VII.

Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur?" "Quidnam?"

inquam. "Omnem," inquit, "bonam prorsus esse fortunam." "Et qui id,"

inquam, "fieri potest?" "Attende," inquit. "Cum omnis fortuna uel iucunda

uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue

improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel

utilem." "Nimis quidem," inquam, "uera ratio et si quam paulo ante docuisti

prouidentiam fatumue considerem, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam si

placet inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus." "Qui?"

inquit. "Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam

malam esse fortunam." "Visne igitur," inquit, "paulisper uulgi sermonibus

accedamus, ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur?" "Vt

placet," inquam. "Nonne igitur bonum censes esse quod prodest?" "Ita est,"

inquam, "Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest?" "Fateor," inquam.

"Bona igitur?" "Quidni?" "Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi

contra aspera bellum gerunt, uel a uitiis declinantes uirtutis iter

arripiunt." "Negare," inquam, "nequeo." "Quid uero iucunda, quae in

praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit?" "Nequaquam;

uerum uti est ita quoque esse optimam censet." "Quid reliqua, quae cum sit

aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat?" "Immo

omnium," inquam, "quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam." "Vide

igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile

confecerimus." "Quid?" inquam. "Ex his enim," ait, "quae concessa sunt,

euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in

adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero

manentibus omnem pessimam esse fortunam." "Hoc," inquam, "uerum est,

tametsi nemo audeat confiteri." "Quare," inquit, "ita uir sapiens moleste

ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem

non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus; utrique enim,

huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae,

difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur quod suis uiribus

nitens non superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis

diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum omni

fortuna nimis[161] acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut iucunda

corrumpat. Firmis medium uiribus occupate! Quidquid aut infra subsistit aut

ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium

laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis;

omnis enim quae uidetur aspera nisi aut exercet aut corrigit punit.

[161] animis _codd. meliores._

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 217 / 252 题