"Assentior," inquam, "cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant."
Tum illa, "Quanti," inquit, "aestimabis, si bonum ipsum quid sit
agnoueris?" "Infinito," inquam, "si quidem mihi pariter deum quoque qui
bonum est continget agnoscere." "Atqui hoc uerissima," inquit, "ratione
patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt." "Manebunt."
"Nonne," inquit, "monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera
perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent cumque alteri
abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse? Tum autem
uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur,
ut quae sufficientia est, eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque
iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter
expetenda numerentur?" "Demonstratum," inquam, "nec dubitari ullo modo
potest." "Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse
coeperint, bona fiunt; nonne haec ut bona sint, unitatis fieri adeptione
contingit?" "Ita," inquam, "uidetur." "Sed omne quod bonum est boni
participatione bonum esse concedis an minime?" "Ita est." "Oportet igitur
idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia
est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus." "Negare," inquam,
"nequeo." "Nostine igitur," inquit, "omne quod est tam diu manere atque
subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque
unum destiterit?" "Quonam modo?" "Vt in animalibus," inquit, "cum in unum
coeunt ac permanent anima corpusque, id animal uocatur; cum uero haec
unitas utriusque separatione dissoluitur, interire nec iam esse animal
liquet. Ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione
permanet, humana uisitur species; at si distributae segregataeque partes
corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. Eoque modo
percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum
est, cum uero unum esse desinit, interire." "Consideranti," inquam, "mihi
plura minime aliud uidetur." "Estne igitur," inquit, "quod in quantum
naturaliter agat relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum
corruptionemque desideret?" "Si animalia," inquam, "considerem quae habent
aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra
cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent.
Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat.
Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus
prorsus dubito."
"Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores
intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi quantum earum
natura queat cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem
campis aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent,
aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca
transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura quod conuenit et ne,
dum manere possunt, intereant, elaborat. Quid quod omnes uelut in terras
ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque
diffundunt? Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore
semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem
cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
Iam uero quanta est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato
propagentur! Quae omnia non modo ad tempus manendi uerum generatim quoque
quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? Ea
etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili
ratione desiderant? Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras
uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque
conueniunt? Porro autem quod cuique consentaneum est, id unumquodque
conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. Iam uero quae dura sunt
ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissoluantur
resistunt. Quae uero liquentia ut aer atque aqua, facile quidem
diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa
relabuntur, ignis uero omnem refugit sectionem. Neque nunc nos de
uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione
tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus,
quod in somno spiritum ducimus nescientes; nam ne in animalibus quidem
manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. Nam
saepe mortem cogentibus causis quam natura reformidat uoluntas amplectitur,
contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas gignendi opus,
quod natura semper appetit, interdum coercet uoluntas. Adeo haec sui
caritas non ex animali motione sed ex naturali intentione procedit. Dedit
enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut
quoad possunt naturaliter manere desiderent; quare nihil est quod ullo modo
queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam
permanendi, deuitare perniciem."
"Confiteor," inquam, "nunc me indubitato cernere quae dudum incerta
uidebantur." "Quod autem," inquit, "subsistere ac permanere petit, id unum
esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit." "Verum
est," inquam. "Omnia igitur," inquit, "unum desiderant." Consensi. "Sed
unum id ipsum monstrauimus esse quod bonum." "Ita quidem." "Cuncta igitur
bonum petunt, quod quidem ita describas licet: ipsum bonum esse quod
desideretur ab omnibus." "Nihil," inquam, "uerius excogitari potest. Nam
uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine
rectore fluitabunt, aut si quid est ad quod uniuersa festinent, id erit
omnium summum bonorum." Et illa: "Nimium," inquit, "o alumne laetor, ipsam
enim mediae ueritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi quod
ignorare te paulo ante dicebas." "Quid?" inquam. "Quis esset," inquit,
"rerum omnium finis. Is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus,
quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse
fateamur.