II.

"Animaduerto," inquam, "idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in hac

haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos

quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?" "Est," inquit,

"neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit

arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo

quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit. Quod uero

quis optandum esse iudicat petit; refugit uero quod aestimat esse

fugiendum. Quare quibus in ipsis inest ratio, inest etiam uolendi

nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. Nam

supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta

uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas

liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione

conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum

terrenis artubus colligantur. Extrema uero est seruitus, cum uitiis deditae

rationis propriae possessione ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce

ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube

caligant, perniciosis turbantur affectibus quibus accedendo consentiendoque

quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria

libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens

prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata

disponit.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 231 / 252 题