V.

Quam uariis terras animalia permeant figuris!

Namque alia extento sunt corpore pulueremque uerrunt

Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum

Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos

Et liquido longi spatia aetheris enatet uolatu, 5

Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent

Vel uirides campos transmittere uel subire siluas.

Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis,

Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus.

Vnica gens hominum celsum leuat altius cacumen 10

Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.

Haec nisi terrenus male desipis, admonet figura,

Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,

In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum

Inferior sidat mens corpore celsius leuata. 15

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 245 / 252 题