Videsne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce
resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia numquam sua
sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae geruntur illud propter quod
unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri
potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona.
Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur
ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune
propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari neque enim bonus ultra
iure uocabitur qui careat bono; quare probos mores sua praemia non
relinquunt. Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non
decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena
decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc
uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id
sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse
desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur quoniam bonum esse
creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii?
Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius quod paulo
ante praecipuum dedi ac sic collige: cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos
omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos
esse conuenit. Est igitur praemium bonorum quod nullus. deterat dies,
nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum
ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat.
Nam cum bonum malumque item poenae atque praemium aduersa fronte
dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali
poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit
praemium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis
afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi
aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri quos omnium
malorum extrema nequitia non affecit modo uerum etiam uehementer infecit?
Vide autem ex aduersa parte bonorum, quae improbos poena comitetur. Omne
namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti,
cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc
igitur modo quidquid a bono deficit esse desistit; quo fit ut mali desinant
esse quod fuerant, sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua
species ostentat. Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam.
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est
ut quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat
improbitas. Euenit igitur, ut quem transformatum uitiis uideas hominem
aestimare non possis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor?
Lupi similem dixeris. Ferox atque inquies linguam litigiis exercet? Cani
comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis
exaequetur. Irae intemperans fremit? Leonis animum gestare credatur.
Pauidus ac fugax non metuenda formidat? Ceruis similis habeatur. Segnis ac
stupidus torpit? Asinum uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat?
Nihil auibus differt. Foedis inmundisque libidinibus immergitur? Sordidae
suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse
desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in
beluam.