III.

Vela Neritii ducis

Et uagas pelago rates

Eurus appulit insulae,

Pulchra qua residens dea

Solis edita semine 5

Miscet hospitibus nouis

Tacta carmine pocula.

Quos ut in uarios modos

Vertit herbipotens manus,

Hunc apri facies tegit, 10

Ille Marmaricus leo

Dente crescit et unguibus.

Hic lupis nuper additus,

Flere dum parat, ululat.

Ille tigris ut Indica 15

Tecta mitis obambulat.

Sed licet uariis malis

Numen Arcadis alitis

Obsitum miserans ducem

Peste soluerit hospitis, 20

Iam tamen mala remiges

Ore pocula traxerant,

Iam sues Cerealia

Glande pabula uerterant

Et nihil manet integrum 25

Voce corpore perditis.

Sola mens stabilis super

Monstra quae patitur gemit.

O leuem nimium manum

Nec potentia gramina, 30

Membra quae ualeant licet,

Corda uertere non ualent!

Intus est hominum uigor

Arce conditus abdita.

Haec uenena potentius 35

Detrahunt hominem sibi

Dira quae penitus meant

Nec nocentia corpori

Mentis uulnere saeuiunt."

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 203 / 252 题