IV.

Tum illa: "Vetus," inquit, "haec est de prouidentia querela Marcoque

Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res

diu prorsus multumque quaesita, sed haud quaquam ab ullo uestrum hactenus

satis diligenter ac firmiter expedita. Cuius caliginis causa est, quod

humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non

potest admoueri, quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus

relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si

prius ea quibus moueris expendero. Quaero enim, cur illam soluentium

rationem minus efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris

rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii

libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis

trahis, nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt? Si igitur

praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo

ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur

euentum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus

nullam esse praescientiam. Num igitur quantum ad hoc attinet, quae ex

arbitrio eueniunt ad necessitatem cogantur?" "Minime." "Statuamus iterum

esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit ut opinor eadem

uoluntatis integra atque absoluta libertas.

Sed praescientia, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est,

signum tamen est necessario ea esse uentura. Hoc igitur modo, etiam si

praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne

etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat.

Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut

praenotionem signum esse huius necessitatis appareat. Alioquin si haec

nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam

uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis

extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse

ducendam. Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse

prouidentur? Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non

esse euentura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant,

nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse; quod hinc facile

perpendas licebit. Plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea

quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae

atque ad hunc modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita fieri

necessitas ulla compellit?" "Minime. Frustra enim esset artis effectus, si

omnia coacta mouerentur." "Quae igitur cum fiunt carent exsistendi

necessitate, eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. Quare

sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam

illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt, prius

quam fierent, euentura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos

habent euentus. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt,

ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis

importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quae necessarios

exitus non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim uidentur

putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime

praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum; quod si quae

incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem

non scientiae ueritatem. Aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab

integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius erroris causa est, quod

omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci

aestimat quae sciuntur; quod totum contra est Omne enim quod cognoscitur

non secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur

facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem

aliter uisus aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens totum simul iactis

radiis intuetur; hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus

ambitum rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter

sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur.

Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio uero solam

sine materia iudicat figuram. Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque

ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit.

Intellegentiae uero celsior oculus exsistit; supergressa namque

uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie

contuetur.

In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis

amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit.

Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species

imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam, sed intellegentia

quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat,

sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat,

comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et

materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec

sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta

prospiciens. Ratio quoque cum quid uniuersale respicit, nec imaginatione

nec sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit. Haec est enim

quae conceptionis suae uniuersale ita definiuit: homo est animal bipes

rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque

esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione uel sensu sed in

rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus

uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente

sensibilia quaeque conlustrat non sensibili sed imaginaria ratione

iudicandi. Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate

quam eorum quae cognoscuntur utantur? Neque id iniuria; nam cum omne

iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non

ex aliena sed ex propria potestate perficiat.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 239 / 252 题