IX.

"Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit, quam si

perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare." "Atqui

uideo," inquam, "nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec

reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluptatibus

posse contingere." "An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti?" "Tenui

quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere

malim."

"Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura,

id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque

traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?" "Minime,"

inquam. "Recte tu quidem. Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris

ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno." "Ita est,"

inquam. "Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura." "Sic

uidetur." "Quod uero huiusmodi sit, spernendumne esse censes an contra

rerum omnium ueneratione dignissimum?" "At hoc," inquam, "ne dubitari

quidem potest." "Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut

haec tria unum esse iudicemus." "Addamus, si quidem uera uolumus

confiteri."

"Quid uero," inquit, "obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni

celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod

potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere

claritudine quam sibi praestare non possit atque ob id aliqua ex parte

uideatur abiectius." "Non possum," inquam, "quin hoc uti est ita etiam

celeberrimum esse confitear." "Consequens igitur est ut claritudinem

superioribus tribus nihil differre fateamur." "Consequitur," inquam. "Quod

igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit

clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?" "Sed

unde huic," inquam, "tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum;

quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est

confiteri." "Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae,

potentiae, claritudinis, reuerentiae, iucunditatis nomina quidem esse

diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam." "Necesse est," inquam.

"Hoc igitur quod est unum simplexque natura, prauitas humana dispertit et

dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem quae

nulla est nec ipsam quam minime affectat assequitur." "Quonam," inquam,

"modo?" "Qui diuitias," inquit, "petit penuriae fuga, de potentia nihil

laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque

subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne

sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia

pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui uero solum posse

desiderat, profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem

gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant uides.

Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque

haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat.

Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet. Nam cum

unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris

petit, ne illud quidem quod desiderat apprehendit." "Quid igitur?" inquam.

"Si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam quidem ille beatitudinis

uelit. Sed num in his eam reperiet, quae demonstrauimus id quod pollicentur

non posse conferre?" "Minime," inquam. "In his igitur quae singula quaedam

expetendorum praestare creduntur, beatitudo nullo modo uestiganda est."

"Fateor," inquam, "et hoc nihil dici uerius potest." "Habes igitur,"

inquit, "et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum

mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis." "Atqui

haec," inquam, "uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti,

dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor ea uera est et perfecta

felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque

perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum,

quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest hanc esse plenam

beatitudinem sine ambiguitate cognosco." "O te alumne hac opinione felicem,

si quidem hoc," inquit, "adieceris...." "Quidnam?" inquam. "Essene aliquid

in his mortalibus caducisque rebus putas quod huiusmodi statum possit

afferre?" "Minime," inquam, "puto idque a te, nihil ut amplius desideretur,

ostensum est." "Haec igitur uel imagines ueri boni uel inperfecta quaedam

bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre

non possunt." "Assentior," inquam. "Quoniam igitur agnouisti quae uera illa

sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc

petere possis agnoscas." "Id quidem," inquam, "iam dudum uehementer

exspecto." "Sed cum, ut in Timaeo[131] Platoni," inquit, "nostro placet, in

minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc

faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur?"

"Inuocandum," inquam, "rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite

fundatur exordium." "Recte," inquit, ac simul ita modulata est.

[131] uti Timaeo _codd. optimi._

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 170 / 252 题