Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti,
nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit.
In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum quale
paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei
subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat
sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim quod
inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse
perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse
uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim
perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne
fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum
coepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema
atque effeta dilabitur. Quod si, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam
boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non
potest dubitari." "Firmissime," inquam, "uerissimeque conclusum est." "Quo
uero," inquit, "habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem bonum
esse communis humanorum conceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius
excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? Ita uero
bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse
conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit
enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius
atque antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora
esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est
summum deum summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum
ueram esse beatitudinem constituimus; ueram igitur beatitudinem in summo
deo sitam esse necesse est." "Accipio," inquam, "nec est quod contradici
ullo modo queat." "Sed quaeso," inquit, "te uide quam id sancte atque
inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse
plenissimum." "Quonam," inquam, "modo?" "Ne hunc rerum omnium patrem illud
summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita
naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis
diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes,
praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed
hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si
natura quidem inest, sed est ratione diuersum, cum de rerum principe
loquamur deo, fingat qui potest: quis haec diuersa coniunxerit? Postremo
quod a qualibet re diuersum est, id non est illud a quo intellegitur esse
diuersum. Quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum
non est--quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse praestantius.
Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere,
quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum
uerissima ratione concluserim." "Rectissime," inquam. "Sed summum bonum
beatitudinem esse concessum est." "Ita est," inquam. "Igitur," inquit,
"deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri." "Nec propositis,"
inquam, "prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse
perspicio."
"Respice," inquit, "an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa
bona quae a se diuersa sint esse non possunt. Etenim quae discrepant bona,
non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse
perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit, id
summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quae summa sunt bona ea
possunt esse diuersa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse
collegimus; quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa
diuinitas." "Nihil," inquam, "nec reapse uerius[135] nec ratiocinatione
firmius nec deo dignius concludi potest." "Super haec," inquit, "igitur
ueluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre quae
porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi ueluti corollarium dabo. Nam
quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa
diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est: sed uti
iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem
adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus,
sed natura quidem unus; participatione uero nihil prohibet esse quam
plurimos." "Et pulchrum," inquam, "hoc atque pretiosum, siue porisma siue
corollarium uocari mauis." "Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his
annectendum esse ratio persuadet." "Quid?" inquam.
"Cum multa," inquit, "beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia unum
ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit eorum
aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera
referantur?" "Vellem," inquam, "id ipsarum rerum commemoratione
patefaceres." "Nonne," inquit, "beatitudinem bonum esse censemus?" "Ac
summum quidem," inquam. "Addas," inquit, "hoc omnibus licet. Nam eadem
sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas
ac uoluptas beatitudo esse iudicatur. Quid igitur? Haecine omnia
bonum--sufficientia potentia ceteraque--ueluti quaedam beatitudinis membra
sunt an ad bonum ueluti ad uerticem cuncta referuntur?" "Intellego,"
inquam, "quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero."
"Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra
forent, a se quoque inuicem discreparent. Haec est enim partium natura ut
unum corpus diuersa componant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt;
minime igitur membra sunt. Alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse
coniuncta--quod fieri nequit." "Id quidem," inquam, "dubium non est, sed
id quod restat exspecto." "Ad bonum uero cetera referri palam est. Idcirco
enim sufficientia petitur quoniam bonum esse iudicatur, idcirco potentia
quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia, claritudine,
iucunditate coniectare licet. Omnium igitur expetendorum summa atque causa
bonum est. Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum,
id expeti nullo modo potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt,
tamen si esse uideantur, quasi uere bona sint appetuntur. Quo fit uti
summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur.
Cuius uero causa quid expetitur, id maxime uidetur optari, ueluti si
salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat
quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa
potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera
optantur, beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur
beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque
eandem esse substantiam." "Nihil uideo cur dissentire quispiam possit."
"Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus." "Ita,"
inquam. "Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam
alio sitam esse substantiam.
[135] reapse uerius _Schepss_: re ab seuerius _uel_ re ipsa uerius _codd.
opt._