendere ante nos, quod cernens Ameth, dux noster, statim cecidit de
equo suo, et sui servi similiter, et arreptis gladiis et arcubus suis
cucurrerunt sicut cervi per sabulum post gregem illum, volentes praedam
rapere, si possent. In illis enim terris nemo ab invasione securus est,
sed fortior debiliorem insequitur et aufert arma et spolia ejus, si eum
potest apprehendere: ideo a longe contra se praeparantes aut una pars
fugit, aut ambae partes contra se invicem acies dirigunt ad dimicandum
simul, non quidem pro vita, sed spoliis et praeda. Cum ergo Ameth et
sui gregem illum per longum spatium insecuti fuissent, cognoverunt, non
esse gregem asinorum domesticorum, sed onagrorum, quos capere
nullatenus possent, quia velocissimae ferae sunt, et sunt asini
silvestres, et ila vacui reversi sunt ad nos. Itaque ulterius progressi
sumus, et in ipsa solitudine ad locum venimus, quem quaesivimus, in quo
gloriosus confessor Jeronymus quadringenio (quadriennio) egit
poenitentiam, antequam ascenderet in Bethlehem, ut habetur in legenda
sua. Est enim hodie ibi ecclesia satis pulchra cum monasterio annexo.
Ingressi ergo sumus ecclesiam, et ante altare prostrati indulgentias
plenariae (††) remissionis accepimus. Deinde ab oratione surgentes
ecclesiam et monasterium perspeximus. Ecclesia ipsa est profanata per
Arabes et Sarracenos, et altaria ejus sunt diruta, et aedificia lignea
minantur de proximo ruinam. Monasterium vero est monachis vacuum, et
pro majori parte est dissipatum, habitacula autem, quae remanserunt,
sunt bestiarum stabula, in quibus meridie, fervente sole, umbra
gaudent, et est quasi diversorium. Porro, quantum conjicere possum ex
terrae sanctae descriptionibus et ex tabulis depictis formae terrae
sanctae, locus est Bethagla, quo filii Israel planxerunt Jacob,
parentem eorum, cujus funus de Aegypto tulerant, ut habetur Genes.
ultimo. Hunc locum nominat Jeronymus de distantiis locorum Areaat,
distatque una a Jordane leuca, nec credo, ibi fuisse solitudinem
poenitentiae Jeronymo, sed in deserto quodam Syriae deguit. Ob
reverentiam tamen Sancti moderni locum illum pro ejus habitatione
honorant, quia in antiquis libris peregrinalibus nulla fit mentio de
loco illo, nisi sub nomine Bethagla. Ascendimus autem super ambitum, et
cum timore et periculo circuivimus, tremebant enim sub pedibus nostris
aedificia, quasi iam ruitura. Ibi vidimus pulchras picturas de passione
Christi in parietibus ecclesiae et quasdam integras cellulas
monachorum. In quo notavimus, quod ante paucos annos ibi fuit Conventus
religiosorum. Quidam volunt, quod hoc monasterium tempore beati
Jeronymi aedificatum fuerit et semper inhabitatum usque ad nostra
infelicia tempora. Suo autem tempore, antequam ascenderet in Bethlehem,
ibi Conventum religiosorum habuit, et miraculum de leone non in
Bethlehem, sed hic factum fuisse asserunt. Hic est locus ille, in quo
divus Jeronymus multa se sustinuisse describit in epistola ad
Eustochium. Quotiens, inquit, in illo eremo constitutus et in illa
vasta solitudine, quae (#B#) exusta solis ardoribus horridis monachis
praestat habitaculum, putabam me interesse romanis deliciis et adesse
choreis puellarum. In hoc loco beatus vir continue flebat, et carnem
obedientiae inedia subjugabat, die ac nocte pectus verberabat, et sibi
iratus et rigidus deserta penetrabat, et socius ferarum et scorpionum
erat. Porro in hoc sancto loco decreveramus, quando mane de Jerusalem
exivimus, pernoctare, et circumeuntes in ipsis aedificiis et ruinis non
invenimus quiescendi locum, nec extra muros in campo manere potuimus
propter loci immunditiam. Vidimus enim innumerabilem multitudinem
magnarum vespertilionum circumvolantium, quia sol occubuerat, et noctis
diluculum erat. Dicebatur autem nobis, quod essent multae alterius
speciei vespertiliones majores, omnibus in modis sicut columbae, quae
in plenis tenebris circumvolent, insidientur singulariter hominibus et
impetuose se ingerant in hominis vultum, aperto ore et dentibus
apprehendant hominis nasum, quo in ictu oculi amputato avolent capta
illa praeda. Habentes longos nasos sunt in majori periculo. Haec autem
audientes diligentius nos observavimus, manu nasum tegentes. Audivimus
etiam sibilos multorum serpentum de cavernis murorum exeuntium ad
pastum. Locus etiam extra muros, in quo stabamus, ut in eo onera
deponeremus, erat repletus foraminibus vermium et scorpionum. Insuper
de mari mortuo nobis propinquo exhalabant soliti foetores, quos per
noctem sustinere videbatur nobis intolerabile. Sed et ipsos Beduinos
Arabes et Madianitas timuimus, ne forte supervenientes nocte nos
tribularent. Et his de causis resumsimus asinos, quibus ascensis mari
mortuo dorsum dedimus, et in tenebris contra montes Israel processimus
per lata et taediosa campestria, in quibus non complacuit nobis manere,
sed ad montana Israel festinavimus. Ad radices ergo montium cum
venissemus, vallem quandam umbrosam intravimus et per crepidinem in
alta conscendimus et ad tutissima loca Enggadi pervenimus paulo ante
noctis medium, et invento loco apto bestias famulis nostris
resignavimus et consedentes de sacculis nostris reliquias produximus et
refecti sumus, et in eo loco, quo quilibet sederat ad comedendum, ibi
sibi accepit locum ad dormiendum, et quievimus ibi usque mane sic in
vestibus, nisi quod ocreas et calceamenta deposuimus.
De ascensu peregrinorum in montes Engaddi, et de
quodam jocundo casu F. F. F.
Duodecima die surgente sole et nos solo prostrati capita levavimus,
dulcem enim somnum et quietem habuimus, quia fessi eramus, et cum hoc
in tuto et securo ac mundo loco fuimus. Porro Ameth, ductor noster,
videns diem claram clamavit, adhortans nos ad celerem montium ascensum,
antequam sol incalesceret. Cum festinantia ergo disposuimus nos. In
ipsa autem dispositione ad iter accidit mihi aliquid, quod, quamvis sit
puerile et nullius momenti, est tamen jocundum, et volui evagatorio meo
factum inserere, quia, ut promisi in principio evagatorii fol. 2., non
solum seriosa, sed et jocunda et puerilia recitare placuit. Resedi
ergo, et induendo calceamenta laboravi (#243 A#). Erant enim
calceamenta mea stricta satis, ita quod non potui nec detrahere nec
induere nisi vi et labore, et fuerunt de corio pretioso, gilbo et
molli, longa sursum usque ad genua, quasi ocreae. Ita etiam alii
milites calceati erant, et fuerunt illa calceamenta nobis pro caligis
et ocreis. Accepto ergo dextro calceo ad pedem cum impetu traxi
fortiter; cum autem cum pede essem intus, sensi sub pedis planta
coagulum humidum et aliqualiter solidum, et obstupui, timens, ne forte
aut scorpio, aut bufo, aut serpens complexus calceum intrasset,
praesertim cum mihi videretur, quod motum palpitantis bestiae sub
planta sentirem. Et quamquam pedis intoxicationem timerem, non tamen
detraxi calceum, quia omnes alii jam in asinis sedebant et ascendebant,
post quos solus manere formidabam. Fortiter tamen pedem super lapidem
pressi, ut bestiam interimerem, et ita mulam meam ascendi non sine
timore periculi veneni. Interea in ascensu ad strictum quendam et
praecipitem transitum venimus, per quem unus post alium lento gradu
propter casum bestiae adscendit, nec potuit unus post alium statim
procedere, sed oportebat exspectare omnes infra existentes, quousque
praecedens totaliter ascendisset. In illo ergo loco descendi de mula
mea, et sedens calceum extraxi, in quo suspicabar vermem contritum
jacere. Cum manum immitterem, sensi humidam et liquidam materiam, et
statim, ne inficeretur mihi manus, retraxi eam, et digitos inquinatos
ad nares applicavi, et odoratu didici, quod nec visu nec tactu
cognoscere valui, erat enim non scorpio, nec bufo, nec serpens, nec
venenum, sed humanum schwibolum. Quod ut sensi, cum magna indignatione
calceum reindui et confusus et male contentus mulam ascendi et post
alios profectus sum, tristis mecum cogitans, quis mihi istum despectum
et istam turpem trufam fecisset, et quis de militibus tantae
irreverentiae esset, quod peregrino et sacerdoti in calceum
stercorisaret, et concepi suspicionem de uno domino de majoribus, qui
erat mihi multum familiaris, cogitans, quod forte nimia familiaritas
peperisset contemptum illum. In tantum autem turbavit me hoc factum,
quod deliberato animo penes me juravi et statui, cum illa societate
amplius non velle peregrinari, nec per terram nec per mare, et in me
peregrinationem montis Synai resignavi, nulli tamen quidquam dixi de
facto, sed cum silentio quasi orans processi. Sed domino illo, quem
suspectum habui, et omnibus aliis consociis meis injuriam feci, et
actorem illius facti indubitanter reperi. Nam dum in Jerusalem in cella
calceum deponerem, ut eum et pedem et manus inquinatas mundarem et
schwibolum extraherem, inveni in ipso schwibolo crabronem nigrum et
magnum, ad cujus aspectum primitus expavi, putans esse scorpionem, quem
cum ipso schwibolo contriveram pede. Viso autem crabrone exhilaratus
fui, quia pro certo jam scivi, quod nemo alius stercus hoc induxit in
calceum, nisi crabro. Sunt enim crabrones, vulgariter _Roßkäfer_, in
illis partibus magni, et dum generati fuerint in equorum stercoribus,
volant et gradiuntur per vias, et materiam eis convenientem comportant
et ex comportata materia coagulum (#B#) vel globum faciunt in
quantitate sicut ovum, et ipsum globum aggrediuntur cum posterioribus
pedibus, anterioribus in terram positis, et ita trudunt globum post se
retrorsum, incedentes sicut cancri, quo naturae instinctus eos duxerit,
et dum ad locum suum cum globo venerint, se in globo involvunt, eumque
domum et cibum sibi constituunt, Sunt vero globi isti semper de foeda
materia, sive de stercoribus alicujus animalis. Saepe substiti in via,
ut viderem crabrones per viam globos in duplo se majores mirabiliter
trudentes, quod in nostris partibus non vidi, quamvis multi per vias in
equorum stercoribus crescant. Sic ergo contigit in facto meo, quod
crabro invento schwibulo ipsum rotundum fecit et calceo meo induxit et
hospitium meum habere voluit. De post saepe dixi dominis peregrinis
totum factum, et turbationem et suspicionem meam.
Eusebius, L. III. c. 2. et L. 5. c. 12. de praeparatione evangelica,
nominat crabrum[TR61] scarabaeum, de quo antiqui Aegyptii dicebant,
quod esset animal rerum divinarum indoctis abominabile, sed doctis
summe venerabile, cum sit animata solis effigies, et in omni individuo
virilem sexum habet, et spermate in stercus infuso pila exinde confecta
pedibus involvit, veluti sol coelum et mensem lunarem exspectat. Ut
etiam patet part. II. fol. 137 B.
De regionibus, quas vidimus in montibus Engaddi.
Redeundo ad propositum, a quo digressus sum, cum noctem in clivo montis
Engaddi egissemus, ut dixi, orto sole consequenter adscendimus in altum
montium, in eminenti autem ad quendam locum venimus, in quo plures
cumulos lapidum comportatos reperimus, quos faciunt Sarraceni in
honorem Moysis, cujus causa statim patebit. In illo ergo loco
substitimus, ut regionem contemplaremur, quia in alto eramus, et longe
lateque poteramus regiones videre eis Jordanem et trans Jordanem, ultra
mare mortuum et citra illud, et quasi totam Sodomam: genera ejus,
regiones et loca, quae vidimus, hic brevi sermone volo describere,
sicut et partem descripsi in monte Quarentinae fol. 210 B.
Primo ergo conjecimus oculos contra orientem et vidimus montana
Arabiae, intra quae praeeminet mons Trimonius, qui in inferioribus
dicitur Abyrim, in medio Nebo, in vertice vero vocatur Phasca. In hunc
montem jussit Dominus Moysen ascendere, ut inde contemplaretur terram
sanctam, in quam intrare non poterat, ut habetur Deut. 34. Sub isto
monte est vallis grandis et profunda, quae vocatur Galmoab, in qua
Dominus mortuum Moysen sepelivit, et sepulchrum ejus nemo unquam
invenire potuit, ut habetur Deut. ultimo. Dicunt quidam, quod Moyses in
vertice Phasca existens et terram sanctam cernens vidit omnia mysteria
sacramentorum Christi, incarnationem, nativitatem, vitam, passionem et
mortem Christi, et in hac dulcissima contemplatione mortuus fuit in
monte, et Dominus sepelivit eum, in valle ipsum abscondens, ne populus
ad idololatriam pronus, si ejus corpus invenisset, sibi divinum honorem
impenderet. Ideo diabolus, idololatriam inducere volens, conabatur
ostendere corpus Moysis, contra quem Michael altercatus prohibens hoc
fieri, ut habetur in canonica Judae. Jeronymus tamen, super Amos,
videtur velle, quod Moyses ad instar Enoch et Heliae divinitus in
coelum[TR62] raptus sit. Sic enim dicit: aedificat ascensionem suam,
ascendit cum Helia, ascendit cum Moyse, cujus sepulturae locus, quia in
coelum ascenderat, inveniri non potuit. In valle ista, in quam Dominus
dicitur sepelivisse Moysen, abscondit Jeremias ignem sanctum, arcam
Domini et altare holocaustorum et tabernaculum, ut habetur 2. Maccab. 2.
(#244 A#) Hanc vallem sanctam Galmoab vidimus a longe ultra mare
mortuum, et verticem eminentem Phasca montis Abyrim. In hoc vertice est
respectus usque ad terram Madian, et in eo videtur mons Synai et Oreb.
Vidimus etiam campestria Moab, et super ea montem, in quo Balaam
propheta, conductus a rege Moab, qui dicitur Agrispecula, ut dicit
Jeronymus de distantiis locorum, ut malediceret populo Israel, stabat,
populo in campestribus habitanti benedicebat, ut habetur Num. 23.
Consequenter visum ab oriente detraximus contra austrum, longe deorsum
trans mare mortuum, ubi vidimus Petrae deserti regionem, ipsam autem
Petram deserti videre non poteramus. Fuit autem Petra deserti ab
antiquo castrum fortissimum in terra Moab, de quo fuit nata Ruth,
Moabitis illa virtuosa, de qua dicitur Ruth 3.: scit omnis populus, qui
habitat intra portas urbis, mulierem te esse virtutis. Haec Ruth fuit
uxor Boas, de qua nasciturus erat Christus per genealogiae
continuationem. Ideo propheta Esaias ibidem C. 16. postulat mitti
Christum de Petra deserti in Jerusalem, dicens: emitte agnum, Domine,
dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Syon, i. e. ad
Jerusalem. Ubi petit propheta continuationem genealogiae per puellam
natam de petra deserti. Ideo in libro generationis Christi Ruth
manifeste nominatur. Unde Jeronymus in epistola ad Paulinum dixit: Ruth
Moabitis Esaiae explet vaticinium: emitte agnum etc. Et idem in
Epistola ad Paullam dicit: Ruth alienigena, ex cujus semine Christus
oritur. Et in epistola ad Fur. Ruth inducit de gentilitate assumtam in
Christi propitiationem. Sed praetermisso mystico illo sensu possumus
dicere, quod propheta cernens civitatem Jerusalem in angustia positam
et in gentium dentibus, petit emitti dominaterem de Petra deserti, quia
est castrum inexpugnabile et multae gentes castellano ejus erant
subjectae. Et sic petit, quod dominus Petrae deserti mittatur in
defensionem filiae Syon, quae est Jerusalem, quo misso nemo Jerusalem
molestare praesumeret. Hoc castrum Balduinus, II. rex Jerusalem de
Latinis, adeo munivit, quod totus mundus eum capere non potuisset, nam
tribus muris eum circumdedit:[TR63] intra primum murum consurgit rupes
altissima, rotunda, in cujus supercilio aedificia longe spectantia
eminent, et sub rupe de pede rupis tres fontes vivi, clari et sani
erumpunt, quibus ipsum castrum copiose adaquatur, et tota terra
subjaciens irrigatur. Intra secundum murum sunt vineae speciosae, in
quibus copiose vinum crescebat. Inter tertium sunt agri et horti, in
quibus frumentum, oleum et alia necessaria in magna crescebant copia.
Hoc insigne castrum numquam cepissent Sarraceni, si non fuisset dolose
eis traditum a quibusdam falsis Christianis. Capto autem eo Soldanus
tunc existens filium suum primogenitum posuit ibi castellanum et Petrae
deserti dominum, et omnes thesauros suos in eo recondidit tamquam in
loco tutissimo, et hodie est camera thesaurorum Soldanorum regum
Aegypti.
Hoc nobile castrum Latini nominant Petram deserti, Sarraceni Krach, et
Graeci Schabat. Cum ergo satiati visione loci essemus, contra locum
genufleximus, laudantes Deum, qui de Petra (#B#) deserti in Ruth misit
nobis Christum, dominatorem terrae, Deumque deprecati sumus, ut hoc
castrum ad manus Christianorum deveniat, et Jerusalem diutius captiva
non stabit.
In eadem regione est civitas, dicta Ariopolis, quae et Petra vel
Petraea dicitur, quae fuit olim metropolis totius Arabiae. Non longe ab
hac civitate est alia civitas munitissima, dicta Rabath. Ante hanc
civitatem occubuit Urias Ethaeus, procurante David. Et cum jam capienda
esset, venit David et cepit illam, tulitque diadema de capite Melchon,
regis Rabath, in quo erant gemmae pretiosae et auri talentum, quod
conflavit David, et fecit ex eo sibi diadema, in medio gemmarum
statuens sardonicem incomparabilem, et imposuit capiti suo. De his
habetur 2. Reg. II. et 1. Parat. 20. Post regiones praedictas super
littus maris mortui est desertum Idumeae, per quod est transitus a
terra Israel ad terram Moab et Ammon, circumeundo mare mortuum, et est
solitudo sterilis et inaquosa, in quo periclitati sunt propter aquae
defectum tres reges cum exercitibus suis, quibus Dominus miraculose
providit de aqua, ut habetur 4. Reg. 3. Et habita aqua cum in terram
Moab venissent, eam nimis crudeliter vastaverunt, ut ibidem dicitur. Ab
his locis visum reduximus sursum, et intra Jordanem et mare mortuum
vidimus locum, dictum Bethagla, in quo filii Israel fecerunt planctum
magnum super corpus Jacob patriarchae, defuncti patris sui, quod de
Aegypto transtulerant, ut illud sepelirent in Ebron, in spelunca
duplici, ut dicitur Genes. ultimo. Bethaglam nominat Jeronymus de
distantiis locorum Areaat, distatque una leuca a Jordane, et fuit ibi,
parum ante nostra tempora, monasterium Cologerorum, monachorum
graecorum. Insuper vidimus in eadem regione civitatem Agrippae, quam
nominant Pellam, L. II. Eccles. Hist. c. IIII. Ad hanc civitatem
emigravit ecclesia sancta a Jerusalem, praemonita a Spiritu sancto
capere fugam ante Titi et Vespasiani obsidionem, ne interesset tantis
calamitatibus. Prope ibidem est trans Jordanem alia Bethania, ubi
Johannes primum baptizavit, in qua morabatur Dominus Jesus, a Judaea
fugiens, ut habetur Joh. IV. Nonnulli affirmant, quod Ephraim civitas,
in quam etiam transfugit Dominus cum discipulis suis, ut habetur Joh.
XI., sita sit trans Jordanem prope desertum. Communiter enim passi
tribulationes transfugerunt ultra Jordanem de Judaea, ut David,
tribulatus a Saul, transtulit parentes suos ad regem Moab, ut dicitur
1. Reg. 22. Et ipse David fugiens Absalonem filium suum abiit trans
Jordanem, ut habetur 2. Reg. 17. Beatus tamen Jeronymus de distantiis
locorum dicit, civitatem Effrem, ad quam confugit Dominus Jesus, esse
in tribu Juda, quae non habuit portionem trans (#245 A#) Jordanem.
Chrysostomus dicit, Effrem esse Effratam, et Effrata est Bethlehem. Cui
consonare videtur Albertus super Johannem, qui dicit, quod in Effräem
Dominus venit, quia ibi notos et amicos habuit: sed nec hoc videtur
consonare textui, qui dicit, quod Effrem erat prope desertum, cum
Bethlehem non sit prope desertum, nisi quis dicere vellet, quod loca
deserta supra Sodomam, quae se extendunt usque ad montem Bethlehem,
notentur per Evangelistam Joh. II. Multa alia loca contemplati sumus
trans Jordanem in terra Galaath, et trans mare mortuum, in terra Ammon
et Moab, et post ad propinquiora contemplanda nos convertimus.
De locis circa mare mortuum in parte ejus
occidentali et de ipso adhuc quaedam.
Consideratis locis in alia parte maris mortui et Jordanis situatis
visum nostrum in ipsum mare defiximus, et ejus fumigationem mirati
sumus. Sicut enim Abraham mane stans in montanis intuitus est Sodomam
et Gomorram et universam terram regionis illius, viditque favillam
ascendentem de terra, quasi fornacis fumum, ut dicitur Genes. c. 19.:
sic et nos intuiti regionem illam vidimus non de igne sed de aqua
ascendentem nebulam, quasi fumum fornacis, et omnem locum, quem vapor
et nebula illa humectat, inficit et prorsus sterilem et inutilem reddit
longe lateque per maris illius circuitum, in perpetuum divinae
indignationis signum contra nefandissimos Sodomitas. Tam horrendum enim
est hoc vitium, ut sicut fumus ascendens de loco, terram, quam tangit,
inficit; sic sonus locutionis de eo procedens per tantum aërem inficit,
per quantum audiri potest. Dicunt etiam sancti, quod angeli boni
fugiunt de locis, in quibus locutio fit de illo peccato, etiam per
modum reprehensionis et detestationis. Sed et angeli mali, dum hominem
ad hoc vitium perpetrandum incitaverunt, et dum ad actum procedit,
longius ab eo fugiunt. O detestabile peccatum, o inauditum nefas, o
mutuum vitium et pariter clamorosum! Cujus punitio usque ad necem
innocentum puerorum descendit, cujus locutio aërem inficit, elementa
polluit, angelos fugat, humanum genus deformat, coelum quodammodo
inquietat! Genes. 18., Deum de coelo ad celeriter puniendum evocat,
dilationem salutiferae incarnationis Domini per tot millia annorum
causat; incarnari enim Deum distulisse dicunt propter abominationem
sodomiae, in humano genere repertae, propter quod in ipso momento
dulcissimae nativitatis Domini omnes sodomitae per universum mundum
subita morte sunt exstincti.
Deinde viso mari mortuo vidimus in parte nostra in littore maris,
respiciendo contra australe latus locum, in quo stabat statua salis, in
quam conversa fuit Melaseda, uxor Loth, pro eo, quod retrospexit contra
angeli prohibitionem, cum adureretur regio illa impiorum. Stabat autem
inter Segor et mare. Est autem statua illa lapidea, de albo marmore,
quae dicitur adhuc stare, sed mari coopertam esse nunc asserunt. Quando
autem in litore stabat, ad eam bestiae congregabantur, (#B#) et
lambebant sal de ea. Sunt enim praeter hanc statuam in eadem regione
multae rupes et petrae salinae. De illa statua salis Melasedae habetur
Genes. 19. Et Josephus dicit, se eam vidisse. Nos quidem vidimus locum,
spatium medium inter mare et montem Segor, sed ipsam videre non
potuimus, nec adeo prope stabamus, quod rupem hominis quantitatem
habentem discernere possemus. Vidimus tamen eam certa fide, quia
Scripturae de ea loquenti credidimus, et locum ipsum contemplabamur
curiosius, et prodigium hujus stupendae et admirandae statuae
ammirabamur. Manifesto autem signo cognovimus, quod in omni ente manet
dispositio obedientialis, propter quam plasmator ex ea facere potest,
quidquid vult. Sicut enim potens est Deus de lapidibus suscitare filios
Abrahae, sic potest etiam facere lapidem. Quia enim mulier illa contra
Domini praeceptum retrospexit, naturae munus perdidit et lapis facta
homo esse desiit. Hoc dictum non modicam habet difficultatem tam apud
philosophos[TR64] quam apud theologos, quam enodare non est poenitentis
speculatoris, siquidem similes transmutationes poetae apud veteres
referant fuisse factas. Nam Perseus, Jovis et Danaes filius, Atlantem
regem, sibi denegantem hospitium, mutavit in lapidem. Pygmalion etiam,
Cylicis filius, statuam marmoream prece mutavit in foeminam, et (quae)
ejus usa concubitu mox concepit eique filium haeredem, Paphium, genuit,
de quo plenius intra fol. 149 A. P. II. Sed et Niobam mutavit in
lapidem. Et diversas bestias finxit antiquitas, quia multum fleverit,
ut inducit Jeronymus in epitaphio Nepotiani. Et socii Diomedis in aves
transformati; quod Varro conatur vere factum probare, ut August. dicit:
sic et socii Ulyssis in bestias sunt mutati. Et Archades transnatantes
lacum lupi fuerunt facti. Et Demutus quidam, cum gustasset de
sacrificio Archadis, mutatus in lupum fuit, sed anno X. fuit in suam
speciem reformatus. Augustinus etiam dicit de quodam Tito Praestantio,
qui venenum in caseo sumsit et post hoc multis diebus dormivit,
evigilans autem caballus factus fuit, foenum et avenam comedit, onera
portavit. Idem Augustinus recitat, cum esset in Italia, de quibusdam
mulieribus audivisse, quae viatoribus dabant in caseo diabolica
machinamenta, per quae in jumenta converti videbantur. Ad haec possumus
etiam vera et non solum ficta inducere. Recitatur in miraculis S.
Jeronymi, quod haereticus quidam Sanctum incendio dignum fore dum
diffamaret, in ligni speciem est mutatus, et subito cunctis cernentibus
ignis coelitus eum invasit et eum totaliter combussit, et totus in
cinerem est conversus. Sed an tales transmutationes fere fiant, aut
solum apparenter, disputationes theologorum vide, et lege de his in
Pantheon Part. VII in chronica de Ulysse et Diomede.
De hoc tamen mirabamur, quare mulier propter respectum punita, et non
Abraham, de quo tamen dicitur Genes. 19., quod mane consurgens stetit
in montanis, et vidit flammam sulphuream de Sodomis adscendentem. Ad
quod dicendum, quod Abrahae non fuit prohibitum, ideo sine peccato
respicere potuit; Melaseda autem, uxor Loth, ignem illum respicere fuit
prohibita, quia erat ignis horribilis, et foemineae fragilitati
intolerabile erat videre tantam stragem. Nec tamen credendum est, quod
propter simplicem respectum fuisset tam graviter punita, nisi mala
intentione et in contemtum prohibentis respexisset, nam valde doluit de
Sodomae subversione, et impiis compatiens contra Deum impatiens erat,
et videns ignem Dei justitiam arguebat et blasphemabat. Et hoc Abraham
non fecit. Sed quare potius in statuam salis est conversa, quam in
aliam speciem? Dicunt Ebraei, quod mulier illa nocte praecedenti
peccaverit in sale, et sic punita fuit, ut poena corresponderet culpae.
Nam cum Loth angelos, quos putavit esse homines, in domum suam
introduxisset, et eis cibum pararet, ut habetur Genes. 19., petivit ab
uxore sal pro condimento cibi hospitum suorum; ipsa vero, sicut et
Sodomitae, nullum affectum ad hospites habebat, ut superius patuit fol.
240. Et ita sal viro et hospitibus denegabat, ideo in salis statuam
conversa fuit.
Ad contemplandam hanc punitam mulierem (re-) mittit nos Dominus Lucae
17. dicens: Memores estote uxoris Loth. Quasi dicat: Exemplum ab ea
accipite, non enim casu sic est punita, sed ex proposita divina
dispositione. Sal enim condimentum est ciborum, et uxor Loth respiciens
retro versa est in statuam salis, quia punitio ejus dat condimentum
sapientiae: primo omnibus fidelibus, ut divinis punitionibus, quas
Dominus permittit, non contrarientur, sicut illa fecit, nec justitiam
Dei arguant, et observent praecepta Domini. Secundo dat sapientiam
poenitentibus, ut ad peccata emendata non respiciant, sed velociter
fugiant. Tertio dat sapientiam religiosis, mundum relinquentibus, ut ad
mundum (#246 A#) flammatum, qui totus est positus in maligno, id est,
in malo igne, non respiciant, cui solemni voto emisso renuntiaverunt.
Nemo enim, ait Dominus, mittens manum ad aratrum, respiciens retro
aptus est regno Dei. Sic ergo simus memores uxoris Loth.
Supra locum statuae iam dictae vidimus rupem, mari quodammodo
superimminentem, in qua civitas Segor fuit, una de quinque civitatibus
Sodomorum, quae alio nomine Bale nominabatur, ut Genes. 14. Ad hanc
civitatem conscendit Loth, ardente regione inferiori, et propter eum
fuit servata ab incendio, sed dum cerneret totam regionem subverti,
timuit et in suprema montium confugit. Statim autem, uti dorsum
civitati Segor vertit, terrae motu corruit, et tota cum omnibus in ea
existentibus praecipitata fuit deorsum et igne sodomitico involuta et
consumta est. De hac civitate habetur Genes. XIX.
Super Segor est mons altus, in quem ascendit Loth cum duabus filiabus
suis, ne igne consumerentur. Videntes autem filiae Loth matrem suam
Melasedam periisse, et patrem senio confectum esse, totamque regionem
ardere in parte inferiori, et montana illaesa manere, recogitabant
modum, quo suscitarent sibi posteritatem, et patrem vino inebriaverunt.
Quo inebriato et ratione sopita senior filia ad patrem nocte in
tenebris est ingressa ad eum, qui concubuit cum ea, et concepit.
Sequenti die iterum eum inebriaverunt, et nocte junior ad eum venit,
cum qua etiam concubuit, quae et foetum concepit. Cumque impletum esset
tempus pariendi, peperit prima filium, quem vocavit Moab, secunda etiam
peperit filium, quem vocavit Ammon. De his duobus filiis diffusae sunt
duae magnae gentes, de quibus habetur Genes. XIX, et in serie sacrae
Scripturae nominantur saepius. Hunc montem ad latus habuimus, et
dominis peregrinis factum Loth cum filiabus recitavi cum jocunditate.
Ad aliud vero latus montes Quarentinae cum deserto Adammim habuimus, de
quibus est dictum supra, fol. 211.
Post praedicta conjecimus oculos nostros ad locum, in quo stabamus, et
multos cumulos lapidum ibi erectos per Sarracenos vidimus, ut dixi fol.
243, A. Ipsos autem cumulos erigunt Sarraceni in Moysis honorem, quia
ibi determinate videtur mons Abyrim, et vertex Phasca, in quo Moyses
contemplabatur haereditatem Domini, ut patet fol. 243. Propter hoc
factum, quando Sarraceni in hunc locum veniunt, cumulos erigunt, et
contra montem orant flexis genubus. Sic etiam Christiani faciunt,
quando a longe locum aliquem indulgentiarum videre possunt, cruces
erigunt et lapidum cumulos. Non longe ab istis cumulis vidimus unam
altam et novam pyramidem muratam, sub qua Sarraceni mentiuntur Moysen
esse sepultum, quod est contra canonem Bibliae, Deuteronomii ultimo.
Sic faciunt in omnibus aliis: Bibliam tenent, ubi volunt; sed ubi
nolunt, contrarium asserunt pertinaciter, non obstante veritate.
(#B#) Porro mons ipse, in quo stabamus, mons Engaddi dicitur, similiter
cum aliis sibi cohaerentibus montibus. Nominatur tamen Genes. 14. et 2.
Paral. 20. Asason tamar, et fuit quondam regio Amalechitarum. Et beatus
Jeronymus de distantiis locorum dicit, quod Engaddi est in tribu Judae,
in solitudine, quae est in aulone supra mare mortuum, et suo tempore
dicit ibi pergrandem vicum stetisse. Ad hunc locum Engaddi confugit
David a facie Saul, regis Israel, ut ibi conservaretur tamquam in locis
tutissimis, ut habetur 1. Reg. 14. Sunt enim montes alti et petrosi,
pluribus cavernis forati, et pleni scissuris, inter illas autem
speluncas est una grandis, profunda et obscura, in valle nemorosa ad
latus eminentissimae rupis patulum in tractum habens desuper
pendentibus abruptis rupibus. Quae spelunca non immerito dici potest
misericordiarum David schola. Nam in eum specum submisit se David cum
suis armatis, contrahens se ad penetralia ejus, cum audiret Saul regem
loco adventurum cum tribus millibus viris, cum quibus evagabatur Saul
per loca deserti Engaddi etiam super abruptissimas petras, quae solis
ibicibus, i. e. capreis silvestribus, perviae sunt. Invidia enim
agitabat eum usque ad loca inaccessibilia, quia audire non poterat
cantum vulgi, qui in choro canebat, in quo laus praestantior dabatur
David, quam sibi, cum cantarent: Saul percussit mille, et David decem
millia. Interea Saul descendit cum suis usque in vallem speluncae
David, et cum rex ad os latibuli venisset, ingressus est specum, ut
murmurantem purgaret ventrem in tenebris, et se denudans ac incurvans
naturae opus perfecit, stantibus in dorso ejus David cum suis, vibratis
gladiis, pugionibus, hastis et fustibus. Recordatus autem David
misericordiae misertus est ejus, qui se sine misericordia quaerebat
perimere, et percussit cor suum, confregitque corda virorum suorum, ne
regem interficerent, et abscissa ora chlamydis illaesum abire permisit.
Ecce invidia Saulis detestabilis et misericordia Davidis imitabilis.
Sicut enim, inquit Basilius, rubigo ferrum, sic invidia animam, in qua
nascitur corrumpit. Et sicut rubigo ferro adhaerens vix recedit, ita
invidia cum difficultate animam dimittit. Quod patet in Saule, qui
aliquotiens reconciliatus David promisit securitatem, sed pacta,
juramenta et promissa fregit. Nam zelus invidiae sine modo est, unde
Saul investigabat David in altissimis montibus, in profundissimis
vallibus, in intimis terrae visceribus. David autem, misericordia
armatus, ubique mirabiliter evasit et in ea consecutus est sedem regni
in saecula, ut dicitur 1. Maccab. 2.
Vinea Engaddi.
Ín his insuper montibus stetit quondam illa nobilissima vinea Engaddi,
quae germinabat carissimum balsamum. Hanc vineam plantaverat in loco
Engaddi Salomon rex. Nam Magister in Spec. Histor. ex ore Josephi
dicit, quod regina Saba, quae venit in Jerusalem a finibus terrae
audire sapientiam Salomonis, sicut habetur 3. Regum 10., attulit ei
multa munera pretiosa, inter quae obtulit ei radicem balsami, tamquam
pretiosissimum munus, quam rex monti Engaddi inseruit, et in vinea
propagata fuit (#247 A#). Istius vineae meminit Salomon in Canticis
Canticor. 1. dicens: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
Haec vinea nunc est in Aegypto, sed quis eam hinc eradicaverit et
transplantaverit, et de bonitate balsami et de cypris dicetur fol. 68
P. II. Legi in quodam peregrinali antiquo, quod quidam terrae sanctae
peregrini curiosius in his montibus evagabantur et in quodam loco
invenerunt surculos balsami; sed nulla arbusta. Praeter balsamum crevit
olim in his montibus vinum praecipuum, de quo creduntur filiae Loth
inebriasse patrem suum, ut habetur Geiies. 19. Et si hodie montes illi
colonos haberent, fructus pretiosissimos in copia ferre possent.
Regressio in Jerusalem.
Igitur cum omnia praecedentia vidissemus, dorsum orientalibus locis
dedimus et montana contra Jerusalem ascendimus. In quadam autem curva
via, nescio qua de causa, mula, cui insidebam, cursum incepit et
praecurrere conabatur caeteros, quam cum freno retinere vellem, abjecit
me, et casum valde gravem accepi. Quod videns Ameth, ductor noster, de
equo suo desiliit, et me jacentem levavit, membra mea delinivit et
traxit ad reaptandum juncturis et unum de servis suis in vallem currere
jussit, ut mulam meam, quae lasciviens decurrebat, reduceret, et tantam
pietatem Maurus iste gentilis ethnicus exhibuit mihi in mea anxietate,
quantam Christianus misericordissimus facere potuisset. Me reintegrato
potenter in mulam sublevavit, quia brachiis me juvare non poteram,
nullum tamen membrum fuit mihi confractum, de quo Ameth mirabatur et
laetabatur, quia in cursu mulae impetuose in scopulos cecidi. Oro autem
Deum, ut misereatur illi Sarraceno gentili, sicut et ipse misertus est
mei. Ameth ergo et ego post socios meos festinavimus, qui longe
antecesserant, et similiter per vallem Gehennae ascendimus, et dum
adhuc in profundo vallis essemus, tandem de profundo suspicientes
civitatem sanctam Jerusalem in altissimis situatam refulgentem vidimus,
in cujus aspectu contigit nobis, sicut patet fol. 215 B. Ingressi autem
civitatem sanctam enarravimus fratribus nostris, qui remanserant, quae
vidimus et quae nobis in via acciderunt.
Sollicitudo peregrinorum pro recessu ad montem Synai.
Tertia decima die, quae est Hyppolithi et sociorum ejus, mane audita
Missa in monte Syon abierunt domini peregrini ad semetipsos, et super
nostro recessu, quem optavimus, consolati sumus. Videbatur enim nobis
Calinus major, Trutschelmannus noster, recessum nostrum de Jerusalem
impedire, et longior tardatio nobis nimis praejudicialis futura esset,
non quidem ideo, quod taedium esset nobis manere in civitate sancta, in
qua libentissime et jocundissime morati sumus, sed timuimus, quod
negligeremus naves alexandrinas onerarias, in quibus in Italiam
navigare decreveramus (#B#), et in Alexandria hiemare cogeremur, quod
nobis fuisset plurimum poenale. Simul ergo transivimus ad domum domini
Naydon, praefecti Jerusalem, cum quo et dominum Vaccardinum invenimus
et intromissi sumus ad eorum conspectum. Qui auditis causis nostris
vocari jusserunt nostrum Trutschelmannum Sabbathytanco et hortabantur
eum, ut citius nos educeret, et habita longa collocutione inter se
dixerunt nobis, quod adhuc oporteret nos X diebus manere in Jerusalem,
post quos sine dilatione essemus desertum ingressuri. In his, inquiunt,
diebus disponite vos cum omnibus per viam necessariis, cum paximaciis,
caricis, vino et aliis. Et his dictis licentiaverunt nos ad loca nostra.
Eodem die incepimus nos parare, et duos ducatos pro persona Gazelo
solvimus, ut daret nobis facultatem comparandi vina a Christianis et a
Judaeis. Est enim Gazelus Christianus de cinctura officialis Soldani,
ad hoc negotium praepositus, ut nulli Christiano liceat vinum emere,
nisi soluto ei tributo, et si contrafactum fuerit, et perceperit,
irrumpit loca, ubi vina emta fuerint locata, et vinum ad se recipit,
vel vasa frangit et vinum effundit. Multas sollicitudines et labores
habuimus ab hac die et deinceps usque ad nostrum recessum de provisione
facienda per desertum, et omnia, quae disposuimus, comportavimus in
montem Syon ad Conventum fratrum in capellam S. Francisci, quae sub
ecclesia est, et in paucis diebus capellam ipsam replevimus sportis,
saccis et brillis sive vasis, et magnum comportavimus cumulum rerum per
tres societates. Eodem die, cum advesperasset, transivi cum duobus
militibus ad vallem Josaphat pro quodam negotio expediendo, quo
expedito visitavimus loca sancta montis Oliveti, et cum essemus in ejus
cacumine in ecclesia ascensionis Domini, occubuit sol, et antequam
possemus urbem intrare, praeoccupati fuimus tenebris et magno timore
per vicos civitatis transivimus et cum hoc oberravimus gyrantes hinc et
inde. Tandem autem ad vicum nobis notum venimus et cum pace ad loca
nostra ingressi sumus.
Vigilia assumtionis sic celebratur in Jerusalem.
Quarta decima die, quae est vigilia assumtionis beatissimae Virginis
Mariae, transacta meridie incepimus nos ad celebritatem futurae
festivitatis tali modo disponere. Ingressi sumus sacristiam fratrum et
inde tulimus linteamen latum, quod eportavimus ad locum migrationis
beatae Virginis. De quo loco habes folio 105. B. Hoc linteamen super
illum locum extendimus in modum tentorii sustentaculis et funibus, et
tapecias loco parietum circumduximus et capellam pulchram fecimus.
Altare autem, quod in loco est, vestivimus pretiosis et ornavimus
depictis tabulis et imaginibus (#248 A#) et monstrantiis et candelabris
cum cereis positis. Attulimus etiam ramos frondium de olivis et
palmis, et gramina ac flores sparsimus et ornatum lucum divinum
fecimus. Cum autem vespera adesset, induit se pater Gardianus cappa
pretiosa, et cantores, cruciferarius, thuribularius et acoluthi sacris
induti stabant in ecclesia fratrum, et paratis omnibus cum solemni
apparatu ordinata processione transivimus de ecclesia Syon ad locum
migrationis beatae Virginis cum cantu: Et ibo mihi ad montem myrrhae
etc. Quo finito in capella, quam feceramus, cantavimus vesperas et
completorium de festo altis vocibus, nec aliquod impedimentum
Sarracenorum passi sumus, sed audientes clamores nostros accurrebant et
stabant cum suspenso ore. Interea confluebat multitudo Christianorum
orientalium, qui statim nostro Officio finito ingressi sunt cum suis
sacerdotibus capellam et sua Officia perficere inchoabant et Missas
eodem sero celebrabant juxta suum ritum. Nos vero Conventum ingressi
sobriam, ut jejunantes decet, collationem fecimus. Post collationem
descendimus simul de monte Syon in vallem Josaphat ad ecclesiam
sepulchri beatae Virginis et onustum asinum nobiscum duximus, cui
imposuimus ornamenta et paramenta pro loco decorando et pro Officiis
celebrandis. Cumque in ecclesiam descendissemus, invenimus eam repletam
orientalibus Christianis, viris et foeminis; reduximus ergo nos in
angulum nostrum ad altare Latinorum, et inde aliis Christianis, qui
locum praeoccupaverant, detrusis, lumina accendimus. Non enim habet
locus ille de coelo lumen, sed de igne incenso. Locum ergo nostrum
circumdedimus tapeciis et altare ornavimus et multas candelas
accendimus, et cum solenni cantu completorium cantavimus. Ad Salve
Regina vero de loco nostro processimus cum ornata processione et per
sepulchrum beatissimae Virginis Mariae transivimus gyrantes usque ad
locum nostrum. Post Salve ad vigilandum per noctem ad sepulchrum
Virginis gloriosae nos disposuimus, et qui vigilare non poterant,
capita sua ad parietem reclinabant sedentes. Parvam tamen quietem
habuimus, quia alii Christiani in suis locis per noctem ululabant in
suis Officiis. Porro nullus locus fuit nostro ornatior, nec aliquis
cantus solemnior, parva enim festa faciunt orientales in suis Officiis,
nec cantum videntur facere sed planctum. De hac ecclesia et ejus
dispositione et locorum distinctione vide supra fol. 143 B. Sic ergo
nox illa transivit.
De festo assumtionis gloriosae beatae Mariae Virginis.
Quinta decima die in noctis medio incepimus Officium matutinale, quo
solenniter cantato Missas privatas celebravimus in sepulchro beatae
Virginis, qui locum poterant habere, qui vero non poterant in eo locum
habere, in altari Latinorum celebrabant. Ut autem factus est dies,
cantavimus (#B#) Officium Missae in nostro loco altis vocibus, nec
audiebantur voces et ululatus aliorum Christianorum inter clamores
nostros. Officio autem terminato paramenta deposuimus et ad montem Syon
praemisimus, nos vero loca sancta montis Oliveti visitavimus et
indulgentiis receptis in montem Syon ad prandium sumendum ascendimus et
post prandium ad quiescendum nos locavimus propter vigilias
praecedentes.
De singulari peregrinatione F. F. F. in Bethlehem
et ad alia quaedam loca.
In die assumtionis post meridiem rogavi patrem Gardianum pro licentia
ad Bethlehem et pro societate itineris.[TR65] Desiderium enim habui
solus esse in Bethlehem sine tumultu peregrinorum. Adjunxit autem
pater Gardianus mihi duos bonos fratres et abire permisit. Exivimus
ergo nos tres simul clam de Jerusalem omnibus nescientibus, ne plures
comites haberemus, et jucunde ambulavimus per viam illam sanctam, de
qua supra dictum est fol. 164. B., et usque in Chabrata, ubi est
sepulchrum Rachelis, venimus, ad latus autem vidimus villam Bezeth, de
qua habetur Judicum 1., in qua filii Israel percusserunt X millia
virorum et invenerunt ibi Adonizedech, regem Jerusalem, cui
amputaverunt manus et pedes, sicut ipse fecerat LXX regibus, qui sub
mensa sua serpebant colligentes ore micas decidentes. Hanc villam
desideravi ingredi et videre locum, non enim praetermisi aliquem locum
mihi ex canonica Scriptura notum, quin eum visitaverim, in quantum mihi
possibile erat. Declinavimus ergo a via communi ad dextram in villam
Bezeth eamque pertransivimus. Est enim villa magna et populosa, nec
habitant in ea Sarraceni, sed solum Christiani orientales, et numquam
fuit a Sarracenis possessa. In hoc tamen anno quidam de hac villa
Christianus fidem Christi publice denegavit, et circumcisionem accepit
et Sarracenus effectus est et hodie inter Christianos ibi habitat lupus
inter agnos. In hac villa optimum et fortissimum crescit vinum, quod
quidem potatum pure caput non laedit, sed sua virtute intestina
corrodit, ideo debet multum imponere de aqua; non memini me melius
vinum bibisse.
A Bezeth consequenter progressi in Bethlehem venimus et cum magna
charitate a Gardiano et fratribus recepti sumus et coenam bonam ibi
fecimus.[TR66] Post coenam ductus fui in cellam pro quiete, sed dum
reposuissem me, fugit me somnus ab oculis meis, et totus vigil ad
tempus in lecto mansi, et taedio jacendi victus surrexi et me in specu
sacro nativitatis Christi esse optavi, spem tamen non habui, me ante
noctis medium posse habere ingressum, sciens, omnia ostia esse serata,
verum silenter cellam exivi, et capellam S. Nicolai, in qua fratres
horas dicunt, ingressus sum. In eadem capella est occultus introitus
per ostiolum in specum sacrum, quem omnibus modis fratres occultant
propter Sarracenos et orientales Christianos, qui eum non paterentur,
ut supra fol. 172. dixi. Ad hoc ostiolum sine spe accessi eumque
reseratum reperi et cum magno gaudio ingressus sum, penetrans petrosum
transitum, et ultimum ostium etiam apertum reperi, per quod in
sanctissimum specum veni, quem illuminatum multis lampadibus inveni, et
duo ostia, per quae est transitus et ascensus in ecclesiam, firmiter
clausa reperi. Considerans autem, me solum esse in sacro specu, prae
gaudio dixi: Benedictus Dominus, et benedicta sint omnia impedimenta
quietis et somni mei, propter quae adeptus celebrare jucundissimas
vigilias ad dulcissimum Christi cunabulum. Dedi ergo me sacris
vigiliis, et melius quo potui et scivi horas istas transegi,
devotissimus enim et dulcissimus est locus iste, ut supra patuit, et
vigiliae circa eum sunt delectabiles et leves.
Processus ad loca, quae sequuntur, ad (quae)
communiter peregrini non ducuntur.
Sexta decima die mane celebravimus Missas in specu sanctissimo, et post
Missas ad locum pastorum ascendimus, de quo loco dictum est fol. 173
A., et ibi Gloria in excelsis cantavimus cum angelis. Post hoc
reascendimus in civitatem Bethlehem et ipsam curiosius lustravimus et
ad prandium fratrum ingressi sumus monasterium. (#249 A#) Porro
antequam ad capiendum cibum iremus, in horto ambitus transivimus, in
quo fuerunt sepulchra illorum trium hominum, qui resuscitati fuerunt et
cum Eusebio reducti, ut in epistola Cyrilli episcopi Jerosolymitani ad
Augustinum [legitur]. Post prandium valefecimus patri Gardiano et
fratribus et oppidum Bethlehem ingressi sumus ad quendam Christianum
graecum, unum de fratribus, qui mecum erat notus. Hic audito, quo
pergere intenderemus, concessit nobis quatuor asinos, tres pro nobis,
et quartum pro filio suo, quem misit nobiscum ad serviendum nobis
et[TR67] bestiis. Ascendimus ergo bestias et de monte Bethlehem
descendimus per clivum, gyrantes contra austrum super canale, per quod
aquae in Jerusalem ducuntur. Ad villam autem quandam venimus, nomine
Bethyr, juxta quam tanta amoenitas est, quantam non vidi per totam
terram sanctam. Est enim infra villam tota vallis densata fructiferis
lignis et diversi generis arboribus, ac si esset silva. Hunc hortum
credunt Salomonem plantasse, et ibi hortum deliciarum fuisse, de quo
dicit Ecclesiast. 7.: Feci, inquit, mihi hortos et pomoeria et consevi
ea cuncti generis arboribus. Ad hunc hortum vehebatur Salomo aureo
curru, circumdatus armatis juvenibus, quando voluptatibus operam dare
cupiebat, ut dicit Josephus Libr. VIII. Antiquit. Jud. c. 3. Denique
sponsam suam amorosis canticis ad hunc hortum saepe invitat, dicens:
Veni in hortum meum, soror mea, sponsa, Cant. V. Et optat ei aërem
convenientem, Cant. IV. dicens: Surge aquilo, et veni auster, perfla
hortum meum, et fluant aromata illius. Unde adeo frequenter solebat
Salomon morari in hoc horto, quod, quando nesciebatur, ubi erat,
inveniebatur in horto. Quapropter, dum filiae Jerusalem quaererent a
sponsa: Quo abiit dilectus tuus? respondet: Dilectus meus descendit in
hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur et lilia colligat,
Cant. VI. Plantaverat enim in horto illo herbas aromaticas et virgulta
nobilia, ut cypros, cum croco, nardum, et fistulam, balsamum et
cinnamomum, cum universis lignis Libani, myrrham et alöes, cum omnibus
primis unguentis, ut habetur Cantici IV. Vites etiam et nuces et alia
inerant. Hodie autem aromatica defecerunt, et remanserunt arbores
pomerantiarum, malogranatarum, ficulnearum, olivarum, mororum, nucum
et pomorum, et est, ac si esset paradisus deliciosa, cui convenire
videtur illud Cantici 4.: Emissiones tuae paradisus malorum punicorum
cum pomorum fructibus.
De piscinis Salomonis regis.
Visis deliciosis hortis illis ascendimus consequenter ab eis per litus
rivuli, quo irrigantur, ita, quod canale, in quo currunt aquae in
Jerusalem, erat nobis ad dextram, et alveus, per quem aquae hortum
praedictum rigantes descendunt, erant nobis in sinistra. Sic ergo per
medium ascendimus et ad piscinas grandes tres sibi subordinatas
venimus. Has piscinas dicunt esse illas, de quibus dicit Salomon
Eccles. c. 2. 6: Exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam
lignorum germinantium. Silva illa lignorum germinantium est hortus
praedictus, in quem per alveolum transmittuntur aquae a piscinis istis.
Porro piscinae illae magnae sunt et maximis laboribus exstructae per
ferramenta acuta, quibus rupes durissimae et petrae solidissimae sunt
cavatae, rosae et abscissae in longum et latum per medium vallis, cui
(#B#) ab utroque latere adhaerent montes alti et petrosi. Ita autem
sunt piscinae illae exstructae, quod in suprema et prima decurrit aqua
viva et replet eam. Et de illa fluit aqua in secundam sub ea; de
secunda in tertiam. De qua consequenter transcurrunt in hortum
deliciarum, et per canale de eadem transmittitur aqua usque in
Jerusalem ad latus templi, ubi erumpit, sicut patet fol. 227 A. Aqua
vero, quae de hortis consequenter transfluit per vallem civitatis,
decurrit in Sodomam, et per desertum Thecuae, cui adhaeret contra
austrum desertum Macheron, in quo mons Carmelus est, qui fuit possessio
Nabal, quem David, dum esset in fuga a facie Saul, rogari fecit, ut
mitteret ei de pane et aqua sua, quod ille cum contumeliosis verbis
denegavit; propter quod David commotus insurrexit contra eum et
universam domum ejus, et nisi Abigail uxor Nabal pro eo intercessisset,
omnia dissipasset, sicut patet 1. Reg. 27. Super has piscinas in
opposito montis latere vidimus paganos fodientes et laborantes ultra
sexcentos pro inductione novarum aquarum ad antiquas in Jerusalem.
Inventae enim sunt aquae in desertis montibus non remote ab Ebron,
longe a piscinis istis, quas dominus Soldanus conatur inducere usque in
Jerusalem ingentibus expensis, immensis laboribus, sagaci industria,
multis ingeniis et acutissimis[TR68] artibus, per tot montium cavitates
et rupium[TR69] ac petrarum incisiones et saxorum perforationes et
dejectiones lapidum, ad spatium octo milliarium alemannicorum gurgitem
dirigens per saltus et clivos secundum proportionatas mensuras. Antiqua
etiam canalia innovat et retinacula aquarum pluvialium multa facit et
omnes modos excogitat, ut civitas sancta Jerusalem aquas habeat, et nec
expensis nec laboribus parcit, in quo non modica laude dignum se fecit
rex Soldanus. Nam Salomon Ecclesiast. IV. 4. laudans opera magnifica
gloriosorum virorum laudat Ezechiam regem pro eo, quod ferro fodit
rupem et induxit in medium civitatis Jerusalem aquam, et aedificavit ad
aquam puteum. Idem 48. De quo etiam laudatur 4. Reg. XX. et 2. Paral.
32. idem rex Ezechias.
Nec tamen similis fuit labor Ezechiae labori Cathubae Soldani, qui non
solum fodit rupem, ut inducat aquas superioris fontis Gyon in
civitatem, sed scindit montes a longe distantes, ut inducat aquas. Unde
de hoc etiam fol. 141 A. Mirantur Sarraceni, Judaei et Christiani, quid
tandem Soldanus velit facere de Jerosolyma, quod tantos labores et
expensas facit pro ejus adaquatione. Putant Sarraceni, quod sedem regni
transferre velit de Babylonia Aegypti in Jerusalem. Judaei sperant,
quod Jerosolyma instaurata eam sit eis resignaturus. Christiani vero
opinantur, quod forte fidem Christi, quam abnegavit reassumturus sit et
dominicum sepulchrum cum civitate Jerusalem ipsis restiturus. Quod
omnipotens Deus in cor ejus dare velit, pro quo incessanter exorandus
esset Deus. Si vero in sua perfidia et apostasia[TR70] manere velit,
nihilominus Christiani Deum pro eo tenentur orare et pro longaeva vita
ejus, quia sepulchri dominici custos est et rex terrae sanctae, et
Christianis peregrinis satis pius et mitis. Sic faciebant antiqui
patres, dum essent in babylonica captivitate, et orabant et oblationes
offerebant pro vita Nabuchodonosoris regis, qui tamen eos captivaverat
et templum incenderat et Jerusalem destruxerat. Sicut patet Baruch. I.
Sic facere hortatur apostolus 1. Tim. II., ut obsecrationes et
orationes fiant in ecclesia pro regibus gentilibus et pro omnibus, qui
in sublimitate sunt constituti, quatenus quietam vitam sub eis ducere
possint fideles. Et primo Esdrae 6. praecipiuntur fieri oblationes pro
vita regis Darii et filiorum ejus et orationes.
Hoc opus, quod Soldanus facit, Pilatus, praeses Judaeae, exorsus fuit,
et chorban, sacrum thesaurum templi, ideo exhausit, ut aquas a duobus
millibus stadiis induceret. Et dum Judaei contra opus (#250 A#) propter
thesauri exspoliationem reclamarent, commotus Pilatus magnam interemit
Judaeorum multitudinem et in opere perstitit. Sed dum nec sic Judaei
quiescere vellent, timore Imperatoris destitit. De hoc habes Libr. 18,
Antiqu. Jud. cap. 8 et de bello Jud. in Libr. II. c. 3.
Igitur cum ad mediam piscinam ascendissemus, vidimus juxta eam
papiliones et tentoria, in quibus architecti et praefecti operum et
exactores et magistri erant et negotia de aquarum gurgitibus per montes
fodiendis tractabant. Per circuitum autem papilionum multi Sarraceni et
Mauri discurrebant colludentes, quos vehementer timuimus, ne forte ad
nos ascenderent, et (nos) turbarent, singulariter tamen de me timor
erat, quia solus peregrinus eram et cruce signatus, et sine salvo
conductu. Nullus tamen se movit contra nos, sed cum pace super margines
trium piscinarum ascendimus. Demum derelictis piscinis convertimus nos
ad dextram, et sursum per clivum ascendimus et in campestrem regionem
venimus plenam agris, in quibus triticum hoc anno messum fuerat. In
illo campo inter sepes occurrit nobis unus vagus Arabs cum spatha et
lancea et in via se nobis opposuit prohibens nos transire, quousque
pedagium sibi debitum solveremus. Dicunt enim Arabes, quod omnes
viatores sint eorum debitores et quod omnes teneantur ad solvendum
stipendia. Unus autem de fratribus mecum existentibus dixit sibi lingua
arabica, quod essemus pauperes et nulli debitores. Ille autem Arabs
digito me demonstrans dixit: etsi vos duo estis pauperes, ille tamen
cum cruce est peregrinus et hospes patriae et tenetur mihi ad pedagium
solvendum. Et hoc dicto accurrit ad me, et arripuit frenum aselli mei,
cogere me volens ad solvendum. Sed frater ille atrociter contendebat
cum eo et minabatur sibi, si me citius dimittere nollet, in vallem
descendere vellet ad dominos operum praefectos et contra eum
querimonias facere. Hoc ut audivit Arabs, dimisit me et fugit a nobis.
Porro in medio campo vidimus unam ecclesiam, ad quam properavimus, et
est ecclesia sancti Georii martyris. Ingressi autem ecclesiam in ea
orationes fudimus, et indulgentias septennes (†) accepimus. Ad latus
ecclesiae hujus quondam fuit pulchrum et grande monasterium
Cologerorum, sed modo est destructum usque ad parvum tugurium, quod
ecclesiae adhaeret, in quo duo degunt monachi graeci. In hoc loco fuit
sanctus Georius martyr et miles captus et catenatus pro fide Christi;
venerat enim de Cappadocia in Syriam, ubi draconem interfecit juxta
Barutum et de illo loco huc in Judaeam profectus est ibique captus, et
inde in Lyddam ductus, ubi martyrio fuit consumtus, ut patet supra fol.
84 B. Juxta ecclesiam est locus petrosus, ubi rupes durissima et lata
jacet, in qua ostenderunt nobis duo illi monachi impressa equi
vestigia, acsi petra aliquando mollis fuisset et equi transeuntis
vestigia recepisset. Dicunt autem, quod illa vestigia sint per equum S.
Georii miraculose saxo impressa. His visis reingressi sumus ecclesiam
ad umbram, (#B#) et protulerunt duo illi monachi catenam unam, quam
dixerunt esse illam, cum qua S. Georius vinctus tentus fuerat. Hanc
catenam deosculati sumus, eaque colla nostra cinximus prae devotione.
Sed et ipsi Sarraceni eam plurimum venerantur, sicut et vestigia equi
in rupe, et nonnumquam ad tactum illius catenae infirmi restituuntur
sanitati apud Sarracenos. Miro etenim modo omnes orientales S.
venerantur Georium prae ceteris sanctis, et in ejus honorem sunt quasi
omnes ecclesiae schismaticorum consecratae. Deinde portaverunt nobis
duo monachi illi paximacios et aquam et salem, et fecimus collationem
cum eis, et libenter communicassent nobis omnia, quae habere
potuissent, quamvis schismatici essent. Comedimus ergo et bibimus in
ecclesia illa et bene refrigerati fuimus, et quasi duabus horis ibi
mansimus et monasterii ruinas diligentius lustravimus.
De aqua, in qua eunuchus fuit baptizatus.
A loco illo nos consequenter movimus, et in progressu ad clivum quendam
venimus, de quo aquae vivae in pluribus locis emanabant, quod tamen
rarum est in terris orientalium. Supra in alto vidimus ruinas rupti
castri, quod antiquitus dicebatur Bethsura, et erat firmissimum
fortalitium, de quo dixi fol. 189 B. De quo contra vallem fertilissimam
processimus non remote a domo Zachariae, de quo dictum est folio ubi
supra. In illa valle vidimus multa domicilia et hortorum viridaria,
consita ficulneis, vitibus et olivis. Tandem autem pervenimus ad ripam
viventium aquarum, quae de saltu erumpunt et per viam cum impetu in
vallem decurrunt. Ascendimus ergo per viam usque ad locum, ubi emanant,
et ibi invenimus ruinas magnas destructae ecclesiae, quae tempore
Christianorum ibi stetit. Est enim ibi locus ille, ubi Philippus
baptizavit Aethiopem, eunuchum Candacis reginae, ut habetur Actor. 8.
Erat enim Candace regina Aethiopiae, quod regnum non nisi per foeminas
regebatur, et omnes reginae dicebantur Candace, sicut omnes reges
Aegypti dicebantur Pharaones, et omnes Romanorum imperatores dicebantur
Caesares. Sunt, qui dicunt, eam reginam Aegypti et Arabiae fuisse, quia
deficientibus Pharaonibus regibus Aegypti successerunt Candaces, ut
habet Boccacius de claris mulieribus Cap. 41. Erat autem regina illa
foemina devota, et misit suum eunuchum aethiopem, custodem omnium
thesaurorum suorum, cum multis muneribus et donariis ad templum in
Jerusalem, ut ibi adoraret et dona offerret. Quo facto in currum
descendit, ut ad propria remearet, et tam sedulus ad divina fuit, ut
etiam sedens in curru prophetias legeret. Quem jussu Spiritus S.
accessit Philippus eumque instruxit et in loco hoc baptizavit. In hoc
ergo loco genu fleximus, et orationibus dictis indulgentias recepimus
(†). Deinde ad fontem sedimus et ea, quae de Bethlehem tuleramus, de
sacculis produximus, et comedimus panes et bibimus aquam, quae clara,
frigida, recens et sana erat. Est autem fons adeo celebris, quod usque
ad eum divites et honesti de Jerusalem equitant pro solatio et
refrigerio. Sic ergo nobis sedentibus juxta fontem multi Sarraceni
pertransierunt, quia via publica ibi (#251 A#) descendit in Gazam, i.
e. in Africam, ut dicit Glossa et Magister in Spec. Histor. Nec tamen
aliqua injuria aut molestia nobis fuit illata a quocumque. Illis autem,
qui juxta fontem substiterunt et biberunt, dedimus de nostris panibus,
et sederunt nobiscum quam plures Sarraceni. Tandem venit quidam cum
sporta plena optimis et dulcissimis botris, et nos ei exhibuimus saccos
nostros cum panibus, quae commutatio fuit sibi gratissima, et ita
manducavimus et bibimus simul in loco et usque ad solis declinationem
simul ibi mansimus. De hoc loco dicit Beda super Actus Apostolorum:
Bethsaro vel Bethsura in terra Juda euntibus ab Helia Hebron, i. e. a
Jerusalem in Ebron, XX. lapide, juxta quem est fons ad radices montis,
ebulliens ab eodem, in quo gignitur, absorbetur humo, in quo Philippus
baptizavit eunuchum. Cum ergo bene in illo loco recreati fuissemus,
bestias adscendimus, et festini contra Jerusalem properavimus, quia
sperabamus, eodem sero nos ingressuros in dominicum sepulchrum; nisi
enim illa spes fuisset, in Bethlehem cum fratribus per aliquot dies
mansissemus, vel noctem in deserto S. Johannis Baptistae fecissemus. De
quo dictum est supra fol. 192 A., quod valde libenter fecissemus. Nam
antra illa, in quibus tener puer Johannes habitavit, videtur et in eis
morari delectabile valde esse. Sed desiderium ingrediendi dominicum
sepulchrum magis urgebat. In processu dimisimus desertum S. Johannis et
domum Zachariae et ecclesiam sanctae crucis et domum Simeonis, de
quibus omnibus prius dictum est, et ad Jerusalem properavimus. Cumque
ad vineas montis Gyon venissemus et jam civitatem sanctam prae oculis
haberemus, ecce mulieres aliquae in vineis laborantes congregatae in
via se locaverunt cum lapidibus, et transitu nobis interdixerunt, nisi
eis solveremus tributum, quas interrogari fecimus, an essent arabicae
vel Sarracenae? Quae cum dixissent, se esse Sarracenas, vi per medium
ipsarum penetravimus, easque derisimus dicentes, pedagium esse debitum
Arabum, et non Sarracenorum. Quae cum magna indignatione miserunt
lapides contra terga nostra, et post nos contumeliosis vocibus
clamaverunt. Porro cum iam prope civitatem essemus, venit nobis obviam
quidam magnus dominus infidelis, cum multis famulis et copioso comitatu
armatorum in equis et mulis, et qui praecedebant exercitum
significabant, quod unus Amiraldus sequeretur. Quod ut audivimus,
statim de asinis nostris resilivimus, stantes sic secus viam, quousque
universi praeterierunt. Si enim per nos de bestiis non descendissemus,
cum furia et contumelia nos dejecissent. Consuetudo enim patriae illius
hoc habet, ut semper pauperes, rustici, peregrini et personae humiles
deferant (#B#) hoc modo nobilibus et divitibus sibi obviantibus. Quam
statim enim ut ignobilis et advena videt contra se nobilem venientem,
descendit de bestia sua, quousque pertransierit dominus cum suis
famulis; si autem descendere negligit, famuli domini eum vi dejiciunt.
Si vero duo divites sibi obviant, minus dives, qui alteri deferre vult,
non descendit, sed cum bestiis suis secus viam se contrahit, quousque
ille praetereat. Si vere dives civis obviam habuerit nobilem armatum,
ut puta Sarracenus Mamaluccum, tunc honor, quem dives ille deferat
nobili, [est], ut de via se contrahat, pedesque extra strepas trahat et
dependere sinat. Quod si non fecerit, eum armatus de equo dejicit. Sic
ergo, postquam dominus ille transivit, reascendimus asinos nostros et
in civitatem sanctam ingressi sumus ad montem Syon. Cum venissemus,
intelleximus, peregrinos non intromittendos in ecclesiam S. sepulchri,
et dolui, quod non ad duos vel tres dies foras in Bethlehem mansi.
Decima septima die, quae fuit dominica XII p. Trinit. infra octavas
assumtionis, habui desiderium celebrandi Missam in loco defunctionis
beatissimae Virginis Mariae, et eportavi omnia paramenta ad locum, et
altare paravi cum fratre mihi ministraturo. Dum autem starem sub divo
in altari, cecidit ros abundans et infudit corporale, et humectata sunt
palle et liber, et hostia sacramenti adeo liquefacta fuit, sicut pasta
non cocta, ita quod elevare eam nequaquam potui, nec manibus eam, ut
ritus habet, tradere, et fui in magna angustia in illa Missa. In illis
enim terris raro pluit, et coelum, praesertim aestivo tempore, serenum
existit, sed semper in solis ortu abundanter rorant coeli desuper, et
hac infusione conservatur viror terrae. Post prandium convenerunt
peregrini ad tractandum de nostra peregrinatione per desertum.
Decima octava die ante solis ortum ad fontem Siloae descendi. Audivi
autem intus juxta gurgitem tumultuantes Sarracenos, cerdones vel
fullones, et diverti a fonte sancto, nec ingredi praesumsi, faciem
tamen et oculos lavi in ripa defluenti,[TR71] et deorsum usque in
medium torrentis Cedron descendi, per ejus siccum alveum et asperum
adscendi usque ad ecclesiam sepulchri et assumtionis b. Virginis
Mariae, quam apertam reperi, et gavisus fui. Descendi ergo per gradus
in ecclesiam et eam repletam graecis Christianis inveni, qui illo die
ibi divina celebrabant, et laudes b. Mariae concinebant, ad quorum
Officium steti, considerans ritum et mores eorum. Deinde ascendi de
ecclesia, et specum agonizationis Domini nostri Jesu Christi (#252 A#)
intravi, in quo inveni chorum Armenorum, divina ibi celebrantes et suis
dissonis cantibus Deum laudantes, cum quibus mansi ad spatium parvi
temporis, et eorum modum in divinis admiratus fui. De specu demum
egressus in Galilaeam ascendi et inde in jugo montis Oliveti ad
ecclesiam ascensionis Domini perveni, in quam ingressus chorum
Jacobitarum in ea reperi, Deum suis modulis, mihi insolitis, laudantes.
Sed et Abessini vel Indiani, supervenerunt, ut sua Officia perficerent.
Exspectabant etiam ibi Nubiani eadem ratione. Totus enim mons Oliveti
repletus erat orientalibus Christianis illo die, quae autem causa
fuerit congregationis orientalium illo die, ignoro. Transivi autem ego
solus Latinus inter illos orientales, nec aliquis molestiam mihi
aliquam fecit, nec me a suis Officiis repulerunt. Ammirabantur quidem
de me, respicientes me et habitum meum et mores meos. Sunt illi
praenominati orientales communiter omnes nigri, et colore, vestitu,
lingua, ritu et moribus nobis difformes. A loco ascensionis Domini
descendi in Gethsamini, et rupem, quae praefert corporis Christi
impressuram, quam accepit in captivatione Christi, diligentissime
quaesivi, sed minime invenire potui. De hac rupe vide fol. 146 A. Post
haec ad montem Syon reascendi ad prandium.
Decima nona die accepi licentiam a patre Gardiano, et societatem petii
ad visitandum castellum Emaus. Difficilis autem fuit pater Guardianus,
dicens, viam esse insecuram; propter instantiam tamen meam licentiam
dedit, et duos fratres mihi adjunxit et unum Sarracenum, et simul
exivimus de Jerusalem per viam, per quam duo discipuli, Cleophas et
Lucas, in die resurrectionis Domini transierunt cum Domino Jesu in
forma peregrini eis apparente et corda eorum incendente ignito suo
alloquio, ut habetur Lucae 24. Pervenimus autem cum pace usque in Emaus
et ibi loca desiderata deosculati sumus, de quibus habetur supra fol.
90 B. Cum timore autem ruinas illius civitatis lustravimus, quia cum
sit in via, quae de mari ascendit in Jerusalem, raro est locus sine
praedonibus, qui transeuntes sugillant. Beatus Jeronymus, de distantiis
locorum, dicit, suo tempore insigne oppidum fuisse, quod etiam ruinae
demonstrant.
Deinde ascendimus in montem Sylo, de quo etiam dictum est fol. 90 A.
B., et ibi visitare et videre voluimus loca sancta, sed citius
Sarraceni supernis domicilia habentes nobis occurrerunt nosque cum
lapidibus repulerunt. Cumque in vallem venissemus, ad radices alterius
montis venimus et in ejus cacumen conscendimus. Hic mons dicitur mons
martyrum, pro eo, quod Leo quidam sepelivit ibi XXX millia corpora
martyrum, quos Cosdroe rex Persarum interfecit pro fide Christi, ut
habetur in Histor. Eccles. His visis per vallem terebinthi reversi
sumus cum pace in Jerusalem, et ita transivit dies illa etc.
Vicesima mane venerant ad cellam meam quatuor fratres Conventus
rogantes me, ut irem cum eis in Bethaniam. Sic ergo profecti sumus et
cum in valle Josaphat essemus, vidimus de monte Syon post nos
descendere caeteros dominos peregrinos meos cum paramentis ad Missam,
cumque ad nos venissent, dixerunt, se etiam velle ire in Bethaniam, et
ita simul montem Oliveti ascendimus et ab alia parte in Bethaniam
descendimus et in ecclesiam S. Lazari super sepulchrum ejusdem Missas
celebravimus, cum magno tamen timore, quia circumstabant juvenes
Sarraceni, quos arcere ab Officiis ausi non fuimus, et stabant
respicientes in manus, ora et oculos consecrantium; timuimus enim, ne
forte alicui accideret idem, quod cuidam fratri celebranti Missam
accidit in Bethlehem, qui dum in celebratione esset et jam panem in
corpus et vinum in sanguinem consecrasset, ecce unus juvenis Sarracenus
accurrit ad altare ex improviso et calicem cum sacramento arripuit et
sacramentum ebibit, et cum magno cachino ad socios suos recurrit. O
ignorantia damnosa, o coecitas caliginosa, o fatuitas stulta, o
temeritas praesumtuosa, o irrisio flebilis et periculosa! Verum Domino
nos protegente nihil simile nobis contigit in illo loco, finivimus enim
Officia cum bona pace, et visitatis sanctis locis Bethaniae et montis
Oliveti, regressi fuimus in Jerusalem,
(#B#) Vicesima prima die mane descendi ad ecclesiam resurrectionis
Domini et ante fores dixi Officium meum et per foramen januae ad
dominicum monumentum perspexi. Eadem[TR72] hora venerunt Mauri armati
cum arcubus et lanceis, adducentes cum multis tumultibus duos homines,
quos captivaverant, et eos in carceres, qui stant ante atrium ecclesiae
sancti sepulchri, incluserunt. De quibus carceribus dictum est fol. 124
B. Cum magno ergo timore steti ante ostium, timens, ne et in me
saevirent, et tam diu exspectavi foribus inhaerens, quousque
recesserunt a carceribus, quia de atrio transire non poteram nisi prope
illos. Mansi autem ibi ultra duas horas, et ad Officium in monte Syon
adscendi. Post prandium convenerunt omnes peregrini in montem Syon et
res comparatas ordinavimus ad aequalia pondera. Quo facto descendi cum
eis, et cum venissemus ad arcem David, de qua superius fol. 104 A.
facta est mentio, stetimus et castrum ipsum inspeximus. Cum autem
castellani filius videret nos subsistere, signavit manu, ut, si
placeret, possemus eum sequi et arcem ab intus videre. Secuti ergo
sumus juvenem et per pontem fossati transivimus, et prope portam habet
pontem in catenis dependentem, qui potest sursum erigi et demitti.
Induxit autem nos per duas portas ferreas usque in curiam castri, in
qua sedebant foeminae et suebant, (#253 A#) quae, dum nos
vidissent,[TR73] operuerunt vultus suos et absconderunt. Duxit autem
nos juvenis sursum super muros et turres, et ad omnia habitacula per
circuitum, et mirati sumus de spissitudine murorum et multitudine
turrium per gyrum. Est enim aedificatum ad modum munitorum castrorum in
Alemannia cum muris, moeniis, et foraminibus multis machinarum, et est
situm super prominentem petram in occidentali parte montis Syon, et
habet ab austro profundam vallem, quae dividit montem Syon a monte Gyon
et ascendit a torrente Cedron usque ad agrum fullonis. Ab occidente
etiam vallem habet, quae quondam profunda vorago erat, sed iam
quodammodo est repleta et per gyrum habuit profunda fossata, quae, quia
non mundantur, replentur, et jam castellanus hortum olerum plantavit in
parte orientali. Hoc tamen non obstante nihil est tam forte et munitum
in tota Hierosolyma sicut hoc castrum. Porro an hoc castrum sit illud,
quod Scriptura nominat arcem Syon vel arcem David, diversi diversa
tradunt; hoc tamen scimus, quod David munivit montem Syon, et civitas
montis dicebatur civitas David, quae quandoque tota nominatur arx
David, uti 2. Reg. V. Singulari tamen respectu notavi tria loca, in
quibus fuerunt turres et muri fortes montis Syon. Primus est in
orientali parte, ubi stat Conventus fratrum. Et ibi nullum est dubium,
quin tabernaculum David fuerit, in quo arcam Domini collocavit, et suum
habitaculum, de quo habetur 1. Paral. 17. Secundus locus est in
occidentali parte montis Syon, in quo stat hoc, de quo nunc loquimur
castrum. Tertius vero locus est non in monte Syon, sed ex opposito
illius arcis, contra occidentem supra civitatem Jerusalem, prope portam
negotiatorum in agro fullonis, ubi sunt ruinae grandes, quas dicunt
esse reliquias turris David. Et si hodie ibi esset fortalitium, tota
civitas arceri posset ex eo. Ego tamen credo, quod ante tempora Helii
Hadriani imperatoris, qui civitatem ampliavit, nihil ibi fuerit, sed
post civitatis extensionem fortalitium fuit ibi constructum, et prius
destructum. Igitur, dum arcem vidissemus,[TR74] transivimus ad locum
nostrum. dum arcem vidissemus,[TR75] transivimus ad locum nostrum.
In occasu solis cum quibusdam fratribus chorum antiquae ecclesiae Syon
adscendi, de quo dixi fol. 98 B., et singularem altitudinem montis Syon
prae cunctis in circuitu montibus consideravi. Nam montana Arabiae
trans Jordanem et mare mortuum, quae tam valde alta sunt, humilia
videntur respectu montis Syon. Sol enim oriens primo caput montis Syon
incendit, a quo eo occidente ultimo radios retrahit. Hoc saepe
consideravi. Nam a monte Syon est descensus continuus, quasi per
quinque milliaria teutonica, usque ad mare mortuum contra orientem.
Similiter contra occidentem est descensus ejus multorum milliariorum
usque in Palaestinam. Et ita mons Syon cunctis montibus praeeminet, ut
habetur supra fol. 108 A.
Lapillorum collectio et spinarum de locis sanctis pro devotione.
Vicesima secunda die mane ante solis ortum surrexi, dictoque Officio
clam solus de Conventu exivi et ad loca sancta montis Syon, vallis
Josaphat et montis Oliveti evagatus sum et de singulis locis lapillos
collegi et signatos sacco, quem mecum ad hoc tuleram, (#B#) imposui,
spinas etiam de sepibus crescentes in montis Oliveti clivo et montis
Syon tuli, et ramusculos colligavi, complexens coronam spineam eo modo,
et de quibus spinis credo, Dominum Jesum coronatum fuisse. De hoc vide
fol. 113 A. Per totum illum diem laboravi in collectione lapidum et in
excisione spinarum, et comparavi sportam oblongam, ad quam et
ramusculos spinarum posui et lapillos collectos de locis sanctis,
mecumque Ulmam usque advexi. Nec videatur hoc alicui inutile vel
puerile, quod lapillos mecum tuli de locis sanctis ad terras nostras,
cum legam sanctos fecisse. Nam 4. Reg. V. legimus, quod Naaman Syrus
petivit ab Helizaeo propheta, ut liceret sibi tantum de terra sancta
tollere, quantum duo asini vel burdones possent portare, ut duceret eam
inu terram suam et de lapidibus illic altare strueret, in quo
sacrificia Domino coeli offerret. Si ergo ille tantum terram illam
aspiciebat propter templum in ea constructum et prophetas in ea
habitantes et propter miracula in ea facta, quanto magis aspicienda est
a nobis propter praedicta et propter Christi pretiosissima vestigia et
beatissimae Mariae Virginis ac apostolorum et martyrum, et propter
inaestimabilem sanguinem Christi in ea effusum, crucem et sepulchrum,
quam sic gloria suae clarissimae resurrectionis illustravit et igne
Spiritus sancti lustravit. Nullo ergo modo, nulla ratione, nullo pacto
sunt particulae et petrarum petiae de illa illustrissima terra
assumtae, spernendae aut abjiciendae, sed cum veneratione magna
colligendae, et inter praecipuas reliquias ecclesiarum collocandae; et
non solum ipsa terra et lapilli vel petrarum petiae, sed etiam grana et
Paternoster, et annuli et signa Paternostrorum applicata locis sanctis
sunt quodammodo[TR76] sanctificata, ideo venerabiliora et pretiosiora,
sicut patet fol. 36. A. Nec solum nos Christiani de occidente hoc
facimus, sed orientales Christiani de altissimis orientis partibus
lapillos de illis terris colligunt et eos quasi usque ad paradisi
portas ducunt pro observantissimis reliquiis. Et quod amplius mirabile
est, audivi et legi, quod orientales Christiani peregrinantur Romam et
de ecclesiis sancti Petri et Paulli lapillos excutiunt et pro reliquiis
usque ad oceanum orientalem ducunt. Nonnulli etiam Alpes
transgrediuntur et per Rhenum in Coloniam Aggrippinam descendunt, ut
ecclesiam et sepulchrum trium regum, suorum compatriotarum, videant, et
de eadem ecclesia et sepulchris regum lapillos sibi dari procurant, vel
accipiunt si possunt, quos postea, quando ad partes suas revenerint,
auro et argento includunt et lapidibus pretiosissimis adjungunt, et in
annulis et flosculis digitis apponunt et ad colla suspendunt. Annulos
autem et jocalia vel clenodia applicata sepulchris regum trium
venerabiliter custodiunt tamquam magnas reliquias, et illos peregrinos,
qui de oriente in Coloniam evagati sunt, miro modo, dum revenerint,
venerantur et eos pro strenuissimis militibus tenent. Et nulli dubium,
si orientales possent nostrum frigus adeo bene sustinere, sicut nos
orientales eorum calores, numquam Colonia nostra careret hospitibus
orientalibus. Videmus enim, cum quanta turma Ungari Coloniam veniant
tempore ostensionis reliquiarum in Colonia et Aquisgrani. Insuper
aliquando contigit, quod peregrini de partibus et terris trium regum
veniunt cum suis turmis in Jerusalem, quando nostri de occidente
veniunt ad eandem, et tunc per interpretem (#254 A#) petunt a nostris,
an aliquis sit ibi de terris Coloniensium, et si repererint aliquem,
emunt ab eo omnia, quae possunt de ejus rebus habere, et praecipue
illa, quae sunt in civitate Coloniensi facta, bursas, ligas, pileos,
calceamenta et quasque vestes usque ad camisias, et duplo pretio
solvunt et ad orientem pro reliquiis ducunt. Si autem annulos aut
aliqua clenodia, quibus sanctorum regum corpora fuissent contacta,
aliquis illis vendere voluerit, decuplum pro pretio habebit. Si vero
quis lapillos de ecclesia vel sepulchro trium regum habuerit, et eis
vendere voluerit, lapides pretiosos, aurum et argentum in commutatione
recipiet. Interrogant etiam per interpretem diligentissime a peregrinis
nostris de dispositione patriae Coloniensium, de civitatis Coloniensis
magnitudine, de ecclesia ipsa principali et de sepulchris trium regum,
et suis libellulis devote ad verbum inscribunt, sicut nos terrae
sanctae et civitatis Jerusalem et ecclesiae sepulchri dominici
annotamus dispositionem.
Saepe multi simul orientalium conjurant et aggrediuntur peregrinationem
in occidentem, sed antequam ad nostras patrias perveniant, deficiunt et
pereunt. Illi vero, qui peregrinationem occidentis perficere possunt et
reversi fuerint, magni semper reputati sunt. Si ergo tantum venerantur
orientales trium regum terram, in qua eorum monumentum est positum,
quid mirum, si occidentales terram dominici sepulchri et regis regum
omnium in honore reservant? Sic ergo diem illum deduxi cum non paucis
sudoribus et laboribus, colligendo lapides de locis sanctis. Emi etiam
eodem die tres mappas pretiosas ad sacristiam nostram pro operimento
calicis, quando eportatur a subdiacono, et quando patenam elevatam
tenet: una est alba, altera blavia, tertia gilba. Has mappas ad omnia
loca portavi et saepe eas super dominicum sepulchrum explicavi, et
super rupem crucis et super sepulchrum beatae Virginis et super
praesepe Domini, et caetera, ut ex contactu sanctorum locorum
sanctiores et per consequens cariores (fierent).
Generalis peregrinatio et ultima per loca sancta.
Vicesima tertia die mane ante lucem convenerunt omnes peregrini, prout
sibi condixerant, in atrium ecclesiae S. sepulchri ad faciendam unum
generalem et ultimum circuitum per omnia loca sancta in Jerusalem et
per ejus circuitum. Sic ergo cum magnis laboribus ante prandium
visitavimus loca sancta in civitate et in valle Josaphat et in monte
Oliveti, post prandium vero circumivimus loca sancta vallis Siloae,
montis Gyon et montis Syon superius et inferius. Cum autem sero esset
factum, intromissi sumus in ecclesiam dominici sepulchri et juxta morem
per loca sancta processionem fecimus et juxta monumentum Domini
vigilavimus illa nocte etc.
De sexto et ultimo ingressu et pernoctatione
dominici sepulchri in Anastasi, i. e. in.
ecclesia resurrectionis Domini.
(#B#) Die XXIV. vespera praecedenti iterum peregrinis petentibus
intromissi sumus in ecclesiam resurrectionis Domini et cum majori
devotione et frequentia illa nocte loca sancta visitavimus, quam aliis
vicibus feceramus, propter instantem nostrum recessum et separationem
ab eis. Cum autem illuxisset dies, quae erat dominica XIII. post
Trinitatis et festum S. Bartholomaei apostoli, cantavimus Officium
Missae in dominico sepulchro, ordinatus autem ego fui ad Missam
cantandam. Stabam ergo sacris indutus in dominici sepulchri interiori
specu ad tumbam sanctissimam, quae pro altari parata erat, et in jubilo
alta voce cantabam, et Conventus cum peregrinis stabant extra et mihi
respondebant. Cum ingenti gaudio Officium hoc cantavi, et videbatur
mihi, quod vocem magis claram et altissimam haberem, quam alias. Non
modicam habeo gloriationem, utinam non vanam, in illa Missa, quia
credo, quod in multis annis et forte numquam, aliquis frater Ordinis
Praedicatorum Officium cantaverit in dominico sepulchro, nisi ego. Et
gaudeo hodie, quod mihi tanta gratia est singulariter reservata; utinam
me gratum ei reddat, qui ex hoc loco gloriosus resurrexit a mortuis.
Missa finita discurrimus non sine singultibus et tristitia per loca
sancta templi Domini et eisdem locis cum lachrimis valefecimus. Durum
enim nobis erat, separari a dulcissimis et nobis dilectissimis locis
illis, propter crebras consolationes, quas circa loca illa sanctissima
in eorum deosculatione percepimus. Deosculatis autem locis sanctis
exspectavimus dominos. Mauros, quando venirent et nos ejicerent de
ecclesia, sicut prius fecerant semper, sed longe tardabant, de quo
mirabamur et tristabamur, timentes, ne forte ex industria nos captivos
retinere vellent et causam aliquam contra nos excogitassent.[TR77]
Interea venit ad ostium templi servus Calini majoris (#254 A#) et per
foramen dixit nobis, quod dominus Calinus Trutschelmannus noster
paratus esset et cum camelis et asinis nos exspectaret, ut nos de
Jerusalem duceret ad inchoandum peregrinationem montis Synai. Hoc cum
audivissemus, impatientes magis effecti sumus de nostra diutina
detentione. Dum autem esset prope meridiem, venerunt domini Mauri
clavigeri dominici sepulchri et nos emiserunt. Et statim ad loca nostra
nos contulimus et cum festinantia prandium sumsimus et ad recessum nos
disposuimus modo, quo subjectum est post descriptionem duorum templorum
et civitatis Jerusalem. P. II. fol. 2 A.
Explicit totalis peregrinatio Jerosolimitana.
-----------------------
Quamvis ex praedictis sparsim possit haberi descriptio civitatis
sanctae Jerusalem, hic tamen singulariter eam describam et statum ejus,
non quidem recitando, qualis ab antiquo fuerit, sed qualis nunc sit.
Multiplex enim invenitur ejusdem civitatis descriptio secundum ejus
antiquam faciem, ut in Josephi libro VI. de bello Judaico Cap. 8. Et
Magister in Speculo Historiali. L. 26. c. CIII. et dominus Antonius in
Chronicis Part. II. T. 16. c. 13. et cap. 6 etc. et in supplemento
chronicor. L. 8. fol. 15. et Frater Burcardus Ordinis Praedicatorum in
libello descriptionis terrae sanctae eam civitatem luculenter
describunt. Nonnulli etiam antiqui et moderni ejus formam in chartas
depinxerunt, et ita tam in scriptura quam in picturis potest videri
figura desiderabilis civitatis, de qua et ego conabor aliquid
explicare. Si enim oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur
dextera mea, adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui.
Sed ut hoc clarius facere valeam, annexui descriptioni civitatis
sanctae descriptionem templi Domini, quod nominant Salomonis, et templi
ecclesiae sancti sepulchri, quod vocant Anastasis. Sine enim illorum
duorum templorum descriptione non potest notificari status civitatis
sanctae, cum omne bonum civitatis et omne malum a templis illis
processerit, omnis ejus aedificatio et destructio, omnis ejus sanctitas
et malitia ab eis dependet, secundum Chrysostomum. Occupant etiam illa
duo templa magnam civitatis partem cum suis atriis. Ideo in civitatis
descriptione concurrere necesse est.