VI

"Ita est," inquam; "sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere

uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas.

quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras." Tum illa paulisper

arridens: "Ad rem me," inquit, "omnium quaesitu maximam uocas, cui uix

exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione

succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant, nec ullus

fuerit modus, nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coerceat. In hac enim

de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de

cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet,

quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse

quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti

tamen aliquid delibare[156] conabimur. Quod si te musici carminis

oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem, dum

nexas sibi ordine contexo rationes." "Vt libet," inquam. Tunc uelut ab alio

orsa principio ita disseruit: "Omnium generatio rerum cunctusque mutabilium

naturarum progressus et quidquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem,

formas ex diuinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae simplicitatis

arce composita multiplicem rebus regendis modum statuit. Qui modus cum in

ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur;

cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus

appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit, si quis utriusque uim

mente conspexerit. Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo

omnium principe constituta quae cuncta disponit; fatum uero inhaerens rebus

mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus.

Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita

complectitur; fatum uero singula digerit in motum locis formis ac

temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae

mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta

atque explicata temporibus fatum uocetur. Quae licet diuersa sint, alterum

tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate

procedit. Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet

operis effectum, et quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per

temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter

stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit

multipliciter ac temporaliter administrat. Siue igitur famulantibus

quibusdam prouidentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu

tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica

uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus

fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque

gerendarum formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina

simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque ordinem temporalem. Quo

fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint cui ipsum

etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati

seriem superent. Ea uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter

fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Nam ut orbium circa eundem

cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis

accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem

uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti

media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid

uero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique

ac diffluere cessat, simili ratione quod longius a prima mente discedit

maioribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto

illum rerum cardinem uicinius petit. Quod si supernae mentis haeserit

firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti

est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad

aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series

mobilis ad prouidentiae stabilem simplicitatem. Ea series caelum ac sidera

mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat;

eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat

progressus. Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum

conexione constringit, quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur

exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime

reguntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum

ordinem promat. Hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras

propria incommutabilitate coerceat. Quo fit ut tametsi uobis hunc ordinem

minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo

minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. Nihil est enim

quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime

demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de

summi boni cardine proficiscens a suo quoquam deflectat exordio.

Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum

aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num

igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosue

censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum

iudicia depugnant, et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur.

Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur

potent intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus dici solet,

animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus

his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam

lenibus quidam uero acribus adiuuentur? At hoc medicus, qui sanitatis

ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.

Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas? Quid aegritudo

quam uitia? Quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam

rector ac medicator mentium deus? Qui cum ex alta prouidentiae specula

respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit

accommodat. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab

sciente geritur quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quae ratio ualet

humana de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et

aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur; et

uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster

Lucanus admonuit. Hic igitur quidquid citra spem uideas geri, rebus quidem

rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio. Sed sit aliquis ita

bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter et humanum consentiat, sed

est animi uiribus infirmus; cui si quid eueniat aduersi, desinet colere

forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque

sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non

conuenit laborare patiatur. Est alius cunctis uirtutibus absolutus

sanctusque ac deo proximus; hunc contingi quibuslibet aduersis nefas

prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam

ut quidam me quoque excellentior:

[Greek: Andros dae ierou demas aitheres oikodomaesan.]

Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans

retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate

distribuit; quosdam remordet ne longa felicitate luxurient, alios

duris[157] agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione

confirment. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo

despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit.

Nonnulli uenerandum saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt: quidam

suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse

uirtutem. Quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere

uidentur fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc

tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis; ac de tristibus

quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem

supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus inuehuntur

emendant; laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huiusmodi

felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. In qua

re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps

atque inportuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei

familiaris inopia; huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio

medetur. Hic foedatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna sua

comparans, forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est, sit tristis

amissio. Mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere; nequitiam

derelinquit. Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas;

quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa

supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter

se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus

conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae cum gesserint

non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe summa illa prouidentia protulit

insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a

pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis

frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola est

enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo

alicuius boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut

quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen

ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae liceat temeritati.

[Greek: Argaleon de me tauta theon hos pant agoreuein.]

Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae machinas uel ingenio

comprehendere uel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod

naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat,

dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne

de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo

fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam

spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam dudum et

pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam

carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo refectus firmior

in ulteriora contendas.

[156] deliberare _codd._; delibare _coni._ Pulmannus.

[157] _Fortasse_ sinit _post_ duris _addendum est_.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 213 / 252 题