Quod si in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum
forinsecus obiectae qualitates animique agentis uigorem passio corporis
antecedat quae in se actum mentis prouocet excitetque interim quiescentes
intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non
passione insignitur, sed ex sua ui subiectam corpori iudicat passionem,
quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in
discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis
expediunt? Hac itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac
differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis
cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit quales sunt conchae
maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur, imaginatio uero mobilibus
beluis quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur affectus,
ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini. Quo
fit ut ea notitia ceteris praestet quae suapte natura non modo proprium sed
ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit. Quid igitur, si
ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil esse illud
uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim sensibile uel
imaginabile est, id uniuersum esse non posse; aut igitur rationis uerum
esse iudicium nec quidquam esse sensibile, aut quoniam sibi notum sit plura
sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis
quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret.
Ad haec, si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod
imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad
uniuersitatis cognitionem adspirare non posse, quoniam eorum notio
corporales figuras non possit excedere, de rerum uero cognitione firmiori
potius perfectiorique iudicio esse credendum, in huiusmodi igitur lite nos
quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest nonne
rationis potius causam probaremus? Simile est quod humana ratio diuinam
intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita
disseris: Si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus, ea
certo euentura praesciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est
praescientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex
necessitate proueniat. Si igitur uti rationis participes sumus ita diuinae
iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi
cedere oportere iudicauimus, sic diuinae sese menti humanam submittere
rationem iustissimum censeremus. Quare in illius summae intellegentiae
cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio uidebit quod in se non
potest intueri, id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non
habent, certa tamen uideat ac definita praenotio neque id sit opinio sed
summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.