Tum ego: "En," inquam, "difficiliore rursus ambiguitate confundor."
"Quaenam," inquit, "ista est? Iam enim quibus perturbere coniecto."
"Nimium," inquam, "aduersari ac repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum
et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque
falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse
praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia
uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel
factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam
nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prouisae
sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio
potius incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo
rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere.
Aiunt enim non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum
esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id
diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in
contrariam relabi partem, neque enim necesse esse contingere quae
prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri--quasi uero quae
cuius rei causa sit praescientiane futurorum necessitatis an futurorum
necessitas prouidentiae laboretur, ac non illud demonstrare nitamur, quoquo
modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse euentum praescitarum
rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non
uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere
coniectat ueram esse necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam
uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur
necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed
non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est
quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte
procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si
idcirco quoniam futura sunt, prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur
eueniunt, nihilo minus tamen ab deo uel uentura prouideri uel prouisa
necesse est euenire,[171] quod ad perimendam arbitrii libertatem solum
satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae
temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud
arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere, quam putare
quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec sicuti
cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum noui,
id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut euentus praescitae rei
nequeat euitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet
existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae
ueritate longe diuersa. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac
necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? Sicut
enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur
esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio
scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese
habere scientia comprehendit. Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta
futura praenoscit? Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non
euenire possibile est, fallitur; quod non sentire modo nefas est, sed etiam
uoce proferre. At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque
uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia quae
nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo
ridiculo Tiresiae?
Quidquid dicam, aut erit aut non.
Quid etiam diuina prouidentia humana opinione praestiterit; si uti homines
incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum
omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est
euentus quae futura firmiter ille praescierit. Quare nulla est humanis
consiliis actionibusque libertas quas diuina mens sine falsitatis errore
cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel
recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim
bonis malisque praemia poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac
uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc
aequissimum iudicatur uel puniri improbos uel remunerari probos quos ad
alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa necessitas.
Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius
mixta atque indiscreta confusio. Quoque nihil sceleratius excogitari
potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis
liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur
auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid
enim uel speret quisque uel etiam deprecetur, quando optanda omnia series
indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque
commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis
pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus est
quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius
quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta
futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo
illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit
humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo
fonte fatiscere.
[171] euenire prouisa _codd. meliores._