Tum ego: "Papae," inquam, "ut magna promittis! Nec dubito quin possis
efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris." "Primum igitur," inquit,
"bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos
agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum
bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet
inbecillitas mali; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est.
Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam
nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet
ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat.
Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at
si potestas absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci
uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse
ualentiam dubitare non possis." "Perspicuum est," inquam, "nec ullo modo
negari potest." "Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam
potuisse dubitabis?" "Minime." "Quod uero quisque potest, in eo ualidus,
quod uero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est." "Fateor,"
inquam. "Meministine igitur," inquit, "superioribus rationibus esse
collectum intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur
ad beatitudinem festinare?" "Memini," inquam, "illud quoque esse
demonstratum." "Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo,
cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?" "Minime," inquam,
"recordor, quoniam id memoriae fixum teneo." "Omnes igitur homines boni
pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur?" "Ita,"
inquam, "consequens est." "Sed certum est adeptione boni bonos fieri."
"Certum." "Adipiscuntur igitur boni quod appetunt?" "Sic uidetur." "Mali
uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent." "Ita
est." "Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi
uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sunt
imbecillos?" "Quisquis," inquam, "dubitat, nec rerum naturam nec
consequentiam potest considerare rationum." "Rursus," inquit, "si duo sint
quibus idem secundum naturam propositum sit eorumque unus naturali officio
id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime
administrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat
propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse
decernis?" "Etsi coniecto," inquam, "quid uelis, planius tamen audire
desidero." "Ambulandi," inquit, "motum secundum naturam esse hominibus num
negabis?" "Minime," inquam. "Eiusque rei pedum officium esse naturale num
dubitas?" "Ne hoc quidem," inquam. "Si quis igitur pedibus incedere ualens
ambulet aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens
ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest?" "Contexe,"
inquam, "cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat
ualentior sit, nullus ambigat." "Sed summum bonum, quod aeque malis
bonisque propositum, boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali
uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non
est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas?" "Minime,"
inquam, "nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim,
bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecillos."
"Recte," inquit, "praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est
erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum
promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes. Vide enim quanta
uitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad hoc quidem peruenire queunt
ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio. Et quid si hoc tam
magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? Considera
uero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut
ludicra praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa
ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit
effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum uires
eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire
potuisset, quo nihil ulterius peruium iaceret incessui, ambulandi
potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra
est apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit quod huic
obiacet, ut idem scelesti, idem uiribus omnibus uideantur esse deserti. Cur
enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum? Sed quid
eneruatius ignorantiae caecitate? An sectanda nouerunt? Sed transuersos eos
libido praecipitat. Sic quoque intemperantia fragiles qui obluctari uitio
nequeunt. An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed
hoc modo non solum potentes esse sed omnino esse desinunt. Nam qui communem
omnium quae sunt finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt. Quod
quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt,
eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos
malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego.
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare
non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute
nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod
uero ab hac deficit, esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit.
'Sed possunt,' inquies, 'mali.' Ne ego quidem negauerim, sed haec eorum
potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala
quae minime ualerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae
possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante
collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse
improbos liquet." "Perspicuum est." "Atque ut intellegas quaenam sit huius
potentiae uis, summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus."
"Ita est," inquam. "Sed idem," inquit, "facere malum nequit." "Minime."
"Est igitur," inquit, "aliquis qui omnia posse homines putet?" "Nisi quis
insaniat, nemo." "Atqui idem possunt mala." "Vtinam quidem," inquam, "non
possent." "Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero
queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt minus posse
manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam
omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen
ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest;
expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur
malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem
potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam
Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse
sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent
explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id
bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam
ad beatitudinem probra non ueniunt.