Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua
sed ex conprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est,
quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit,
possimus agnoscere. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium
commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas consideremus; haec enim
nobis naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur est
interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione
temporalium clarius liquet. Nam quidquid uiuit in tempore id praesens a
praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod
totum uitae suae spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem
nondum adprehendit; hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita
non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur
temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit
Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis
infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur.
Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque
complectitur, sed futura nondum transacta iam non habet. Quod igitur
interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet,
cui neque futuri quidquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse
iure perhibetur, idque necesse est et sui compos praesens sibi semper
adsistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem. Vnde non recte
quidam, qui cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium
temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum
fieri coaeternum putant. Aliud est enim per interminabilem duci uitam, quod
mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam pariter complexum
esse praesentiam, quod diuinae mentis proprium esse manifestum est. Neque
deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate sed
simplicis potius proprietate naturae. Hunc enim uitae immobilis
praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur cumque
eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum,
ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti
quantitatem; et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat
possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit; illud quod
implere atque exprimere non potest, aliquatenus uidetur aemulari alligans
se ad qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae,
quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque
contigerit id praestat ut esse uideantur. Quoniam uero manere non potuit,
infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo
uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo. Itaque si digna
rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum,
mundum uero dicamus esse perpetuum. Quoniam igitur omne iudicium secundum
sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper
aeternus ac praesentarius status; scientia quoque eius omnem temporis
supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque
praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua
simplici cognitione considerat. Itaque si praesentiam pensare uelis qua
cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam
deficientis instantiae rectius aestimabis; unde non praeuidentia sed
prouidentia potius dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta quasi ab
excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut
necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem
necessaria faciant esse quae uideant? Num enim quae praesentia cernis,
aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?" "Minime." "Atqui si est
diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario
praesenti quaedam uidetis, ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec
diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se
praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient. Nec rerum
iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non
necessarie uentura dinoscit; sicuti uos cum pariter ambulare in terra
hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum
tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis, ita
igitur cuncta despiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat
apud se quidem praesentium, ad condicionem uero temporis futurarum. Quo fit
ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum
quid esse cognoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.
Hic si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse, quod autem
non potest non euenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen
necessitatis adstringas; fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui
uix aliquis nisi diuini speculator accesserit. Respondebo namque idem
futurum, cum ad diuinam notionem refertur, necessarium, cum uero in sua
natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum uideri. Duae sunt
etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines
esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias, eum
ambulare necesse est; quod enim quisque nouit, id esse aliter ac notum est
nequit, sed haec condicio minime secum illam simplicem trahit. Hanc enim
necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio; nulla enim
necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum cum
graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia
praesens uidet, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat
necessitatem. Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt
praesentia contuetur. Haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria
fiant per condicionem diuinae notionis; per se uero considerata ab absoluta
naturae suae libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae
futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur
arbitrio; quae quamuis eueniant, exsistendo tamen naturam propriam non
amittunt, qua priusquam fierent etiam non euenire potuissent. Quid igitur
refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis
omnibus necessitatis instar eueniet? Hoc scilicet quod ea quae paulo ante
proposui, sol oriens et gradiens homo. Quae dum fiunt, non fieri non
possunt; eorum tamen unum prius quoque quam fieret, necesse erat exsistere,
alterum uero minime. Ita etiam quae praesentia deus habet, dubio procul
exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, illud uero
de potestate facientium. Haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam
notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse
nexibus absoluta; sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas,
uniuersale est, si ad se ipsa respicias, singulare. 'Sed si in mea,'
inquies, 'potestate situm est mutare propositum, euacuabo prouidentiam, cum
quae illa praenoscit forte mutauero.' Respondebo: propositum te quidem tuum
posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas
praesens prouidentiae ueritas intuetur, diuinam te praescientiam non posse
uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamuis te in
uarias actiones libera uoluntate conuerteris. Quid igitur inquies? Ex meane
dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc aliud
uelim, illa quoque noscendi uices alternare uideatur? Minime. Omne namque
futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis
retorquet ac reuocat nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc illud
praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes tuas manens praeuenit atque
complectitur. Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex
futurarum prouentu rerum, sed ex propria deus simplicitate sortitus est. Ex
quo illud quoque resoluitur quod paulo ante posuisti indignum esse, si
scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae
uis praesentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa
constituit, nihil uero posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet
intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni
necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt. Manet etiam spectator
desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper
aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia
malis supplicia dispensans. Nec frustra sunt in deo positae spes precesque;
quae cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt. Auersamini igitur
uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in
excelsa porrigite. Magna uobis est, si dissimulare non uultis, necessitas
indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis."