II.

[Greek: Pant' ephoran kai pant' epakouein][168]

Puro clarum lumine Phoebum

Melliflui canit oris Homerus:

Qui tamen intima uiscera terrae

Non ualet aut pelagi radiorum 5

Infirma perrumpere luce.

Haud sic magni conditor orbis;

Huic ex alto cuncta tuenti

Nulla terrae mole resistunt,

Non nox atris nubibus obstat. 10

Quae sint, quae fuerint ueniantque

Vno mentis cernit in ictu;

Quem, quia respicit omnia solus,

Verum possis dicere solem."

[168] disponit [Greek: Pant' ephoron kai pant' epakogon] _sic Peiper et

similiter editores priores. Versum in rectum locum Engelbrecht restituit,

quam quidem emendationem noster interpres uidetur praesensisse._

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 233 / 252 题