V.

An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando

eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum uetustas,

plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint. O

praeclara potentia quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax

inuenitur! Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si

qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet? Sed quamuis late

humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum

quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac

inpotentia subintrat quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus

inesse necesse est miseriae portionem. Expertus sortis suae periculorum

tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit.

Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus expellere, quae

formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed

nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem uideas

uelle quod non possit efficere? Potentem censes qui satellite latus ambit,

qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur, in

seruientium manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram,

cum regna ipsa tantae inbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia

potestas saepe incolumis saepe autem lapsa prosternit. Nero Senecam

familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium.

Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit.

Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam

suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros

moles ipsa trahit, neuter quod uoluit effecit. Quae est igitur ista

potentia quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et

cum deponere cupias uitare non possis? An praesidio sunt amici quos non

uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium

faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris

inimicus?

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 154 / 252 题