terrae sanctae, quam fecerunt illi peregrini per
terram ipsam, qui volebant peregrinari ad montem
Synai post aliorum peregrinorum recessum a
Jerusalem et a terra santa.
(#221 A#) Vicesima tertia, quae est sancti Apollinaris martyris, die
convenerunt mane in monte Syon peregrini montis Synai et accersito
patre Gardiano et fratre Johanne de Prussia et caeteris patribus
conventus eos rogaverunt multis precibus, quatenus locum in conventu
eis assignare dignarentur, in quo manere possent et hospitari interim,
quod essent mansuri in Jerusalem. Patres autem rem illam omnino
difficultabant et gravamina multa assignabant, propter quae eos in
conventu habere non possent. Milites hoc audito eos auro ad hoc
inclinare conabantur, et productis multis ducatis unus eos obtulit
fratri Johanni dicens: hos aureos, frater, accipite, et hospitium,
quaesumus, date et provisionem procurate, et dum aurei illi consumti
fuerint, alios dabimus. Sed nec sic profecerunt, aurum enim accipere
renuerunt, et militibus responderunt: ecce, domini milites peregrini,
experientia longa edocti [sumus], melius est vos extra manere, quam
nobiscum; juvabimus ergo vos extra apud aliquem conducere hospitium, et
conventus consolationem semper ad manus habebitis, et si quis inter vos
infirmatus fuerit, illum in nostrum infirmitorium reponemus et curam
ejus cum caritate habebimus. Et ne omnino videamur petitiones vestras
repellere, accipimus ad nos, sicut in adventu vestro accepimus, socium
et comperegrinum fratrem Felicem, qui debet manere in cella, quam
habet, et ibi quiescere et in refectorio nobiscum manducare et bibere,
quamdiu manseritis hic in civitate sancta. Hoc audito peregrini a
coepta petitione desierunt, ego vero Patribus gratias egi pro caritate
mihi oblata et cum gratiarum actione hospitium possedi, quamdiu in
Jerusalem fui, ingrediens et egrediens cum illis venerabilibus
fratribus sicut domesticus et sine timore et sine Sarracenorum
vexatione. Et sine expensis mansi in conventu optime provisus.
Porro caeteri peregrini conduxerunt hospitium in domo Elphahalli,
minoris Calini, Sarraceni, quae domus est intra montem Syon et
Jerusalem in clivo, quo est descensus ad ecclesiam sancti sepulchri. In
illa domo erant tres camerae et unum parvum solarium et in medio unum
atrium vel una curia competenter magna, in qua stabant vites plenae
botris, et sub domo erat magna piscina pro baptismatibus Sarracenorum.
Duas ergo cameras dedit peregrinis Calinus, ipse vero et frater ejus
retinuerunt tertiam cum suis supellectilibus, et peregrinis (#B#) in
domo manentibus ipsi duo nec manducaverunt nec dormierunt in domo, sed
eam liberam peregrinis dimiserunt, ex qua intrabant et exibant, et in
ea quiescebant et manducabant, ementes necessaria eaque coquentes pro
suo libitu. Diviserunt autem se peregrini in tres partes, facientes
tres societates, ut eo melius et copiosius procuratio necessariorum
fieri posset per desertum, et ut pax melius servaretur inter eos, quae
difficulter servaretur in tanta multitudine. Prima tamen et secunda
societas semper simul manserunt, sed tertia remansit similiter.
In prima societate erant sex peregrini, scilicet:
Dns. Johannes comes de Solms, junior omnibus, sed nobilitate generis
clarior.
Dom. Bernhardus de Braitenbach, nunc decanus ecclesiae moguntinensis.
Dominus Philippus de Bichen, miles, praefati comitis custos.
Erhardus, quidam socius armiger et servus comitis.
Johannes, dictus Hentgi, procurator et cocus expertus.
Johannes Knuss, interpres linguae italicae.
In secunda societate erant octo peregrini, horum haec sunt nomina:
Dominus Maximus cognomento Sinasinus, baro de Roppelstein.
Dominus Fernandus de Mernawe, baro, miles.
Dns. Caspar de Bulach, miles.
Dns. Georius Marx, miles.
Dns. Nicolaus, dictus major Inkrut, miles.
Conradus barbitonsor, lutanista, cocus et procurator.
Pater Paul Güglinger, Ordinis Minorum sacerdos.
Frater Thomas, conversus ejusdem Ordinis, multarum linguarum peritus.
In tertia societate erant sex peregrini, quorum haec sunt nomina:
Dominus Hainricus de Schauenberg, miles.
Dominus Caspar de Siculi, miles.
Dns. Sigismundus de Morspach, miles.
Dns. Petrus Velsch, miles.
Dns. Johannes Lazinus, archidiaconus et canonicus ecclesiae
Transsylvaniensis in Hungaria.
Frater Felix, Ordinis Praedicatorum de Ulma, hujus evagatorii
expositor, qui praefatum dominum archidiaconum societati nostrae
inserui. Non enim peregrinationem illam assumsisset, nisi sub mea
confidentia, quia erat purus Hungarus, non unum verbum teutonicum
sciens, sed in latina lingua et sclavonica et italica et hungarica
peritus erat. Fuit autem vir nobilis, virtuosus et doctus, orator
magnus et mathematicus, qui, ut praemisi, mihi adhaesit semper, ut
patebit in sequentibus, Porro Elphahallo, Calinus minor, in cujus domo
peregrini manebant, de quo prius saepe facta est mentio, et in
sequentibus saepe fiet, venit hic describendus. Nam hospiale et
peregrini Christiani habent in Jerusalem duos magistros, superiorem et
inferiorem. Superior dicitur Sabathytanco, et Calinus major. Inferior
vocatur Elphahallo, Calinus minor, i. e. magister hospitalis et
peregrinorum. Ambo etiam Calini dicuntur Trutschelmanni, i. e.
defensores et ductores, sive provisores Christianorum peregrinorum
(#222 A#). Sunt enim in qualibet civitate aliqui, quibus Soldanus
concedit, ut Christianos per terram ducant et eos protegant, et sunt
magistri officiales de curia domini Soldani et dicuntur Trutschelmanni.
Sic etiam Judaei habent suos Trutschelmannos sive Calinos. Et in locis,
ubi est magnus et frequens adventus peregrinorum, sunt duo Calini,
major et minor, sicut in Jerusalem et in Chayro. Et illi duo sunt
subordinati, et minor recipit stipendium a majore, major autem
extorquet ea a peregrinis. Et quando illi Trutschelmanni sunt recti et
probi, bene stant peregrini; sed quando secus est, tunc sunt peregrini
perditi, sicut patebit in processu. Major Trutschelmannus de Jerusalem,
Sabathytanco, erat homo longus, senex, dives, et multum de claris
moribus, peregrinis durus in continua ductione et gravis in pecuniarum
mulctatione, et non satis bene tenuit compactata et in multis promissis
cessit; satis fideliter tamen nos defendit, et in quibus eum
invocavimus, diligenter adjuvit. Calinus vero minor de Jerusalem,
Elphahallo, erat vir senex, credo plus quam octogenarius, simplex et
rectus Sarracenus, et multa pollens morali virtute, illius autem
erroris fuit, quod credidit, omnes homines salvari posse in ea fide, in
qua nati sunt, si illam integram servarent, et ab ea fide apostatas
omnes dixit esse damnandos, ideo Mamaluccos suae fidei, a fide Christi
apostatas, damnavit, et omnes orientales Christianos dixit esse
damnandos, pro eo, quod gentilibus essent conformes et confoederati
regibus eorum. Similiter Judaeos inter eos viventes. De fide nostra et
salute magna sensit, sed credidit, si ipse suam fidem derelinqueret, in
fide nostra salvari non posset, sicut nec credidit, Christianum
apostatam in sua fide posse salvari. De his saepe contuli cum eo,
scivit enim linguam[TR51] italicam et corruptum malum teutonicum, quod
didicerat a peregrinis, cum quibus XLVIII vicibus per desertum ad
montem Synai transivit, et tanto affectu Christianis transmarinis
afficitur, quod vitam suam cum illis perderet, immo, pro eis se mortis
periculis exponit, quia, cum sit senio confectus et in genitalibus
ruptus, cum peregrinis tamen deserta pertransit, nullius praemii
intuitu, sed ut sit cum eis. Ingens sibi cura est, quomodo peregrini
post suam mortem possint duci per desertum et per illas regiones. Sed
et mihi ipsi cura est, et mortem ejus horreo, sicut et mortem fratris
Johannis, de quibus vide fol. 183 B.
Calinus ille fuit quondam Viennae apud Imperatorem Fridericum III. et
Romae apud Papam Nicolaum V., quod sic accidit. Quodam anno milites per
desertum duxit, inter quos erat unus potens miles alemannus, qui virum
tenerrime dilexit, et eum frequenter instigare solebat et rogare, ut
secum transfretaret in Alemanniam, et bene sibi facere vellet et
quietem tribuere. Sed ad hoc Sarracenum inducere non potuit nulla
ratione. Cumque venissent Chayrum, ubi Calinus solet derelinquere
peregrinos et in Jerusalem reascendere, rogavit eum nobilis, ut secum
descenderet Alexandriam, et ibi eum vellet dimittere. Et cum essent
Alexandriae, practicavit (#B#) nobilis cum patrono, in cujus galea
transfretare voluit, ut diem et horam recessus navis sibi soli
notificaret; in sero ergo, quando navis erat in nocte futura solvenda,
duxit nobilis Calinum secum in galeam, qui nec navis recessum
suspicabatur, et aestimabat, se in crastinum rediturum in civitatem.
Intempesta autem nocte silentio soluta navi per ventum est longius in
altum maris projecta, et ita Sarracenus manere cum eis coactus fuit et
transfretare. Duxit autem miles eum ad Imperatorem et ad Papam, et viri
bonitatem et pietatem eis exposuit, sed a sua infidelitate averti non
potuit, et ita reductus Venetias per mare ad propria rediit. Et interim
fideliorem servitorem se omnium Christianorum exhibuit, munera enim
magna ab Imperatore et a Papa et a nobilibus, reportavit, et de magna
liberalitate et gloria Christianorum solet facere narrationem coram
suis. In hujus viri probi domo manserunt, ut praemisi, domini
peregrini, ad quos ego quasi cottidie descendi ingrediens et egrediens
pro libitu meo. Et tantum de illo.
Vicesima quarta die convenimus nos peregrini in montem Syon ad
tractandum simul de peregrinationibus faciendis in terra sancta.
Deliberavimus autem, quod hos dies, quos in terra sancta essemus
mansuri, nequaquam otio dare vellemus, sed nunc ad illum nunc ad istum
locum peregrinari, et eramus omnes concordes in hac voluntate, sed hoc
diabolus sufferre non volens seminavit zizaniam, et discordari
coeperunt et sibi invicem dissentire in quaerendo loca sancta, et per
consequens etiam in aliis. Nam in domo praedicta propter dissensiones
habebant duos ignes, duas coquinas, duos coquos, et distinctas
procurationes, quae omnia sub una cura levius et melius expedita
fuissent. Unde domini primae et secundae societatis se combinaverunt,
et sub uno igne et procuratione una steterunt. Domini vero tertiae
societatis, ad quam ego conjunctus eram, singulares fuerunt et miles
dictus Petrus Velsch per se cocus et procurator suae societatis fuit,
et in sui adjutorium adduxit pretio duos Judaeos pauperes teutonicos,
qui secum ibant ad forum pro emendis necessariis. Igitur aliqui de
peregrinis habebant grande desiderium ad videndum et visitandum loca
sancta in Galilaea, provinciam Nazareth scilicet, montem Thabor, campum
magnum Esdrelom, mare Galilaeae, Capernaum, Chorazin, montem
doctrinarum Christi et montem refectionum populi et Damascum, et
caetera. Et cum super hoc consilium patris Gardiani haberemus et Calini
majoris Trutschelmanni nostri, dixerunt nobis multas difficultates
illius peregrinationis et excessivas impensas, quas habituri essemus
solum ad redimendum vexationes Sarracenorum, qui in eisdem partibus
dicuntur esse infensissimi Christianis, ita, quod rarissime audent
peregrini Galilaeam intrare. Et pater Gardianus pro certo dixit nobis,
quod majora pericula essent in ista peregrinatione, quam ad montem
Synai per desertum. Hoc ut (#223 A#) aliqui peregrini audiverunt, a
proposito destiterunt, resignantes peregrinationi Galilaeae. Alii autem
periculis propositis non obstantibus libenter ivissent, sed ex quo
divisi fuimus, intermissa fuit haec peregrinatio, quia una pars sine
altera non poterat sustinere expensas tantas; illi etiam, qui transire
nolebant, murmurabant contra peregrinari volentes, dicentes: quod,
antequam de Galilaea venirent, tempus peregrinandi ad montem Synai
adesset, et tunc necesse esset eos exspectare; quod ipsi nollent
facere. Sed in hoc errabant, quia trinies venissent ante recessum eorum
de Jerusalem, ut patebit. Et ita propter divisionem peregrinorum
fuerunt multa omissa, quae faciliter fecissemus, si semper unanimes
fuissemus. Si enim concordes fuissemus, cum quinque ducatis pro homine
fuissemus ducti per universam Galilaeam et ultra usque in Antiochiam,
quae antiquitus dicebatur Reblatha, ut habetur 4 Reg. 15. Praecipue
tamen desiderium habuimus videre Nazareth. Nam nunc dicitur parva
villula, in qua nullus honor exhibetur nec Christo, nec ministris ejus.
Olim tamen tempore beati Jeronymi erat ibi honoratus archiepiscopatus,
cui S. Sylvanus praeerat, ut dicit Cyrillus de miraculis S. Jeronymi ad
August.
Vicesima quinta die, quae est S. Jacobi Apostoli, antequam sol
oriretur, surrexerunt fratres montis Syon, et acceptis de sacristia
paramentis exierunt conventum, et ego cum eis, ad ecclesiam S. Jacobi
pro Officiis ibi celebrandis. De illa ecclesia dictum est fol. 103. B.
Cum autem ad ecclesiam venissemus et fratres intrare permissi, ego
veloci cursu ad hospitium peregrinorum processi, et pulsans lapide
ostium eos excitavi ad Officium, cum quibus in ecclesiam praedictam
reascendi. Cantavimus ergo in capella decollationis S. Jacobi Officium
solenne et Missas successive in eodem altari celebravimus et ad loca
nostra reversi sumus et in eis nos illa die continuimus, quia erat
sexta feria, quae semper Sarracenis solemnis, sicut nobis dies
dominica, nec patiuntur nos diebus, quibus ipsi celebrant, evagari per
civitatem.
Vicesima sexta, quae est festum S. Annae, matris beatissimae Virginis,
mane surreximus et ad ecclesiam, ubi locus est domus S. Annae, in qua
genuit Dei genitricem, transivimus et inhabitantes locum rogavimus, ut
nos intromitterent sed nequaquam adquiescere volebant. Prae foribus
ergo oravimus sanctam Annam et filiam ejus honoravimus. De hac ecclesia
dictum est fol. 140 A. et locus describitur fol. 229 A. Ab illa ergo
ecclesia discessimus et per portam S. Stephani exivimus et in vallem
Josaphat descendimus, ut in ecclesia Assumtionis beatae Virginis divina
celebraremus. Sed cum ad ecclesiam venissemus, clausa erat, nec ingredi
poteramus. Ideo dimisso loco ascendimus in specum orationis et
agonizationis Christi et ibi altari parato divina celebravimus, quod
tamen prius numquam visum fuerat, quod Latini in hoc celebrarent. De
illo loco habes fol. 144 A. Et post Missas alia loca sancta (#B#)
montis Oliveti transivimus, et cum ad ecclesiam Ascensionis Domini
venissemus, quidam Sarracenus obstitit nec in ecclesiam voluit nos
ingredi, nisi daremus pecunias. Cui minati sumus, quod vellemus
conqueri de eo domino Naydan, praefecto Jerusalem, sed non curavit
verba nostra, et ita reversi[TR52] sumus ad prandium in montem Syon.
Vicesima septima die, quae fuit IX. post Trinitatis, mane venerunt
omnes peregrini ad Officium Missae in montem Syon, quod Officium ego
cantavi, siquidem frater Seraphinus, hebdomadarius conventus petivit
me, ut loco ejus Officium cantarem et fratres non sacerdotes
communicarem. Quod libens feci et quasi pro singulari gratia accepi,
quod Missam conventus in illo loco cantare merui, in quo hoc sacrum
eucharistiae divinissimum creditur institutum primitus, et quod fratres
eodem sacramento communicare habui in illo loco, ubi Christus suos
discipulos primo communicavit et se ipsum in eodem loco manducavit, ut
patet fol. 94 B. Post prandium autem in quiete mansimus.
Vicesima octava die mane descendi cum procuratore in civitatem ad forum
et ad vicos cocorum, et magnam rerum venalium abundantiam ibi vidi et
hominum copiosam multitudinem et coquinas multas; non enim coquunt
homines in domibus suis, sicut apud nos, sed cibos coctos emunt ab
ipsis publicis coquis, qui in patentibus coquinis cibos mundissime
parant, nec videtur ibi juxta ignem mulier, imo in coquinas nulla
mulier ingredi praesumit, et Sarraceni cibos coctos a mulieribus sicut
venenum abominantur. Ideo nulla foemina sciret coquere offam, sed solum
viri sunt coci per totum orientem. Oportet autem in istis partibus
coquinas esse communes, quia ligna sunt ibi in caro foro propter terrae
siccitatem, et non potest esse in qualibet domo coquina, sicut apud
nos, propter lignorum defectum. Et his visis regressi sumus, post
Officium prandium sumsimus.
Vicesima nona die procuraverunt peregrini omnes quilibet pro se
lectulum bombyce impletum, quibus uteremur tam in Jerusalem quam per
desertum sub tentoriis, de quibus et mihi unum fieri feci, quousque fui
in Jerusalem, et per desertum et per mare usque Venetias et a Venetiis
duci mihi feci usque Ulmam in cellam nostram, in qua pro reliquiis
sacrae peregrinationis eum servavi.
Post prandium venerunt in equis ad montem Syon dominus Naydan,
praefectus Jerusalem, et dominus Vaccardinus et dominus Sabathytanco,
Sarraceni potentes, ut refrigerarentur. Est enim in monte Syon semper
aer recentior quam in Jerusalem, et ideo solent domini aliquotiens per
recreationem ascendere et in ecclesia fratrum, quae semper est
frigidior, discumbere, ad quorum adventum fratres sternunt tapetias
super pavimentum et cussinos sive pulvinaria super tapetias ponunt, et
domini desuper (#224 A#) discumbunt ponentes cubitos super cussinos,
non enim in terris illis consuetudo est sedere super scamna, aut super
sellas vel cathedras, sed cuncti discumbunt super terram, et si sunt
magni et divites, sternuntur eis tapetiae. Eis ergo sedentibus fratres
apportaverunt eis collationem in una stannea lance, paximatios
confectos speciebus, et de panibus eorum, et lebetum et fructus,
botros, amygdalas et melunas, et aquam recentem pro potu, quia vinum
non bibunt. Ex his cum jucunditate domini illi manducaverunt, quibus
fratres Minores et nos peregrini astitimus et servivimus, et famuli
eorum sarraceni nobiscum circumstabant. Interrogaverunt vero nos de
multis per interpretem, et responsa nostra cum ammiratione audiverunt,
et seriose conferebant ad invicem de auditis. Erant enim viri maturi,
senes, barbati et experti, principales rectores civitatis sanctae et
homines personati.
Porro Pater Gardianus die praecedenti miserat duos fratres de monte
Syon in Bethlehem, quos quidam Sarracenus invaserat in via eosque
percussionibus non paucis laeserat usque ad sanguinis effusionem. Illum
Sarracenum accusavit pater Gardianus dominis illis, qui promiserunt ei,
quod eum vellent punire, eumque taliter tractare, quod amplius nullum
Christianum turbaret. Post querimonias Patris Gardiani accessimus nos
peregrini et conquerebamur de illo Sarraceno, qui noluit nos in
ecclesiam Ascensionis Domini intromittere, ut patet sub XXVII. die, et
petivimus, quatenus indulgerent nobis, libere loca sancta visitare.
Responderunt: quod nihil deberemus illi dare, qui ostium ecclesiae
Ascensionis Domini observat, nec amplius esset aliquid a nobis
postulaturus. De libera autem locorum sanctorum visitatione dixerunt:
habeatis, inquiunt, liberam voluntatem eundi, quocumque placuerit,
suademus tamen, ut semper aliquem Sarracenum vobiscum habeatis
ambulantes, ne juvenes insolentes, quos arcere non possumus, vos
molestent. Et ita transivit illa dies, in qua tam in prandio quam in
coena excessum feci manducando nimis avide melunas, quod in malum meum
feci.
Tricesima die fui totus debilis, et una acutissima febris invasit me,
et ardebam calore nimio incensus, credo, quod propter melunas, quae
sunt in Jerusalem dulcissimae et pingues. Infirmarius autem frater,
Baptista, curam sollicitam mihi adhibuit, meque statim curavit
procurans mihi sudores. Et ita illa die de cella non sum egressus.
Tricesima prima audivi, quod duo de sociis meis peregrinis essent
infirmi, et assumto baculo pro sustentamento a monte Syon descendi cum
magna difficultate propter debilitatem meam ad hospitium dominorum
peregrinorum, licet sit via satis longa descensus et ascensus,
infirmosque infirmus visitavi, et mansi illo toto die cum eis; in sero
vero duo milites reduxerunt me ad locum meum bene recreatum et paene
sanatum (#B#) in montem Syon, in quem dum venissemus, invenimus totum
conventum ante monasterium in cottidiana visitatione sanctorum locorum
vacantem, cum quo et ego circuivi, sicut alias consueveram, et cum
fratribus pariter ad dormitorium me reduxi in cellam meam etc. Hanc
enim laudabilem et sanctam consuetudinem habent fratres montis Syon,
quod omni sero, cantato et finito completorio, visitant loca sancta pro
indulgentiis acquirendis, hoc modo. Primo transeunt ad majus altare,
ubi est locus institutionis eucharistiae, et ibi se prosternunt, locum
deosculantur et indulgentias percipiunt. Deinde ad locum lotionis pedum
procedunt, et post hoc super ambitum circumeunt ad locum missionis
Spiritus Sancti, et ibi descendunt ad capellam S. Thomae Apostoli, et
ambitu circuato capellam S. Francisci ingrediuntur prope portam et
columnam Domini; ibi deosculata porta exeunt claustro ad locum oratorii
beatae Virginis Mariae et inde ad locum praedicationis Christi, et ibi
convertunt se ad sepulchrum David et aliorum regum sanctorum, et inde
in coquinam Domini perveniunt, et ab ea ad sepulchrum S. Stephani
procedunt, a quo circumeunt, usque ad specum poenitentiae David
descendunt. De specu vero ad cornu montis Syon procedunt, convertuntque
se genibus flexis contra orientem ad montem Oliveti, una et brevi
oratione omnia ejus loca venerantur, et inde in vallem Josaphat
respiciunt, ad ecclesiam Assumtionis beatae Virginis orant, ut ejus
meritis et intercessione futurum judicem ibi laeti videamus. Deinde
convertunt se in eodem loco contra aquilonem et civitatem sanctam
Jerusalem respiciunt, et contra templum Salomonis orant, et uno intuitu
omnia loca civitatis sanctae contemplantur. Hoc facto magis ab aquilone
contra occidentem se convertunt ad ecclesiam sancti sepulchri dominici,
Anastasim, de qua tamen nihil aliud videre possunt, nisi supremum
culmen campanilis vel turris ejusdem ecclesiae, objiciente se monte
Syon, et contra hanc devotius orant. Post hoc consurgunt et ante domum
Hannae pontificis venientes orant, a qua usque ad domum Caiphae
procedunt, et ibi oratione fusa convertunt se ad monasterium, et ad
locum divisionis Apostolorum veniunt. Inde ad capellam S. Johannis, in
qua Missam celebrare consuevit et cottidie beatam Virginem
communicavit. De illa capella transeunt in beatae Virginis domicilium,
in quo diem suum clausit supremum. Et ab hoc loco ad locum electionis
S. Matthiae in apostolum, S. Jacobi in episcopum, septem virorum
bonorum in VII diaconos, et inde transeunt in coemeterium suorum
confratrum ibi sepultorum, eos alloquuntur et pro eis orant. Et hoc
facto per portam reingrediuntur et cum silentio quilibet se in cellam
suam recipit ad quiescendum, Et hoc modo cottidie cum eis circuivi, me
cum eis manente.
Tractatus quintus continens acta peregrinorum per mensem Augustum,
cum descriptione locorum diversorum terrae S., ad
quam diverterunt, et plura continentur ibi utilia.
(#225 A#) Augustus mensis sua prima die duplicem nobis attulit
solemnitatem. Prima est de Petro, principe Apostolorum, quomodo fuit a
vinculis absolutus. Secunda est de Machometo, principe daemoniorum,
quomodo suis vinculis totus paene mundus est involutus. Prima est nobis
nota, secunda nobis incognita, Sarracenis vero solemnissima. Ea quippe
die celebrant festum dationis legis Machometi, quia in ea tradita et
manifestata fuit lex pravissima Machometi et Alcoranus, errorum
pelagus, in publicum productus, quo paene totus mundus est submersus.
Haec exsecrabilis et profana lex colorata utriusque Testamenti
auctoritatibus est, et quibusdam veris falsa et omnino absurda habet
annexa atque venenum, ut moris est omnibus haereticis, sub melle
continet occultatum.
Erat enim prima dies Augusti, sexta feria, quae per totum annum est
Sarracenis celebris, non quidem quia feria sexta, sed quia dies
Veneris. Machometus enim Venerem impudicam semper venerabatur, idcirco
ejus diem statuit perpetuo celebrem observari, quemadmodum diem
dominicam festivamus, et sabbathum Judaei, longe tamen alia et alia
ratione. Idcirco hoc die ausi non fuimus in publicum procedere, sed in
locis nostris in occulto consistere, sicut Judaei in die parasceves a
nobis secluduntur nec per vicos ire permittuntur. Propter hoc
maledictum Machometi festum non potuimus rite peragere festum S. Petri
ad vincula; nam peregrini socii mei non audebant de hospitio in montem
Syon adscendere pro audientia Missae, sed sine Missa diem illam
transigere et ita nolentes coacti fuimus in quiete manere. Hoc enim
tenent pagani, quod quando ipsi celebrant vel jejunant vel a carnibus
abstinent, aut tristitiae vel laetitiae dies agunt, cunctos advenas
hospites et peregrinos hoc idem facere cogunt. Sic etiam faciunt cum
vino: ex quo ipsi eo non utuntur, non sustinent, quod peregrini apud
eos eo utuntur, nisi occulte, eis non videntibus etc.
(#B#) Secunda die, quae est S. Stephani Papae et martyris, audito
Officio et sumto cibo convenimus ad montem Syon et deliberavimus
circuire totam civitatem Jerusalem ab extra et videre ejus munitiones
vel potius munitionum ruinas, non obstantibus intensissimis caloribus
et solis ardoribus, id enim facere non bene poteramus nisi fervescente
sole, quo tempore Sarraceni in umbra manent. Mane enim et vespere, sole
tepescente, in hortis sunt, et exspatiantur extra portas, nec passi
fuissent nos circuire urbem: ideo horam quietis eorum ad hoc elegimus.
Incepimus autem sic circuire. Primo transivimus usque ad arcem David
contra occidentem, et ab ea processimus ad portam piscium sive
negotiatorum, ubi est angulus occidentalis, in quo murus occidentalis
jungitur muro australi. Ab hoc angulo processimus in agrum fullonis, in
quo hodie lucus est cum muschea et Sarracenorum sepultura, sicut et
fuit tempore beati Hieronymi, ut habetur in libro de distantiis
locorum. In agro autem fullonis vertimus nos contra aquilonem, habentes
ad dextram civitatis sanctae fossata, supra quae processimus tendentes
in aquilonem. Fuerunt autem fossata profunda et lata, et murus
civitatis supra rupes aedificatus, et ipsis muris sunt domus insertae,
de quibus habetur respectus in fossata. Porro sub ipsis rupibus vidimus
cavernas magnas, per quas est introitus quasi usque ad medium civitatis
sub terra. Et si habuissemus lumen et facem accensam ingressi fuissemus
speluncam, et doluimus nos non accepisse. Has cavernas nominat Josephus
lib. VI. c. 8. de bello Judaico speluncas regias; sed ob quam causam
sic vocentur, non legi. Opinor tamen, quod forte introitus aliquis erat
in civitate in eas, soli regi notus, per quem nullo sciente poterat
civitatem exire et intrare, vel a palatio regis erat introitus.
Consequenter processimus satis per longum tractum supra fossata usque
ad angulum aquilonarem, in quo murus occidentalis jungitur muro
aquilonari. Ante hunc angulum est quaedam altitudo et terrae tumor, in
quo ruinae murorum sunt; ibi etiam quondam stetit turris altissima,
quae dicebatur Phaselus vel Psaefinas Hippicus, a qua fuit prospectus
ad utrumque mare, orientale scilicet, quod est mare mortuum, et ad mare
occidentale, quod est mare nostrum magnum mediterraneum, ut habet
Josephus de bello Judaico l. VI. cap. 8. De quo tamen miratus sum
saepe, cum civitas sancta ad occidentem habeat montana supereminentia
civitati.
Ab hoc ergo angulo vertimus nos contra orientem, et supra fossata
processimus. Ibi vidimus magnam partem antiquorum murorum; fuit enim
murus duplicatus, ita quod per medium ejus fuit transitus intra murum,
inferius et superius, et rupes, supra quas murus fundatus est, in
multis locis erant arte quadratae, supra quas turres steterant. Ab illa
enim parte fuit civitas bene munita, quia ibi potest melius impugnari
(#226 A#), unde Saladinus, rex Egypti, ab illa parte civitatem cepit
ultimo de potestate et de manibus Christianorum anno 1187. Ulterius in
processu venimus ad portam Ephraim vel sancti Stephani, quae est juxta
angulum orientalem, in quo murus aquilonaris jungitur muro orientali.
Porro murus ille orientalis non habet ante se fossatum, sed vallem
Josaphat, supra quam in alto est deductus, et licet sit semita parva ab
angulo orientali usque ad angulum muri australis ad latus muri
orientalis supra vallem, non tamen ausi sumus continuare circuitionem
per semitam illam propter Sarracenorum coemeterium, quod ante portam
auream est, per quod transire nobis non licuit, nisi ingenti periculo
nos exponere voluissemus, ut patet fol. 82 A. et 141 B. Derelicta ergo
semita illa ab angulo descendimus per praeceps in vallem Josaphat,
usque in torrentem Cedron, per quem descendimus habentes montem templi
et civitatis ab uno et montem Oliveti ab alio latere, et pervenimus
usque ad radices montis Syon in vallem Siloae, ibi autem convertimus
nos ad occidentem, et per vallem, quae dividit montem Syon a monte
Acheldamah et Gyon, adscendimus usque ad agrum fullonis, ubi incepimus
circuitum, et per portam piscium ingressi sumus civitatem sanctam, et
cum dominis peregrinis ivi in eorum hospitium, et refrigerium
accepimus, fuimus enim facti calidi, lassi et multum fessi. Et ita
transivit illa dies. Si cui placet videre antiquae Jerusalem spatium et
munitiones, inspiciat Josephum de bello Judaico lib. VI. c. 8. Ne tamen
omnino praeterire videar aliquid certius loqui de magnitudine illius
sanctissimae civitatis, sciendum, quod nequaquam ita magna est, ut
communis aestimat vulgus, qui eam judicat ita grandem in
circumferentia, sicut est in nominis et virtutis fama. Gloriosa enim
dicta sunt de te, civitas Dei, et dicuntur dicenturque quamdiu mundus
iste durat. Est namque civitas haec et semper fuit minor maximis, et
maior mediocribus, de qua etiam gentiles loquuntur. Nam Hecataeus Abde
[rita], philosophus, dicit: Jerusalem urbs munitissima, quinquaginta
paene stadiorum habens circuitum, quam plures quam CXX millia homines
inhabitant, Et plura prosequitur de ea, ut habetur in Eusebio de evang.
praep., libr. 8. c. 2. et 3.
Alius philosophus, Timochares, qui Antiochi res conscripsit, asserit:
Hierosolymam XL stadiis circumduci abruptis vallibus undique natura
munitam, ipsamque multis aquis in ea emanantibus irrigari, cum tamen
per gyrum ad XL stadia nullae sint aquae vivae. Et caetera plura dicit,
ut habetur ex Eusebio, uti supra l. X. c. 4.
Josephus autem, Judaeus, insignis historiographus, libro et cap. V.
supra allegato dicit: Omne civitatis Jerusalem in gyro spatium XXXIII
finiebatur stadiis, et multa gloriosa valde in supra dicto capite
refert. Ejusque dictis magis credo, cum fuerit civis et capitaneus
populi Judaeorum in Jerusalem, tempore suae destructionis per Titum.
Ex his liquet, quod Jerusalem fuit major ante ampliationem factam per
Aelium Hadrianum Imperatorem, quam hodie Ulma, quae est una de
mediocribus urbibus. Ulmam enim ego saepe mensus sum, habetque in gyro
stadia XXV et LXXV passus magnos, quae faciunt stadium dimidium. Et ita
antiqua Jerusalem excessit Ulmam in octo stadiis.
Porro post Josephum multis annis Aelius Imperator destructam Jerusalem
restauravit, et locum Calvariae et dominici sepulchri moenibus
inclusit, sicque eam pro tanto ampliavit, et secundum illam
ampliationem praedicti duo philosophi superserunt ejus terminos et
mensuram. Vel si ante ampliationem scripserunt, contulerunt montem Syon
civitati, quem Josephus non includit suae mensurationi. Includendo enim
montem Syon cum monte Calvariae et Golgatha, fit circulus grandis in
circumferentia, non minor, quam contineat Augusta, civitas Suevorum,
quae inter magnas Germaniae civitates computatur. Quod tamen
contemplanti de monte Oliveti civitatem Jerusalem non videtur, cum sit
sita in loco inaequali, non plano, et habeat multa spatia, quae videri
non possunt. Nam mons Syon, per se solus, non parvam civitatem
contineret, si esset aedificatus sicut fuit, ut ruinae docent. De hac
civitate vide infra descriptionem fol. 255 B.
(B) De quarto ingressu dominorum peregrinorum in
dominicum sepulchrum.
Tertia die, quae est inventionis S. Stephani, et erat dominica X post
Trinitatis, in sero sabbathi praecedentis, petivimus dominos rectores
civitatis sanctae, Sarracenos, ut intromittere nos dignarentur in
ecclesiam sancti sepulchri, et annuerunt, ita tamen, quod solveremus
tributum consuetum, pro persona quinque ducatos. Petivimus autem eos,
ut mitius nobiscum agerent et rigorem illum remitterent, ex quo pauci
essemus, quia intenderemus saepius ingredi ante nostrum recessum, et si
non vellent remittere aliquid de tributo consueto, tunc nec jam nec in
posterum possemus ingredi. Post multas ergo placitationes et brigas
improbitate nostra vicimus eos, et ita convenimus, quod, quotiescumque
vellemus ingredi ecclesiam dominicae resurrectionis, toties solveremus
simul omnes tributum unius hominis, hoc est, quinque ducatos. Et hoc
placuit nobis. Congregatis ergo nobis in atrio templi sancti sepulchri
venerunt domini Mauri cum clavibus, et reseratis valvis ingressi sumus
et noctem illam deduximus in vigiliis circa dominicum sepulchrum, modo
scripto fol. 110 A, et consequenter mane facto cantavimus Missam in
capella beatae Virginis, de qua habetur folio praedicto, et privatas
Missas legimus ad placitum cum quiete. Quibus omnibus finitis venerunt
Sarraceni et apertis ostiis nos ejecerunt. Ascendimus autem omnes simul
in sanctum montem Syon et in loco, in quo S. Stephani corpus inventum
locatum fuerat, Missam legi fecimus. De hoc loco vide fol. 100 B.
Officiis finitis condiximus nobis, quod post prandium ad aliqua loca
intra civitatem sanctam vellemus transire, in quibus nondum fuissemus.
Prandio finito convenimus in monte Syon et assumsimus nobiscum Calinum
minorem, Elphahallo, et intravimus civitatem Jerusalem per portam
sterquilinii vel stercorum, de qua fit mentio saepe in Scriptura,
signanter Nehemiae 3. Dicitur autem porta stercorum ab antiquo et
hodie, quia omnia purgamenta et fimus per hanc exportantur, et contra
vallem effunduntur, unde ex multitudine purgamentorum factus est
cumulus sicut monticulus, (#227 A#) in tanta altitudine, quod
supereminet muro civitatis in illa parte. Ingressi ergo venimus ad
forum pecorum et deinde intravimus vicum quendam arctum, in quo
residebant multi Christiani Nubiani, et illorum ecclesiam pulsavimus.
Reserato autem ostio intravimus et orationem fecimus. Erat autem
ecclesia satis magna, sed obscura, sicut omnes orientalium ecclesiae
obscurae sunt et tenebrosae. Haec ecclesia stat in eo loco, ubi quondam
stetit domus Mariae matris Johannis, qui cognominatur Marcus, ad quam
Petrus per angelum de carcere eductus pulsavit. De quo habetur dulcis
historia Actuum XII. Ab hoc loco consequenter progressi paululum ad
aliam domum Christianorum orientalium venimus, et intromissi,
ostenderunt nobis in curia domus cisternam, dicentes, quod sancto
Thomae Apostolo ibi Christus apparuit. Dum enim vellet aquam haurire et
staret in una parte cisternae, stabat Dominus Jesus in alia et
praecepit sibi, ut iret in Indiam. Hanc historiam dicunt orientales ibi
esse factam; sed legenda Lombardica dicit, hoc esse factum in Caesarea,
et alii libri nostri. Deinde ad aliam domum venimus, ubi etiam erat
ecclesia, in qua dicunt orientales christiani sanctos Apostolos,
Jacobum et Johannem, fuisse natos, quia Zebedaeus pater eorum dicitur
cum sua uxore habitasse [ibi], sed depauperati migraverunt. inde in
Galilaeam et ad mare Galilaeae piscatione se nutrierunt. Ideo dicitur
Joh. 19., quod discipulus ille notus erat pontifici. Juxta hanc domum
stabat una muschea sarracenica aperta, et quia nullum Sarracenum
vidimus, ingressi sumus in eam, sed nihil pulchrum, nihil devotum,
nihil desiderabile ibi vidimus, sed tantum habitaculum vacuum,
testudinatum, rotundum, per parietes dealbatum, et lampades de
testudine dependentes, et pavimentum mattis coopertum, in quibus
genuflexiones et incurvationes suas faciunt in orationibus eorum. Hoc
viso regressi sumus. Porro loca jam dicta sunt prope templum Domini,
quod Salomonis nominant.
Post hoc transivimus contra templum, et in vico per ostium quoddam
introspeximus, et in curia vidimus multos Sarracenos stantes cum
situlis, urceis et amphoris ad tollendum aquam, quae ibi copiose cum
impetu de canali erumpebat, de quo vehementer miratus fui, cum semper
legerim et audiverim, civitatem sanctam carere aquis vivis. Sed postea
experimento didici, quod aquae illae longe a civitate sancta emanant et
per gurgites et canalia introducuntur in Jerusalem, de quibus suo loco
dicam fol. 249 A. B. Ab illo loco ascendimus contra templum ad unum
testudinatum vicum, per quem ad portam grandem, quae ducit in templi
atrium, transivimus. Porro, (#B#) in ipso vico erant multae pategae et
valvae negotiatorum ab utraque parte, cumque viderent nos contra portam
templi properantes, accurrerunt multi ad nos, ut nos ab ingressu templi
arcerent. Diximus eis signis, quod non vellemus intrare, sed tantum
ante portam adorare Deum, et ita permiserunt nos ad portam accedere, et
ibi flexis genibus contra templum Domini oravimus, respicientes in
atrium et templum, quod tamen ipsis Sarracenis erat molestum, et
clamabant contra nos. Ipsa vero atrii porta erat magna cum gravissimis
ferreis vectibus. Dicunt autem, hanc esse portam ferream illam, de qua
habetur Actuum XII., per quam eduxit angelus Petrum, et per vicum, quia
carcer Petri erat ab intra. Deinde per vicum reversi sumus, et gyrantes
ad alium testudinatum vicum venimus, per quem etiam introitus est ad
templum, in quo similiter negotiatores sedebant in pategis. Ingressi
autem usque ad templi portam accessimus, nec clamores nec murmura
Sarracenorum advertimus, nec prohibitionem Calini, ductoris nostri,
audivimus, qui modis, quibus poterat, conabatur nos a templi
inspectione abstrahere; nam Sarraceni vexabant eum pro eo, quod nos ita
prope ad templum sineret accedere. Hanc portam dicunt esse portam
templi speciosam, sub qua Petrus curavit claudum, quando cum Johanne
ascendit ad horam orationis nonam, et quando dixit: Argentum et aurum
non habeo, ut est Actor. 3.
Ab hoc loco consequenter digressi per vicos domorum in templi circuitu
ad aliam partem atrii venimus, et ibi ad murum atrii aedificabatur nova
muschea pretiosissima pro oratorio domini Soldani, in qua orationes
suas faceret tempore praesentiae suae. Accessimus ergo ad locum et
ascendere volebamus ad artifices ad videndum, sed dictum fuit nobis,
quod nemo ad artifices ascendere ausus esset, nisi de licentia Thadi,
episcopi templi Sarracenorum. Intravimus autem domum Thadi, quae juxta
erat, ad rogandum pro licentia. Porro domus illius episcopi erat ampla,
alta, testudinata, ornata politis lapidibus, et tapetis decorata, sicut
ecclesia, praeterquam quod non habuit altaria, et hodie credo, quod sit
muschea sarracenica, in quam tamen omnes intromittuntur, propter
episcopum, qui sua habitacula habet ei annexa, et suam familiam. Vidi
enim per foramen testudinis mulieres respicientes ad nos, et pueros.
Egressus est ergo episcopus ad nos, vir maturus, senex, barbatus et
seriosus, et cum intellexisset voluntatem nostram, statim annuit, et
introduci nos fecit in muscheam, adjungens nobis unum de suis
familiaribus. Ascendimus autem in muscheam et multos ibi artifices et
laborantes invenimus, subtilissimas tabulaturas de vario et polito
marmore facientes, et tam pavimentum, quam parietes (#228 A#) ornantes
picturis. Insuper pretiosis et auratis coloribus superiora fulgentia
erant, et fenestrae vitreae valde pulchre illustrabant habitaculum.
Porro in illo pariete qui consurgit ab atrio templi, erant magnae et
altae fenestrae, nondum vitro perfectae, sed patentes, per quas
respeximus in atrium templi et ad ipsum templum, et vidimus stupendam
pretiositatem ibi, sicut patebit in descriptione templi illius, fol.
260 et ante. His visis dedimus artificibus bibales et exivimus. Non
credo, quod post nos aliquis Christianus in muscheam illam venturus
sit, quia statim eam suis execrationibus detestabili Machometo
consecrabunt: hoc facto nullum Christianum intromittent. Sic ergo
regressi sumus ad loca nostra.
Quarto die prandio sumto descendimus simul montem Syon, quasi occulte
ducente nos Judaeo, qui dixit, quod quaedam occulta nobis vellet
ostendere. In descensu autem venimus ad latus australe ecclesiae
illius, quae stat juxta templum Domini, et ibi tempore Christianorum
fuit ascensus per gradus lapideos ad altam portam, per quam erat
ingressus in illam ecclesiam. Ad hanc portam per ruinas murorum
ascendimus et murum portae deosculati sumus propter indulgentias
plenarias, quae ibi habentur (††). Dicitur enim, quod XV gradus ad
illam portam fuerint, per quos Virgo Maria [et] puer triennis sine duce
miraculose ascenderat in templum. Ad hos gradus confecit David rex XV
psalmos, qui dicuntur psalmi graduum. Hunc locum visitavimus cum timore
et silentio, quia in periculo fuissemus, si Sarraceni nos ibi
conspexissent, ideo etiam tempus quietis eorum elegimus. Ab illo loco
consequenter descendimus et ad vetustissimum murum venimus, fortem
nimis, de ingentibus saxis quadratis factum, et murus ille est
competenter altus, quamvis multo altior fuerit, sicut ex ruinis
deprehendi potest, est enim locus plenus quadratis lapidibus dispersis
per gyrum. Dicitur enim, quod super murum illum steterit domus saltus
Libani, quae erat domus regia, quam aedificavit Salomon, cujus
descriptio habetur 3 Reg. VII., ubi dicit: Gloria in etc. Quae ideo
domus saltus Libani nominabatur, quia erat de lignis supernis
aedificata, quae erant excisa de saltu Libani. Magister in Spec.
Histor. dicit quod haec domus erat de duplici materia, pars inferior
erat lapidea, et dicebatur Nethota, i. e. pigmentaria, in qua
reponebantur aromata et pigmenta ad usus templi, et domus regia, ut ex
beneficio terrae et muri diu vigerent quasi recentia. Pars superior
erat lignea, de lignis Libani, unde est dicta domus saltus vel domus
Libani vel domus saltus Libani. Quidam tamen putant, eam ex hoc sic
esse vocatam, quia circumquaque consita erat arboribus et viridariis
mirae (#B#) recreationis, juxta densitatem saltus Libani, et in parte
illa superiori reponebantur arma, ut beneficio ligni rubiginem non
sentirent, non solum autem arma ad pugnandum, sed ad decorem et
ostentationem regii fastus.
Quamvis autem distinctio fiat 3. Reg. VII. inter domum regis et domum
saltus Libani, quidam tamen expositores dicunt, fuisse unam, sicut et
ego credo. Quod autem hic fuerit domus illa regia, satis videtur
Scripturae sacrae consonum, quae frequenter dicit, reges Jerusalem de
domo regis adscendisse in templum. Patet Jeremiae .., quod non potest
intelligi de domo et palatio regis montis Syon, in qua habitavit David
et Salomon ante templi aedificationem, cum mons Syon altior sit templo,
a quo fit descensus in templi locum, quamvis et de templi atrio semper
fuerit ascensus per gradus in ipsum templum. Sed de illa domo, de qua
nunc loquimur, est ascensus aliquantus in templum. Stetimus ergo et
murum ingentem mirabamur et colloquebamur de his.
Porro in summitate rupti muri est quidam magnus quadratus lapis,
semotus a loco sui ordinis, ita quod singulariter eminet in cornu muri.
Hunc lapidem, quia jam supremus est et singulariter videtur, fabulantur
illum esse lapidem, de quo habetur psalmo 117. et Matthaei 21.: Lapis,
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.[TR53]
Nam dicit Nicol. de Lyra, quod in aedificatione templi quidam lapis
pluries oblatus fuit manibus aedificantium, et nullibi poterat
convenienter poni, ideo reprobatus fuit. Sed dum murus deberet muro
conjungi per lapidem angularem et capitalem, non est inventus lapis
aptior, quam ille reprobatus. Dicitur similiter de ligno, de trabe
ligni sanctae crucis, qui etiam fuit in aedificatione illius domus
abjectus, ut patuit fol. 178.
Videtur tamen mihi, quod lapis ille, quamvis fuerit angularis, non
tamen caput anguli, cum murus multo altior monstretur fuisse.
Perspecto muro ab extrinseco ducente nos Judaeo contra ipsum murum
adscendimus per ruinas usque ad murum, et ibi unus de magnis quadris
maxima vi avulsus est ex muro, ita, quod foramen est per parietem ad
intra in Nethotam. Curvavimus ergo nos, et unus post alium ingressi
sumus, et primo nihil penitus videre poteramus, quia oculorum natura
est, ut post solem umbras intrantibus coeca omnia videantur. Sed cum
paululum stetissemus, visum paulatim recepimus et grandia aedificia
arcuato opere facta vidimus. Nam ibi erant VIII ordines columnarum,
testudines sustentantes et superiora aedificia, quae olim erant
superaedificata, jam vero superius est viridarium olivarum ad latus
templi. Dicunt autem Judaei et Sarraceni, quod illa subterranea
habitacula fuerint equorum Salomonis stabula; sed melius est dicere,
quod ibi fuerint Nethota, hoc est pigmentaria et apotheca aromatum, ut
supra patuit (#229 A#). Huc enim reposuit aromata illa pretiosissima,
quae regina Saba attulit, ut habetur 3. Reg. X. Nec credendum est, quod
rex Salomon bestias locaverit in nobilissima domo, de qua mirabatur
Sibylla Saba, praesertim cum esset prope templum, in cujus
irreverentiam cessisset equorum stabulatio, sed alibi pro curribus et
equis et equitibus habitacula construi fecit, ut habetur 3. Reg. IX.
Porro sub testudinibus illis erant multi cumuli lapidum erecti in
altum, de quibus Judaeus ille, qui nos in locum duxerat, dixit nobis,
quod ipsi Judaei erigunt istos cumulos ad praeoccupandum locum: sperant
enim, se terram sanctam citius rehabituros, et ideo peregrini eorum,
qui de longinquis terris veniunt, loca praeripiunt, in quibus post
eorum reditum habitare se sperant. Superius in uno loco testudinis est
grande foramen et ruptura, per quam Sarraceni purgamenta templi et
atrii injiciunt. Cum magno timore ibi fuimus, quia si Sarraceni nos ibi
invenissent, male profecto nos tractassent. Si timorem non habuissemus,
per immunditias potuissemus in templi atrium adscendisse. Igitur visis
his, quae dicta sunt, exivimus per foramen, per quod intravimus, et
montem Moria, qui est mons templi, gyravimus, et sursum usque ad
angulum, in quo murus orientalis cum australi nectitur, per clivum
adscendimus ad murum civitatis sanctae. In illo muro vidimus majores et
longiores lapides, quam unquam viderim in aliquo civitatis muro. Non
tamen erant adeo egregia saxa, sicut Josephus memorat habuisse murum
Jerusalem, quae XX cubitorum longa et X lata erant, lib. VI. c. 8.
Respicit autem murus ille vallem Josaphat et torrentem Cedron, e
regione montis Oliveti. Porro in illo muro a terra sursum in
altitudinem VI cubitorum est immuratus lapis, quasi pars fuisset
columnae marmoreae, quae partim muro est inserta et partim a muro exit,
extenta extra, ita, quod homo superius existens posset super lapidem
stare, et dorsum ad murum habere, vel sedere desuper, sic ut homo sedet
in equo cum dependentibus cruribus. De hoc lapide fabulantur Sarraceni,
quod in die judicii, cunctis existentibus in valle Josaphat, veniet
Machometus, et sessum accipiet super lapidem illum ad judicandum
mundum. Et hunc lapidem honorant tamquam tribunal Machometi. Non sunt
autem multi anni elapsi, quod quidam propheta pseudo Sarracenorum venit
in Jerusalem, quem omnes tanquam sanctum Dei honorabant; hic quodam die
convocavit populum de civitate ad locum illum, dicens: quod vellet eis
gestus et verba dicere et modum mundi dijudicandi monstrare, quem
Machometus in extremo judicio cum Sarracenis esset habiturus. Dum autem
cuncti in clivo starent, ut viderent et audirent judicii formam,
ascendit diabolicus ille sanctus per scalam super lapidem, seditque
dorsum habens ad murum, et vultum ad populum infra stantem, et
prophetare coepit. In loquendo autem, dum magis se movere inciperet, et
lubricitatem politi lapidis non attenderet, ecce, subito inclinatus ad
latus deorsum corruit et confractis cervicibus et toto corpore
dissoluto exspiravit, et populus fatuus confusus in civitatem et loca
sua rediit, et ita contra suam (#B#) intentionem propheta ille falsus
vera non verbis sed factis ostendit. In hoc enim conveniunt Sarraceni
nobiscum, quod credunt futurum judicium in novissimo die, sed de loco
judicii omnes discordes sunt. Nam Sarraceni in Jerusalem, in Judaea et
Palaestina degentes nobiscum dicunt, quod omnes gentes congregabuntur
in valle Josaphat, et ponunt tres judices, Deum, Jesum et Machometum.
Deus sedebit in culmine templi Domini; Jesus in summitate montis
Oliveti; Machometus, consiliarius utriusque, sedebit supra lapidem
praedictum. Sarraceni autem in Syria, Mesopotamia et Cappadocia dicunt,
quod judicium erit in Damasco in culminibus turrium. Sarraceni Arabes
dicunt, quod erit in Mecha, ubi sepulchrum est Machometi. Sarraceni de
Egypto et Lybia dicunt, quod in Chayro erit. Alii dicunt in
Constantinopoli. Ita unusquisque confingit hoc, quod sibi placet, et
innumeros fatuitates componunt.
Stetimus ergo sub lapide praedicto et tam Machometi insanias quam
prophetae sui casum satis derisimus, et ita a muro descendimus et in
civitatem Judaeorum venimus, quae est in clivo super vallem Josaphat,
in quo Judaeum, qui nos ducebat, derisimus, dicentes sibi, quod
prudenter Judaei suam civitatem in loco judicii locaverint, ut sine
fatiga veniendi resurgant, in perpetuum damnandi. De illo
coemeterio[TR54] ad communem viam descendimus, per quam ad montem Syon
adscendimus ad loca nostra. Ingressi autem hospitium dominorum
peregrinorum invitaverunt domini milites me et duos patres minores, et
duos Judaeos et unum Sarracenum et unum Mamaluccum ad coenam, et
habuimus simul laetam coenam, quamvis diversi essemus fide et moribus.
Propter hujusmodi autem communicationes cum infidelibus necesse est
habere licentiam domini Papae, dum quis vult Jerosolymam peregrinari.
Ouinta die, quae est gloriosa patris nostri S. Dominici, patriarchae
fratrum Praedicatorum, Officio et prandio finito venit Sabathytanco,
Calinus major, et exegit a quolibet peregrino quinque ducatos in
defalcationem conscripti pretii, dicens, se non habere in promtu
tantum, ut dispositionem facere inciperet pro nostra per desertum
ductione. Ne ergo in posterum diceret, nos fuisse causam tantae
tardationis, tradidimus sibi pecuniam, quilibet V ducatos. Qui accepto
auro factus fuit hilarior et promisit nobis, quod omnia, quae ab eo
peteremus, adimplere vellet, si posset. Petimus ergo eum, ut nos
introduci faceret in locum nativitatis beatissimae Mariae Virginis, in
quo nondum fueramus. Qui respondit: rem difficilem, o domini peregrini,
postulastis, quia non potestis in habitaculum nativitatis Mariae
Virginis ingredi, nisi per muscheam unam Sarracenis devotam, in quam
vos intrare fas non est, nec ullo pacto videntibus Sarracenis vos
introducere ausus sim, ideo oportet exspectare tempus vespertinum, et
tunc mittam vobis Abre, filium meum, et per vicos occultos vos ducet ad
locum, et disponam, ut intromittamini. Ego vero cum dominis consulibus
ero, occasionem retinendi vos simul quaerens, ne vos notent illum quem
petitis visitare locum. Sic ergo (#230 A#) vir a nobis recessit.
Vespere facto exspectavimus quasi usque ad solis occasum, aestimantes,
quod vir nobis illusisset. Sed ecce, filius ejus Abre, forte XIX
annorum, venit cum uno famulo ad nos in montem Syon et duxit nos per
vicos occultos Jerusalem usque ad portam Ephraim, quae est porta S.
Stephani, et ad ecclesiam, quae iam est Mameria, venimus. Qua reserata
muscheam ingressi sumus et de ecclesia in ambitum transivimus. Ad latus
autem ecclesiae est una fenestra super terram, sicut fenestrae
habitaculorum, in quibus operantur textores, vel sicut sunt fenestrae
cellariorum, per quas lumen et aer ingreditur. Et per illam fenestram
est ingressus ad locum nativitatis beatae Virginis, quia ostium
cryptae, quod erat in ecclesia, obstruxerunt infideles, quia de loco
illo nulla est eis cura. Unus ergo peregrinus pedibus primo intromissis
in fenestram deorsum in cryptam se dimisit, qui inferius stetit, et
singulis pro scala fuit; habuit enim manus erectas ad parietem, et
descendere volens primo pedes posuit super suas manus, et inde alium
pedem super caput, vel humeros ejus, et de humeris resiliebant in
terram, et ita omnes super illum peregrinum, qui erat miles insignis
genere, descendimus in locum, et accensis candelis, quia tenebrosum
erat, circuire incepimus. Venimus autem in unum specum, in quo dicunt
primo fuisse sepultos Joachim et Annam, parentes beatae Virginis
Mariae. Deinde progressi in aliam subterraneam capellam venimus
latiorem, quae quondam erat pulchre depicta, et ibi creditur esse
beatissima Virgo Maria nata. Incepimus autem ibi jocundis vocibus
cantare carmina de nativitate beatae Virginis, signata in processionali
terrae sanctae, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus,
et terram juxta morem peregrinorum deosculati sumus. Sub choro
ecclesiae est locus ille sanctus, ubi fuit triclinium, in quo genuit
Anna beatam Virginem Mariam, sicut locus nativitatis Christi est sub
choro ecclesiae bethlehemitanae, in confutationem mendacissimi
Alchorani, qui ponit, ipsam Virginem Mariam natam in Aegypto, et esse
filiam Mirjam, sororis Aaron, ut patet supra fol. 140 B. Viso ergo
loco, iterum unus peregrinus per alios adjutus per fenestram sursum in
ambitum ascendit, qui protensa manu deorsum omnes nos ad se successive
eduxit. Circuivimus ergo ambitum, et cellas superius et inferius
vidimus de pulchris aedificiis, fuerat enim in tempore Christianorum
monasterium monialium ordinis S. Benedicti. Ingressi autem ecclesiam,
quae nunc est muschea, eam diligentius perspeximus, et notavimus, eam
ecclesiam ornatam et pulchram fuisse, parietes enim depicti fuerant,
sed Sarraceni picturas calce deleverunt et dealbaverunt, in pluribus
tamen locis calx decidit, et iterum Christianorum picturae videntur.
Porro historia conceptionis et nativitatis beatae Virginis Mariae fuit
ibi depicta, quomodo Joachim propter sterilitatem de templo fuit
repulsus, et quomodo cum suis pastoribus in deserto deguit, et quomodo
ibi sibi angelus apparuit, et quomodo sub porta aurea in amplexus suae
uxoris ruit, et quomodo Anna Mariam genuit. De illa pictura legi in
quodam peregrinali, quod Sarraceni eam de Machometo suo exponant. Unde
fuit quaedam vetula, habitans juxta illam ecclesiam sarracenicam, quae
magnis (#B#) fletibus solebat hominibus exponere picturam de Machometi
vita, et de ejus paradiso, et carnaliter omnia interpretabatur. Haec
omnia cum vidissemus, de ecclesia exivimus dolentes, quod tam pulchra
ecclesia et tam egregium monasterium in tam sanctissimo loco est in
Sarracenorum usu.
Porro ante ecclesiam stat una arbor magna et antiquissima, quam dicunt
fuisse plantatam a beatissima Virgine Maria, dum adhuc esset infantula,
sub cura parentum, qui hic in hoc loco creduntur habitasse; licet enim
Joachim et Anna multis annis deguerint in Nazareth, tamen quando
beatissima Virgo Maria concipienda et parienda fuit, migraverunt ex
instinctu Spiritus S. a Galilaea in Judaeam in Jerusalem, ut ibi dies
suos clauderent in Dei servitio, juxta templum Domini, ignorantes, ad
quantum mysterium Deus eos sine fructu servaret. Venientes autem a
Nazareth in Jerusalem emerunt domum prope templum super piscinam
probaticam, in qua concepta est et nata beata Virgo Maria, testante
Damasceno, qui sic dicit: parturitur autem Virgo Maria in probatica
Joachim domo, nam piscina probatica juxta est. Successu autem temporis
aedificaverunt Christiani ad locum illius sanctae domus ecclesiam, cum
annexo monasterio monialium ordinis S. Benedicti, et erant ditissimae
dominae etiamnunc ultimo, quando capta fuit civitas a Sarracenis, anno
Domini 1187. In ipsa autem captione civitatis contigit in hoc
monasterio factum perenni memoria dignum, quamvis quidam referant alibi
factum fuisse in quodam monasterio S. Clarae. Cum enim jam esset
civitas capienda per Sarracenos, et cuncti se ad evasionem et vitae
suae liberationem disponerent, jussit Abbatissa pulsare capitulum,
omnibusque dominabus congregatis dixit: ecce, filiae meae, jam tradenda
est civitas et nos et omnia nostra in manus gentilium Sarracenorum.
Homines autem isti, sicut frequenter audivimus, bestiales sunt, et
foeminas christianas repertas sine verecundia foedant et polluunt,
singulariter tamen in virgines Deo dicatas inardescunt et furiunt. Nunc
ergo si placet integritas, munditia, et castitas, hoc, quod me
videritis facere, facite, et inviolatae de manibus istorum vitiosorum
evadetis. Et hoc dicto omnibus sororibus eam intuentibus et mirantibus,
quid factura esset, mox cultrum, quem sub veste texerat, eduxit, et eo
statim pectore et vultu intrepido proprium sibi nasum detruncavit
propriis manibus, quod facere etiam egregiorum virorum corda nutant, et
persaepe trepidant animosa pectora. Cujus exemplo caeterae motae ad
simile processere certamen. Et si quae adolescentiores, delicatae et
teneres, cruore viso timore concutiebantur, nec sibi ipsis injicere
manus poterant, prosternebant se ad fortiorum pedes, exhibentes eis
cultros et nasos extendentes, fletibus magnis rogabant privari naso,
quo vultus speciem retinet, et inimicos pudicitiae irritat, ne
inquinamenta carnis et spiritus contrahere possent. Omnibus ergo
abscissis nasis, confusis faciebus, et (#231 A#) conspersis cruore
stantibus, et lacrimosis vocibus Deum invocantibus, ecce inimici crucis
monasterii ostia infringunt, et claustra rumpunt, et avidissime in
monasterium irruunt, cum clamore et armorum strepitu, ut effoeminatae
libidini, insatiabili cupiditati et crudelitati bestiali operam darent.
Et ingressi ecclesiam invenerunt athletas Christi in suo ordine stantes
in Dei servitio. Quas ut viderunt sanguine aspersas et mutilatas,
conterriti stabant, ac si exercitum ferocium armatorum invenissent, nec
fuit, qui aliquam tangere ausus esset, sed eas intactas de monasterio
et civitate repulerunt, quae cum aliis Christianis expulsis in partes
fidelium navigaverunt, reportantes praeclarum et perenne testimonium
suae castissimae et illibatae fidei. Sic, sic decus servatur foemineum,
virginitatis thesaurus custoditur, pudicitiae cordis testimonium
redditur, et profecto monstratur, quomodo non salis sit ad cordis
sinceritatem testandam lacrymis et querelis se violentiam passuram
dicere, nisi quis in vindictam egregio procedat opere. Hoc Lucretiam
urbicam pudicitiae ducem fecisse veterum commendant historiae, quae se
ipsam jugulavit in testimonium pudicitiae. Sic et Hyppo, mulier graeca
a piratis capta, eo quod spectabili pulchritudine polleret, quae inter
consilia praedonum suae pudicitiae contraria cum cerneret, se non posse
decus castitatis servare, nisi per mortem, non exspectata violentia in
undas se praecipitem dedit, ut sublata vita pudicitia servaretur. Sic
conjux Trigigantis, quae in ergastulo posita et catena ligata militem
volentem se violare interemit. Sed et Penelope, Ulyssis uxor, arte
industri precantes nobiles suspendit, sicque fidem marito servare
studuit. Sic Cimbrorum foeminae se suosque infantulos laqueis curruum
[suspendentes] vitam sibi extorsere amore pudicitiae. Et Amazones
spreto decore, et superata mollitie foeminei corporis, arma inducere,
et auream caesariem tegere galea, et latus muniere pharetra, et
militari ritu currus et equos adscendere, et pro defensione castitatis
regibus et tyrannis gravissima bella intulere. Insuper castitatis
lilium, Susanna, filia Helechiae, uxor Joachim, ad supplicium mortis
properavit potius, quam pudicitiae frenum solveret. Sic S. Brigitta,
pulcherrima, Deum pro deformitate vultus deprecata est, ut pudicitiam
facilius conservaret. Sic et aliae quam plures Christi virgines
superata fragilitate sexus duros cruciatus corporis pertulerunt pro
castitatis decore. Harum autem omnium exemplo monachae nostrae et
nunnae, de quibus iam est sermo, informatae pariter et confortatae,
nova arte edoctae a Spiritu Sancto, pudicitiae hostes delusere, ita,
quod nec se nec alios interemerunt, innocentiam tamen nihilo minus
conservarent, et imitandum exemplum post se relinquerent omnibus
religiosis. Si placet pulchra de praeclaris gentilium mulieribus
legere, vid. Hieronym. in epistola ad Geruntiam, quae habetur Vol. II.
lib. 3. Tract. 7. fol. 194. Sexta die, quae est transfigurationis
Domini, in aurora convenimus in monte Syon, media autem pars fratrum
montis Syon ascenderunt nobiscum in montem Oliveti et ecclesiam
ascensionis Domini, cum calicibus et paramentis, et ibi solenniter
Missam cantavimus de transfiguratione Domini, ac si fuissemus (in)
Thabor. Aderant autem Officio nostro multi Christiani orientales, (#B#)
quia diem transfigurationis Domini inter maximas solennitates
venerantur. Unde quasi omnes ecclesias suas consecrant in honorem S.
Sophiae, i. e. transfigurationis Domini. Et sicut nos depingi facimus
in ecclesiis nostris Crucifixum, et extremum judicium, sic in ecclesiis
orientalium principalis pictura est transfiguratio Domini cum Moyse et
Helia, et tribus apostolis in terra jacentibus. Finitis Missis
circuivimus ipsam ecclesiam, et supra ipsam quanto poteramus ascendimus
ad circumspiciendum; de ea enim est respectus in mare mortuum et longe
lateque per terram sanctam. Porro in ipsa ecclesia stant columnae
marmoreae politae, inter quas est una, quam orientales Christiani
brachiis circumplexabantur cum risu, et omnes tentabat, si digitis
unius manus contingere possent digitos manus alterius. Nisi enim homo
habeat longiores digitos, non potest manum manu amplexando tangere,
putant autem illi superstitiosi orientales, quod ille, qui id facere
potest, sit magis fortunatus, et quod sit signum cujusdam magni boni.
Diu steti in loco et eorum phantasias consideravi. Post eos etiam nos
occidentales jocando lusimus, mensurantes columnam, et directe potui
extremitates longiorum duorum digitorum conjungere, cum forti tamen
complexu et pressura. De illa ecclesia vide fol. 148 A.
Post haec gyravimus montem sanctum et loca ejus sancta visitavimus, et
ingressi urbem per portam S. Stephani ad domum Pilati deosculandam
accessimus. Dum autem intellexissemus, patronum domus non esse in
civitate, pulsavimus, et intromissi per ejus filias locum martyrii
Christi visitavimus. Si enim praesens homo fuisset, nequaquam nos
intromisisset, et ad hoc nec prece nec pretio induci poterat. Filiae
tamen ejus jucundae duae nobis apparuerunt, et ad locum, in quo Dominus
flagellatus creditur, nos duxerunt. Est enim capella rotunda,
testudinata, ad ejus latus est ascensus in domum superiorem, immunde
autem et sine honore tenent locum istum sacrum, et est quasi sentina
domus, in quam omnia purgamenta injiciuntur. Hoc tamen non obstante
descendimus in immunditias, et orationes nostras fudimus, et
indulgentias plenariae (††) absolutionis accepimus. An autem Dominus in
eodem loco fuerit coronatus, in quo fuit flagellatus, videtur ex Evang.
Matthaei et Marci, quod fuerit publice flagellatus extra, et intus in
atrio coronatus. Sed Johannis XIX. ponuntur simul flagellatio et
coronatio; sic et idem locus ostenditur flagellationis et coronationis.
Verum tamen est, quod loca ista propter aedificiorum destructiones et
reparationes difficulter possunt reperiri. De illa domo vide fol. 138
A. Ego bina vice intromissus fui. Reputatur magnum, quando peregrinus
in loco praedicto fuit, inter mille enim non potest unus ingredi. In
exitu nostro dedimus puellis aliquos madinos, quos cum magna
gratitudine acceperunt, et per interpretem dicebant nobis, quod
quotiescumque pater eorum abesset (#232 A#), libenter nos intromittere
vellent. Saevus est enim pater ille ad filias, sicut ad alios homines
christianos, quos etiam videre non potest, et ideo ex quo Christiani
participant de crudelitate illius viri cum filiabus ejus, afficiuntur
nobis et in contemtum patris introducunt Christianos. Erant enim duae
speciosae filiae grandiusculae, et in introitu nostro velamen facierum
deposuerunt, et jocundis vultibus nobis conversabantur, quod cum
Sarracenis ausae non fuissent,
Pulchra peregrinatio F. F. F. per loca subjecta.
Septima die ante solis ortum dictis matutinis cum aurora illucesceret,
steti in ambitu superiori claustri fratrum montis Syon, et conjeci
oculos profunde deorsum usque in vallem Gehinnon; pulsabat autem me
desiderium, ut eodem mane descenderem tam profunde in vallem ipsam,
quousque montem Syon videre amplius non possem, ut et fontem Rogel
quaererem, et lapidem Zoelech, de quibus habetur 3 Reg. 1., et ut
viderem locum Toph et Tophet, de quibus fit mentio Jerem. 7. et per
totum caput Jer. XIX. Hic locus est vallis filiorum Ennon, quae dicitur
vallis Ennon, vel vallis Jehennon, et Gehenna, Jos. 18 et 4. Esd. 1,,
et inde descenderem profundius in vallem, ut considerarem, an torrens
Cedron in profundioribus locis aquas fluentes haberet, ut multi opinati
sunt, sicut patebit, et post hoc in montem offensionis ascenderem,
cujus radices usque in Gehennam extenduntur. De hoc monte habetur 3
Reg. II. Haec etiam videre et experiri desideravi. Itaque a loco, in
quo stabam, me movi, ut irem ad patrem Gardianum, ut peterem eum pro
socio fratrem, cum quo praedicta visitarem, sed non ausus fui
venerabilem virum illum excitare, qui adhuc in quiete sua erat. Assumsi
ergo animum, et solus iter hoc grande aggressus sum, adhuc enim mane
erat, et Sarracenos scivi ante solis adscensum non se levare de
cubilibus suis. Descendi ergo de monte Syon et perveni in hortum regis,
qui pertinebat antiquitus ad regis curiam, per quem rex Zedechias fugit
cum omni exercitu, ut habetur 4 Reg. 25 a facie Assyriorum. In ipso
autem horto reperi optimas ficus maturas, de quibus jejunus manducavi
usque ad saturitatem. De horto demum regis descendi ad natatoria
Siloae, et voraginem originis fontis Siloae, et intravi et bibi de aqua
sancta, et oculos et faciem lavi. Numquam vidi prius aquas illas in
tanta abundantia fluere, sicut illa hora, non enim jugiter fundit aquas
nec semper aequaliter fons ille, ut supra patuit fol. 160 B. Refrigerio
sumto et indulgentiis (††) plenariae remissionis juxta fontem sacrum
consequenter de latice fontis exivi et descendi usque in vallis fundum,
in torrentem Cedron, nec vidi hominem aliquem. Sol autem jam ortus
fuerat, qui cacumen montis Syon et civitatem sanctam et aliorum montium
culmina illustrabat, sed juxta me erant (#B#) adhuc quodammodo
tenebrae, et roris antelucani destillatio. Descendi ergo usque in
vallem Gehenne et cum festinantia progressus in asperrimo torrente,
usque quo recurvabatur vallis, ita, quod nec montem Syon nec montem
templi amplius videre poteram. Et his subtractis substiti, et torrentem
consideravi, tantamque ariditatem ejus ibi vidi, sicut superius infra
Jerusalem, nec quovis modo videre poteram, quomodo ibi subterraneum
cursum haberet in profundissima valle et rupibus repleta. Ad hanc
considerationem me moverunt quaedam terrae sanctae descriptiones, in
quibus legeram, quod torrens Cedron esset fluvius perpetui cursus, sed
propter frequentes destructiones civitatis sanctae, cujus muri et
ruinae fuerunt in vallem dejectae, alveus fluminis repletus fuit. Sed
quia vero proverbio dicitur, nemo potest se opponere torrenti, dicunt,
quod ipse fluvius, quem torrentem nominant, sub ipsis ruinis adhuc suum
naturalem et perpetuum cursum habeat, ut superius patuit fol. 142. A.
et multis fol. 170. Sed hoc habere veritatem videre jam non poteram,
cum longe infra ruinas Jerusalem fuerim, nec guttam aquae fluere
viderim. Sed et alia vice descendi usque ad mare mortuum per eandem
vallem, ut patet fol. 236 per totum, sed aquas decurrentes nullas vidi.
Possibile tamen est, olim ibi fluvium fuisse et jam non esse, sed ei
contigisse sicut Numicio, fluvio Laurentis agri, qui Maronis carmine et
aliorum latinorum poetarum celebris factus est, in quo dicunt Aeneam
Trojanum cecidisse, et ex eo solo veteres consuevere in sacris Deae
Vestae libare. Sane, hic fluvius hodie non est, paulatim enim
decrescens primum in fontem redactus est, demum et fons ipse exaruit.
Ut habet Boccacius in Tract. de Flum. Verum ex vetustissimis scripturis
sacris colligi non potest, quod per torrentem illum fluvii decursus
continuus fuerit, sed solum tempore hiemali de pluvia et nive resoluta
fit ibi ad horam decursus aquarum. Et tantum de illo.
Consequenter reverti me ad Jerusalem, a qua semper peculiaris [?] fuit
mihi clangor, at per torrentem ascendi festinus usque ad locum, in quo
videre poteram civitatem sanctam, cujus jocundissimo aspectu novo
quodam gaudio et securitate animatus fui. Timueram enim in inferioribus
existens, nam horribilis est vallis Gehennae, potissime inferius, ubi
caret illustratione desuper ab alto rutilantis civitatis sanctae. In
ipso autem ascensu Gehennae perveni in locum, ubi vallis Siloae
jungitur valli Siloae (Syon) et ibi dicitur fuisse fons Rogel, ubi
hodie stat cisterna magna et profunda, sed non fons. Et juxta fontem
erant olim viridaria et erat locus solatii, in quo juvenes tentabant et
probabant fortitudinem, ad quem ibi fuit positus lapis Zoelech, i. e.
tractus, quia qui lapidem illum trahere poterat, fortis erat. Ibi ergo
nec fontem nec lapidem vidi, sed cisternam et rupes multas. Ibi Adonias
convivium habuit et tractatum de regni invasione. Ibi luci et idolorum
cultus erant, et multa mala in valle illa Ennon vel Gehennae (#233 A#)
sunt perpetrata. Vallis ista et locus dicitur Gehennon, ab Ennon,
quondam possessore sua. Ennon autem idem est quod cursus mortis, vel
fons tristitiae, et significat, quod in extremo judicio per illam
vallem reprobi in locum mortis deducentur, ut habetur fol. 170 B. Omnia
enim illius vallis nomina horrorem important. Dicitur enim 1) Ennon, i.
e. cursus mortis. 2) Gehenna, vallis tristitiae. 3) Hennon, vallis
interfectionis. 4) Jehenna, profunditas mortis. 5) Toph, poena
stultorum. 6) Tophet, ampla poena moeroris. 7) Cedron, inutilis dolor.
8) Chela, incendium Domini. 9) Chrinarus, judicium ignis devorantis.
Praeter haec nominatur vallis ista Jerem. c. 19. vallis occisionis; et
Jerem. c. 7. dicitur vallis interfectionis. Quam destestabilis autem
haec vallis sit et maledicta, vide supra Jeremiae in praefatis
capitibus et cap. 32. Et quae supra fol. 170 A. B. Frequenter autem fit
mentio in Scriptura de excelsis Toph, in valle Ennon, quod ita
intelligendum est, quia in valle illa profunda excelsa stabant altaria
idolorum. Hanc vallem cum monte zelosissimus rex Josias contaminavit,
quasi excommunicationem in ea ponens, quam tulit super ingredientes, et
omnes sacerdotes vallis trucidavit in ea, ut habetur 4 Reg. 23. Sicut
enim vallis Josaphat erat sancta et benedicta cum monte suo Oliveti:
sic vallis Ennon erat profana et maledicta cum monte suo offensionis.
Ideo ab illa valle transsumtum est nomen hoc, Gehenna, ad significandum
vallem infernalem perpetuae damnationis,
De monte offensionis Domini, et Moloch idolo.
Igitur cum vallem praefatam aspexissem, converti me ad latus ejus
orientale, ad radices montis offensionis, et per clivum ejus in montem
subii, quae humilior est, quam mons Oliveti, in cujus accubitu est
situatus ad latus ejus australe. In vertice autem illius montis inveni
domum magnam, vacuam tamen, de quo optime contentus fui, non enim
fuissem hospes gratus habitantibus in ea Sarracenis. In hoc monte
erexit Salomo duo profana aedificia, scilicet templum idolo Moloch, et
domum suis concubinis, ex quibus valde offendit Deum. Ideo mons
offensionis dicitur, ut habetur 3. Reg. II.
Porro Moloch idolum crudelissimo cultu colebatur, ideo singulariter
Levit. 20. prohibitum strictissime fuit, sacrificare ei. Quo tamen non
obstante Salomon, inductus per mulieres, in illo monte templum erexit
Moloch, et populum ad ejus cultum induxit, et sacerdotibus idoli
stipendia contulit. Tali autem hoc idolum colebatur ritu, ut necarentur
infantes. Erat enim Moloch imago hominis magna, de aere fusa, et ab
intus cavata per universa membra, stabatque in medio templi supra
columnam, extensis manibus et brachiis, quasi desiderans et exspectans
munus accipere ad brachia, in modum piae matris, quae extendit brachia
ad suscipiendum suum infantem; sic enim erant formata brachia idoli, ut
puer (#B#) in eis accubare posset, tamquam in maternis brachiis.
Tempore autem sacrificiorum, quando erat ibi puer immolandus, ponebant
sacerdotes ardentes carbones in corpus idoli, ipsumque candens et
ignitum faciebant, et puerum innocentem unum et sanum de manibus
parentum, qui eum immolandum attulerant, accipiebant, et brachiis idoli
imponebant. Et ne parentes et amici circumstantes ex ejulatu pueri
nimium turbarentur, astabant sacerdotes, cum sonorosis tympanis,
cymbalis et tubis fortiter concrepabant, ne parentes vocem pueri
morientis audire possent, et tam diu sic sonabant, quousque puer sic in
brachiis idoli adustus exspiraret. Quo sic consumto sacerdotes, et
omnes qui sacrificio aderant, jocundis vultibus parentibus
congratulabantur, pro eo, quod digni habiti fuissent habere puerum in
consortium deorum assumtum. Ex eo autem die omnes idololatrae totam
illam genealogiam tamquam nobilitatam honorabant et credebant, quod
omnes amici pueri immolati meliora fata et fortunas essent deinceps
habituri. Similis ritus apud gentiles observabatur in sacris Saturni,
et forte, quod Graeci Saturnum nominant, hoc Hebraei Moloch vocant.
Erat enim statua Saturni aenea, magnitudine mirabili, cujus manus in
terram extensae ita erant in gyrum ut, qui ad idolum pervenire
adolescentes cogebantur, ingentem foveam igne repletam inciderent.
Hinc et Hebraeorum Scriptura reprehendit eos, qui haec imitati fuerint.
Haec Casa de Ev. Spir. Lib. 4. c. 7. Multa enim idola, imo daemones in
idolis, non placabantur nisi mortibus innocentum. Et mos fuit propter
plures causas pueros immolare. De quo vide Casa de Ev. Spir. L. IV. c.
7. et 8. Cessavit autem hominum immolatio tempore Eliae Hadriani
Imperatoris. Huic crudelissimo ritui in hoc monte et in valle profani
operam dabant, et Deum haud dubio plurimum offendebant. Ideo mons
offensionis dicitur. De hoc idolo Moloch mentio fit Jerem. 32. et Amos
V. et Actor. VII.
Insuper in hoc monte instituisse dicitur Salomon domum suarum
concubinarum, quarum erat non modicus numerus. Unde Cantic. 6. dicitur:
Sexaginta erant reginae, et LXXX concubinae, et adolescentulae sine
numero. Et 3. Reg. II. dicitur: Salomo adamavit mulieres alienigenas
multas, quibus copulatus est ardentissimo amore, fueruntque ei uxores
septingentae, et concubinae trecentae, et adolescentularum non est
numerus. Si ergo textus illi conferantur et intelligantur de Salomone
litteraliter, sine spirituali intellectu, necesse erat eum habere
multas domus pro tot mulieribus. Reginis ergo construxit castella et
palatia, concubinis autem hanc aedificavit domum, adolescentulis autem
aptavit loca in domibus parentum eorum. Filia autem Pharaonis, de qua
cecinisse creditur canticum canticorum, cui dixit: Una est columba mea,
formosa et electa mea, secum in monte Syon mansit. Sed quia eadem domus
sanctificata erat propter inhabitationem arcae Domini, aedificavit ei
domum juxta suam domum in Mello, ut dicitur 3. Reg. 9., ut semper esset
ei propinqua.
Perspecto ergo loco et monte illo, cursu festino descendi vallem,
declinans contra montem Oliveti, et juxta pyramidem Josaphat ad fundum
vallis veni, eandemque pyramidem curiosius perspexi, eamque intravi per
fenestram scandens. Nonnulli dicunt, hanc pyramidem esse titulum, quem
sibi Absalon erexerat, ut habetur 3 Reg. 18; ubi sic habetur: porro
Absalon, cum adhuc viveret, erexerat sibi titulum, qui in valle regis
est, et vocavit eum nomine suo Manus Absalonis. Sed non videtur posse
stare, quia nusquam legitur, vallem Josaphat et torrentem Cedron fuisse
nominatum vallem regis. Et Magister in Speculo Historiali dicit, vallem
illam duobus stadiis distare a Jerusalem. Nec titulus ille est erectus,
sicut de petra excisus, ut supra fol. 196 B. Sed titulus Absalonis fuit
lapis politus, marmor (#234 A#) erectus. His ergo visis pertransivi
torrentem Cedron, et in montem Syon adscendi, et sudore plenus et
calore incensus ad prandium veni. Et mirabatur pater Gardianus et
fratres, audientes me sine molestia haec loca perlustrasse.
Octava die ante lucem descendi cum fratribus aliquibus ad specum
agoniae Christi, de quo dixi fol. 144., et ibi, quia sexta feria erat,
Missas de passione Domini celebravimus, quibus finitis in Galilaeam
sursum ascendimus. Porro ad partem aquilonarem Galilaeae montis est
mons eminens, interjecto grandi intervallo, quatuor stadiis a Jerusalem
distans, in quo Salomon aedificavit templum Chamos, idolo Moabitarum,
et in eodem loco tempore Maccabaeorum aedificatum fuit castrum forte,
de quo Jerusalem civitas tempore regiminis Graecorum et Romanorum fuit
multum tribulata. Consequenter ab illo loco descendimus, non quidem
directe contra civitatem, sed contra aquilonem, ubi venimus in vallem
satis fertilem, arboribus consitam, per quam est via euntibus a
Jerusalem in Nazareth, et in processu venitur in villam, in qua beata
Virgo et Joseph requirebant puerum Jesum inter cognatos et notos, et eo
non invento, regressi sunt in Jerusalem, ut habetur Lucae II. In hac
valle venimus in locum ruinarum antiquarum, ubi quondam dicitur
stetisse villa Anathot, de qua Jeremias propheta fuit oriundus, qui in
utero sanctificatus, de sacerdotali semine natus, puer exorsus est
prophetare, et subversionem Jerusalem praedixit et vidit oculis, ut
habet Hieronymus in prologo super Jeremiam. Porro idem Hieronymus
nominat villam illam Arabath, de distantiis locorum, dicens, ipsum
viculum sacerdotum fuisse. Per circuitum enim Jerusalem possidebant
sacerdotes viculos et praedia, unde Gethsamini et Bethphage et Nobe et
Anathot fuerunt viculi sacerdotum , in quibus nutriebant pecora oblata
pro primitiis sive pro decimis. Ad sacerdotes de Anathot est specialis
prophetia, ut patet Jerem. c. 11. Cum ergo Anathot vidissemus in
ruinis, quas tamen vix deprehendere poteramus, reversi sumus in
Jerusalem, et per portam S. Stephani ingressi loca sancta per civitatem
deosculantes in montem Syon devenimus.
Nona die, quae erat sabbathum et vigilia S. Laurentii, mane ante ortum
solis transivi cum fratribus aliquibus in vallem Josaphat ad ecclesiam
sepulchri beatissimae Virginis Mariae, et ibi divina celebravimus. Omni
enim sabbatho mittit pater Gardianus aliquos illac ad celebrandum, et
frequenter solitus fui cum eis ire. Missis finitis ascendimus montem
Oliveti, et ab alia parte descendimus in Bethaniam, et ibi visis et
deosculatis locis sanctis reversi sumus in montem Syon, quo cum
venissemus, invenimus omnes dominos peregrinos in monasterio
congregatos, qui me exspectabant, ad dandum responsa cuidam Mamalucco,
qui sibi omnes peregrinos praesentari mandavit, ut cum eis conferret de
certis (#B#). Auditum enim fuerat in curia domini Soldani in Chayro,
quod peregrini Christiani de occidente viri potentes et nobiles essent
in Jerusalem, et ideo hunc Mamaluccum, Christianorum Trutschelmannum in
Chayro, misit de Aegypto ad explorandum, qui essemus et unde
venissemus, et in commissis habuit, si de regno Franciae essemus, quod
captivos nos duceret in Chayrum; quae caussa illius fuerit, ignoro. Sed
cum a Sabathytanco, nostro Trutschelmanno, audivisset, quod de Francia
non essemus, venit cum eo in montem Syon, et sisti nos sibi mandavit,
pacificeque nos salutavit verbis latinis et italicis: et si, inquit,
placet vobis, descendatis mecum die crastina in Aegyptum via regia, et
in decem diebus erimus in Chayro, et inde transmittam vos cum salvo
conductu in Arabiam ad montem Synai, a quo reversi ad me in domo mea
manebitis, quamdiu volueritis. His verbis et aliis bonis promissionibus
tantum nos movit, quod omnino cum eo recessissemus, si res et negotia
nostra[TR55] fuissent aliqualiter disposita, in nullo enim adhuc
dispositionem feceramus necessariam ad hoc iter. Gratias autem egimus
viro de sua benigna exhibitione, et rogavimus eum, quatenus cum Deo
comite de monte Synai in Mathaream hortum balsami veniremus, nos citius
inde tollere dignaretur, et Chayrum introducere, et inde statim per
Nilum in Alexandriam mittere, ne contingeret nos naves Alexandrinas de
Venetiis negligere. Haec omnia nobis promisit fideliter se facturum, et
multa plura adjecit, quibus valde consolati fuimus. De hoc viro plura
restant dicenda suo loco, cujus nomen erat Tamquardinus. Venit enim ad
nos in vestimentis ovium, intrinsecus autem erat lupus rapax, ut
patebit fol. 70 P. II. Habito ergo colloquio nobiscum recessit,
revertens in Aegyptum. Post prandium transivimus nos peregrini simul ad
balneum sive aestuarium, et cum Sarracenis balneati sumus et loti. Hoc
aestuarium erat simile illi in Rama, sicut patet fol. 84 A. Post
balneationem intravimus ecclesiam sancti sepulchri (#235 A#).
De quinto ingressu peregrinorum in ecclesiam
resurrectionis Domini nostri Jesu Christi et in
sepulchrum Domini.
Decima die, quae est festum Laurentii martyris, et erat dominica XI.
Trinitatis vespere praecedenti iterum intromissi sumus modo supra dicto
in ecclesiam sanctissimi sepulchri Domini, et nocte illa ad dominicum
sepulchrum vigilavimus, et loca sancta, ut prius, circuivimus, et
dictis matutinis Missas celebravimus, et orto sole Missam in dominico
monumento cantavimus, qua finita per Mauros de templo ejecti fuimus.
Porro tres fratres Minores de monte Syon, juvenes, fuerant nobiscum in
ecclesia resurrectionis Domini; hos petivi, quatenus mecum in vallem
Josaphat descenderent, quia adhuc mane erat, quod libentissime facere
velle dixerunt, dummodo eos apud patrem Gardianum excusarem de non
accepta licentia, quod eis promisi et feci. Transivimus ergo per
civitatem et in cocorum vicos descendimus, et emi pro fratribus ilis et
me a cocis illis pastillos de ovis, et placentas, et pastetas de
carnibus, et assaturam, et botros, et ficus, et cum illis
comestibilibus descendimus in vallem, et transito torrente in
Gethsamini praedio sub olivis in umbra consedimus et laetum jentaculum
simul sumsimus, potu tamen caruimus, nisi quod uvas pro potu suximus,
quae uvae erant dulcissimae, albae et nigrae. His peractis, et
proximioribus locis deosculatis, montem Syon ascendimus, et ad prandium
fratrum consedimus. Post prandium venerunt domini peregrini in montem
Syon, petentes Trutschelmannum, ut nos duceret in Bethlehem, qui
convocatis et conductis asinariis cum asinis venerunt ad nos; sedimus
ergo super asinos, et cum Sarraceno Sabathytanco de Jerusalem exivimus,
et cum venissemus ad clivum ascensus montis Gyon, ex opposito montis
Syon, occurrit nobis exercitus Arabum, qui, nescio quo prodente, iter
nostrum exploraverant, et transitum nobis interdixerunt, nisi pedagium
et gangfragium eis solveremus, et summam pecuniae satis magnam
postulabant, quam dum dare recusaremus, et diu simul litigassemus, vi
coegerunt nos reverti in Jerusalem.
Tractatus de peregrinatione maris mortui in Soodomis.
Reversi autem in civitatem sanctam petivimus Trutschelmannum et
Calinum, ut providerent nobis de asinis et de tuta comitiva, cum qua ad
mare mortuum descendere vellemus ad ipsum considerandum. Hoc audientes
duo illi Calini Sarraceni peregrinationem illam multum difficultabant,
inducentes multas rationes, quibus a concepta peregrinatione nos
retrahere possent. Prima eorum ratio fuit quasi theologicalis, dicebant
enim, quod propter loca sancta, quae Dominus benedixit, et Christus
noster sanctificavit, visitanda venissemus de transmarinis partibus, et
non propter profana loca, quae Dominus maledixit, (#B#) sicut est mare
mortuum, quod ipsi Sarraceni nominant mare maledictum, quod dicebant,
omni credenti Scripturis esse fugiendum et detestandum, et quod
deberemus esse contenti, quod benedictum Jordanem vidimus. Secunda
ratio, quare invite nos ad mare mortuum ducebant, est propter Arabes et
Madianitas, qui in illis desertis habitant, et pro praeda discurrunt
per regias vias, a quarum invasione non possunt bene protegi peregrini,
nisi arcubus et gladiis fugarentur et laederentur, cum sint inermes et
nudi. Propter nos autem nolebant eos laedere, sed dicebant potius pati
spoliationem nostram, quam laesionem eorum. Sunt enim Arabes illi ita
famelici et miseri, quod pro pane inermes armatos invadunt seque morti
exponunt.
Tertia. Dicebant per littora maris illius esse multa nociva et venenosa
animalia, pusilla cum magnis, ut leones, ursos, apros et serpentes
vermes etc.
Quarta. Dicebant esse prohibitum a rege Soldano, ne qui alieni
ducerentur ad hoc mare, et hoc propter venenosissimum sed nobilissimum
tyrum serpentem, ne forte capi eum contingeret ab alienis et de patria
educi, qui nullibi in mundo reperitur nisi in littoribus maris mortui;
idcirco sub poena capitis prohibuit Soldanus incolis terrae, ne
serpentes illos captos alicui vendant, sed sibi eos in Aegyptum
transportent. Hoc tamen pauperes saepe transgrediuntur et christianis
mercatoribus eos vendunt, tam in Damasco et Baruto, quam in Alexandria
et Chayro. Conficitur enim de hoc serpente efficacissimum et
pretiosissimum tyriacum, nec est verum tyriacum, nisi de hoc serpente
sumtum, a quo et nomen sortitur. Talis autem formae dicitur esse
serpens ille: longitudo ejus est ad ulnae medietatem, grossitudo vero
vel magnitudo ut viri pollex, color eius luteus aliquali rubedine
mixtus, et naturaliter semper nascitur et manet coecus, et semper
saevit velocissime serpens cum sibilo iracundo. Contra ejus venenum
nullum noscitur remedium, et nisi in continenti amputetur membrum ejus
veneno intoxicatum, mox totum corpus incenditur, inflatur et crepatur.
Omnibus bestiis insidiatur, unde nonnumquam grandes belluae juxta hoc
mare mortuae reperiuntur ex intoxicatione tyri. Dum irascitur, igneam
linguam emittit, quam velocissime circumducitur, corpus ejus ex ira ut
ferrum candescit, et caput alias parvum inflat excrescens ultra
quantitatem corporis, et habet in facie pilos ut aper. Si equum
intoxicat, sessor ejus simul cum eo inficitur et moritur. Et nisi
naturae auctor privasset bestiolam illam luminibus, nemo posset de
prope accedere, nec capi quovis modo valeret, quia callidissimus
serpens est. Hunc serpentem medici et appotecarii[TR56] tali modo in
confectione tyriaci assumunt: captum vivum accipiunt, eumque in pelvim
ponunt vacuam et latam, in qua possit currere et exitum quaerere, non
tamen effugere, et dum (#236 A#) sic circuit, quaerens exitum,
accipiunt sudes et acus, et eum pungunt et ad iram vehementem
provocant; dum autem incensus inflatusque fuerit, omne venenum, alias
per corpus diffusum, in caput et caudam recurrit, et acuto cultro vel
rasorio ictu uno utrumque abscinditur, et si solum una pars vel caput
vel cauda amputata fuerit, media inutilis erit. Docta est haec bestia
naturae industria retinere venena sua, et non nisi arte magna oportet
eam circumveniri. Pro magno autem pretio venena illa venduntur, super
aurum et lapides pretiosos. Haec duo singularia habet dominus Soldanus
rex Aegypti in suis thesauris recondita, quae gignuntur in terra sua,
scilicet balsamus et tyrus serpens. Ideo, sicut non intromittuntur
peregrini in hortum balsami, nisi cum maximis cautelis, ut patet fol.
65. P. II., sic nec evagari licet ad maris mortui littora propter tyrum
et propter gluten judaicum, quod etiam solum ibi est reperibile juxta
littus.
Quinta ratio difficultatis est foetor et vapor malus de illo mari
consurgens, quo homo non assuetus faciliter inficitur et infirmatur et
moritur.
Sexta ratio est. Dicebant enim, nihil pulchri ibi esse, nec quidquam
delectabile essemus visuri, sed habituri gravem laborem, expensas
inutiles et timores multos. His et aliis difficultatibus auditis quidam
peregrini retrocesserunt, dicentes se non velle, etiamsi eis pretium
daretur, descendere. Alii vero his non obstantibus instabant pro
deductione, et ita iterum divisi fuimus in duas partes, sicut superius
contigit de peregrinatione Galilaeae et Nazareth, ut patet. fol. 222 A.
Major tamen pars peregrinorum petebant se duci, nec desistere volebant,
etiamsi dominum Naydon, praefectum, petere pro licentia et salvo
conductu deberent. His auditis Sabathytanco eodem die misit ad Ameth,
praefectum in Bethlehem, Maurum animosum et fidelem, qui erat Arabibus
confoederatus nec eos metuebat, adhortans, ut illa nocte cum XIV mulis
aut asinis veniret de Bethlehem in Jerusalem ad montem Syon, et
peregrinos duceret ad mare mortuum et reduceret pro pretio sibi
statuendo. Nos vero disposuimus cibum ac potum pro duobus diebus et una
nocte nobiscum ducendis per viam illam.
Peregrinatio ad mare mortuum.
Undecima die, antequam illucesceret, venit Ameth cum mulis, asinis et
servis in montem Syon, et pulsantes ad ostium Conventus postulabant
peregrinos, nullus autem erat de peregrinis in conventu nisi ego.
Cucurri itaque in tenebris de Syon usque in Mello ad domum Elphahalli,
in qua domini peregrini manebant, ubi pulsans lapide ostium eos
excitavi, et ascenderunt mecum illi, qui peregrinari volebant. Ascensis
itaque bestiis de monte Syon descendimus in vallem Siloae et juxta
natatoria in profundis Toph et Gehennae descendimus (#B#) per
horribilem gehennalem vallem, et adhuc erant tenebrae; noctes tamen
videbantur mihi non esse adeo tenebrosae in transmarinis regionibus,
sicut apud nos sunt, non enim sunt ibi nebulae aut nubes, quibus
siderum obfuscatur coruscatio. Interea aurora consurrexit, et nos
continue per vallem arctam ab utraque parte petris superpendentibus
descendimus, quousque sol in altum ascendit. Erat autem vallis
asperrima, saxis plena et lapidibus, a quibus terra erat deducta per
aquarum decursum pro tempore. Tanto enim impetu decurrunt ibi aquae suo
tempore, ut magna saxa de suis locis avellantur et deducantur. Et
supremum illius vallis est vallis Josaphat et torrens Cedron, nec potui
notare ibi esse decursum perennem arcus fluminis, ut supra dixi fol.
232.
Cum autem descendendo venissemus ad duo milliaria germanica bona,
incipiebat fieri vallis acrior et asperior, et in ista arctitudine
venimus ad monasterium S. Sabbae Abbatis, et ingressi monasterium a
Cologeris monachis graecis reverentialiter suscepti fuimus. Reperimus
autem in monasterio multos Arabes deserti, colonos et viarum praedones,
ad quorum aspectum vehementer exterriti sumus, suspicantes, nos esse
traditos. Et ipsum ductorem nostrum, dominum Ameth, suspectum habuimus,
quod malum contra nos machinari vellet. Hoc ut notavit, venit cum
praefecto illorum praedonum Arabum ad habitaculum, in quod ducti
fueramus, et ambo datis dextris nobis promiserunt securitatem in rebus
et corporibus. Si autem eos curtusia vel aliquibus bibalibus honorare
vellemus, paratos eos haberemus etiam ad descendendum nobiscum ad mare
et ad defendendum. Dedimus ergo eis certos madinos, quos accipientes
stabant contenti, et nos eramus quieti et securi. Eduximus ergo de
sacculis nostris ea, quae in Jerusalem praeparavimus, et viascos cum
vino, et comedimus et bibimus.[TR57] Ductori etiam nostro et Arabibus
paximatios dedimus, monachi vero apportaverunt nobis aquam frigidam pro
pedum lotione et potione. Post refectionem et refocillationem ingressi
sumus ecclesiam, et adorato Domino indulgentias septennes accepimus (†)
et ingressi ad sepulchrum S. Sabbae oravimus. Hoc sepulchrum vacuum
esse credo, quia Venetiis corpus illius Sancti quiescit, ut patet fol.
40. Visis ergo his domini peregrini in umbra super humum prostrati
dormierunt, ego vero nullatenus[TR58] dormire nec quiescere poteram,
sed solus evagatus sum per universa monasterii loca in valle et supra,
et cavernas et tuguria antiquorum sanctorum monachorum perlustravi cum
multa ammiratione, et cum periculo casus in ascensu et descensu, per
scopulos et rupes, et ruinas antiquorum aedificiorum. Sed et hoc
periculum mihi accidit in illa solitaria evagatione: veni ad quendam
strictum transitum, qui est juxta cellam S. Sabbae, ubi rupi paries
eminet ab una parte, ab alia autem parte nihil est nisi horribile
patens praecipitium, vel supercilium petrae, et per illum (#237 A#)
transitum non potest nisi unus homo transire, et non dico simul et
simul, sed unus cum cautela, ne labatur deorsum. In hoc transitu obvium
habui unum Christianum orientalem, qui forte erat famulus monasterii.
Hic cum vidisset me, processit contra me, cum tamen bene
retrocessissem, et ut vidit me paventem, coepit mecum jocari, ac si
vellet me in voraginem praecipitare, cumque signis, quibus poteram, eum
peterem, ut me cum pace transire permitteret, non acquievit, sed
significavit mihi, quod me praecipitare vellet, nisi sibi pecuniam
darem. Hoc audito bursam aperui, et sibi unum madinum dedi, quem
accipiens dimisit me. Ab illa hora et deinceps horrui illorum
Christianorum consortium amplius quam Sarracenorum aut Arabum, et minus
eis confisus fui. Et quamvis ille forte non praecipitavisset me,
etiamsi nihil dedissem sibi, nequam tamen fuit in eo, quod lusit cum
homine, quem prius numquam viderat, in loco tanti periculi, et pecuniam
accepit pro pace. Si Arabs mihi obviasset et hoc fecisset, gratus mihi
ludus fuisset, eumque probum paganum praedicassem, sed de illo
Christiano nihil boni praesumo. Cumque revenissem ad dominos
peregrinos, recitavi eis, quid mihi ille Christianus fecisset, et
diximus factum Ameth, nostro tutori, qui eum durissimis verbis
increpavit, et male de eo contentus fuit, dixitque nobis, Christianos
illos orientales esse infidelissimos homines. Mansimus autem in
monasterio illo ad quinque horas, quousque furor solis remitteretur.
De monasterio S. Sabbae Abbatis nota.
Monasterium hoc S. Sabbae Abbatis est unum de mirabilioribus, quae ego
vidi in evagatione. An autem hoc coenobium fuerit illius S. Sabbae, de
quo in vitis patrum legitur, ambiguum est apud me. Dicitur enim, quod
S. Abbas habuerit in Syria monasterium, et praefuerit pater XIIII
millium monachorum. Hoc autem monasterium est in Judaea situatum,
quanquam et ipsa Judaea sit Syriae pars vel natio. Et dicunt monachi,
qui hodie degunt in monasterio, quod S. Abbas, illus monasterii
institutor et pater, habuerit simul et simul in coenobio XIV millia
monachorum, quod auditu vix credibile est; sed dum homo locum videt,
assentit, etsi non in tantum numerum, tamen videt, ibi habitasse
multorum monachorum examen. Fuerunt autem monachi illi, et hodie sunt,
ordinis et regulae S. Basilii, Graeci, sicut sunt monachi sub monte
Synai in monasterio S. Catharinae. Unde autem tanta multitudo
monachorum habuerint victum et amictum, plurimum miramur nos monachi
occidentales; qui vero monachorum orientalium mores, victum et amictum
viderunt, mirari desinunt. Victus noster est abundans et copiosus,
amictus multiplex et pretiosus, domus et monasteria varia, polita et
sumtuosa, quod totum non est nec hodie apud monachos orientales. Ego
pro certo teneo et credo, quod unus Conventus XX fratrum monachorum
occidentalium majores (#B#) faciat expensas, quam Conventus fratrum
centum monachorum orientalium. In structuris enim parvos faciunt
sumtus, habent enim tuguriola ex vilibus texta virgultis, in quibus non
nisi quasi curvatus potest consistere. Nec ecclesiae eorum sunt multo
ambitiosiores tabernaculis monachorum, quae similiter de contextis
virgulis parietes habent luto obtectos, altitudine duntaxat
praestantiores monachorum tabernaculis. In vestitu eorum nihil
pretiosum, nihil decorum apparet, etiam hodie, quamvis moderni monachi
orientales longe sint a perfectione suorum antecessorum, qui in melotis
et pellibus caprinis et contextis de plectis palmarum palliis
incedebant, et plerique nudi diei calores et noctis algores sustinebant
multis annis, non habentes alia habitacula nisi petrarum cavernas, nec
certo loco manebant, sed deserti intima penetrabant, longius se ab
hominibus elongabant, et hi nec pro convictu nec amictu
sollicitabantur. Cibus etiam omnium orientalium et potus, et potissime
monachorum, est tenuissimus, et vinum saeculares communiter non bibunt
nisi raro, monachi numquam. Et ita parcissimis expensis vivunt. Sed
monachi occidentales e contrario lautissimis expensis nutriuntur. Unde
S. Jeronymus in quadam epistola contra eos invehitur dicens, eos usque
ad vomitum satiari. Propter quod dictum inimicabantur sibi occidentales
monachi. Quidam autem vir sanctus, monachus occidentalis, cum id
diceretur dictum a S. Jeronymo, respondit: Jeronymum in hoc
reprehendisse quosdam crapulosos monachos orientales, dicens, quod
edacitas, quae occidentalibus est natura, orientalibus est gula, ut
habetur in Spec. Histor. L. 18. c. 10. et 12. Ubi etiam habetur, quod
quidam monachi occidentales desertum Aegypti ingressi, ut viderent
monachos orientales, quidam ad cellam cujusdam senis venissent, et
post orationem et exhortationem ad mensam invitati a sene sedissent,
apposuit ipsis quinque fratribus dimidium panem hordeaceum et
fasciculum herbae, quae similis mentae erat, exuberans foliis mellei
saporis. Hanc annonam quinque fratribus appositam cum unus devorasset,
et nullo modo satiatus fuisset, licet pro decem monachis orientalibus
sufficiens fuisset. Inaequalis nempe est conditio corporum orientalium
et occidentalium, quia dissimili affluxu afficiuntur corporum
coelestium. Et ideo certa veritas est, quod multa sint occidentalibus
necessaria ex natura, quae orientalibus essent superflua, et vitiosa
gula, et hoc tam in domibus vel habitaculis, vestibus, et cibis et
potibus. Insuper, antiquitus monachi terram colebant, et dabatur
unicuique de fructibus portio sua, quam poterat expendere pro lubitu,
et tantum abundabat, quod in oriente eis pauperes deficerent, et
frumenta cogerentur ad transmarinas partes mittere pauperibus in
occidentem. Ex quibus patet, quod multi monachi centeni et milleni
simul poterant habitare, sicut hic in monasterio S. Sabbae.
Porro regrediendo ad propositum ipsum praefatum monasterium talis
dispositionis est. Vallem Gehennae, per quam descendimus, occupat per
longum spatium, quae vallis est ibi profunda et arcta, et utrumque
latus praeruptis rupibus eminet, quibus vallis tamquam muro est munita
per non modicum spatium deorsum, et hoc totum spatium fuit monasterium,
rupes autem ab utroque latere sunt cavernosae, non quidem cavatae, sed
per se cavae, ita quod aptissima praestant monachis habitacula orationi
et contemplationi vacare volentibus. Teguntur autem cavernae ipsae
desuper pendentibus petris (#238 A#) et minacibus saxis. Quodam autem
naturali opere factum est ab almo opifice, ut cavernae per longum
continuae sint et in ordine positae loco cellarum. Inferius enim, in
pede rupis, sunt cavernae per ordinem, et super eas altius est
cavernarum ordo, super quas tertius est in alto, et in cacumine arte
humana murata sunt habitacula, ita quod quatuor ordines cellarum
praestat unum latus. Ad inferiores cellas vel cavernas erat introitus a
torrente sine ascensu. Ad superiores erat ascensus, et ante cavernas
est rupes protensa extra foraminibus antrorum, ita quod ante ostiola
est transitus patens; ita etiam est in ordine super illum. Sunt autem
cavernae unius ordinis distinctae quasi cellulae unius lateris
dormitorii, non quidem humano opere et arte, sed conditoris naturae.
Porro in locis, ubi natura non sufficit ad habitaculum completum
praestandum, ars humana supplevit, et quando duae cavernae foratum
parietem habent, muro foramen est obstructum; vel ex una magna caverna
sunt facta duo vel tria habitacula per muros intermedios; vel quando
caverna erat nimis arcta per incisionem petrae est ampliata. Quicumque
autem frater cavernam habere non poterat in ipsa valle, muro sibi
cellulam construxit vel in alto supra rupes, unde usque hodie sunt in
valle et superius tantae murorum ruinae, ac si civitas ibi fuisset.
Nihilominus adhuc aliquae muratae cellulae stant, et tuguria de maceria
multa. Insuper ibi videntur turres altae fuisse et solennes
habitationes et domus magnae supra rupes, in rupibus et infra. Ecclesia
loci adhuc stat integra, et est competenter magna et est supra rupem
fundata, quae rupes de latere extenditur supra vallem, nec habet rupes
illa fundamentum, sed est libera per circuitum, demto loco, ubi de
pariete progreditur.
Porro sub petra ecclesiae est concavitas tenebrosa et grandis, profunde
ducens in montem, ex qua emanat aqua viva, modica tamen, qua monachi
ibi vivebant, et dicitur fons S. Sabbae. Horret homo, videns ecclesiam
simul cum aliis structuris stare supra petram dependentem sine
fundamento. Juxta ecclesiam est cella S. Sabbae in petra excisa, ad
quam itur per illum formidulosum transitum, de quo supra feci
mentionem. Sunt etiam ab alia parte ecclesiae supra petram illam
habitacula monachorum, adhuc ibi degentium, numero sex, qui nequaquam
ibi manere possent, nisi essent Arabibus confoederati, qui eos
defendunt et protegunt a Sarracenis, et est quasi apertum castrum
Arabum et eorum refugium, ideo locus numquam est sine Arabibus
praedonibus.
Porro supra vallem sunt lati campi agrorum, quos olim monachi
coluerunt, et non solum pro se, sed pro pauperibus Syriae et
Palaestinae nutrimenta olei et frumenti de illis campis opera manuum
conquirebant. Dum hoc monasterium cum terra sancta adhuc esset in
manibus fidelium, talem ordinem servabant monachi in officio divino,
qui servabatur in ecclesia dominici sepulchri tam nocturno quam diurno
tempore. Cum enim aliqua hora pulsabatur in ecclesia resurrectionis
Domini, statim domini canonici regulares in monte Syon etiam pulsabant.
Post eos pulsabant monachi montis Oliveti per ecclesias. Quo audito in
Bethania, fiebat et ibi pulsus per ecclesias, qui (#B#) pulsus usque ad
sanctum Sabba sonabat, qui pulsantes audiebantur in locis per
circuitum, et ita ordo tenebatur, quod semper primus pulsus fiebat in
ecclesia S. sepulchri, et per totam terram sanctam eadem hora
pulsabatur. Sed haec omnia jam transierunt, ex quo dominicum sepulchrum
in manus devenit infidelium. Omnia laudis divinae organa tenent
silentium, et S. Sabbae monasterium est quasi in nihilum redactum.
Quomodo autem tantum monasterium in desolationem venerit, ita nobis
nunc monachi immanentes retulerunt. Terra sancta postquam ultimo
tempore fuit amissa, defenderunt se monachi illi ab incursu
Sarracenorum multis mensibus, et commiserunt bella dura cum
infidelibus, eosque aliquoties fugaverunt. Tandem rex Soldanus
personaliter cum exercitu de Jerusalem ad eos descendit et eos fieri
Sarracenos postulavit, qui ei renuntiaverunt, ut ipse Christianus fieri
dignaretur, et sibi servire parati essent, sed si hoc nollet, usque ad
mortem se defendere vellent. Quo audito Soldanus contra eos exercitum
movit et longo congesto bello monachos vicit, et monasterium irrupit,
et monachos diversis tormentis ad coelum transmisit, ecclesiam autem
ipsam non tetigit, sed omnes cellas destruxit et ascensus ad antra
dejecit, illam (que) miserabilem desolationem induxit. Dereliquit tamen
ibi quosdam monachos, qui sibi juramenta servitutis praestiterunt. Et
ita stat usque hodie.
Recessus a Sancto Sabba.