Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic
coepit: "Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet,
diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur
peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare
queat. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona
continens, cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur
extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum
bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso tramite
mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum ueri boni
naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit. Quorum
quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes ut diuitiis
affluant elaborant; alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione
iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur. Sunt qui
summum bonum in summa potentia esse constituant; hi uel regnare ipsi uolunt
uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas
uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare
festinant. Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi
felicissimum putant uoluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines
causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque
desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis
appetunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque
uersatur intentio, ueluti nobilitas fauorque popularis quae uidentur
quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi quae iucunditatis gratia
petuntur; amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna
sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel
delectationis assumitur. Iam uero corporis bona promptum est ut ad
superiora referantur. Robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam,
pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem; quibus
omnibus solam beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque prae ceteris
petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse
definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque
desiderat.
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae--opes,
honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans
Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod
cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia
reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit,
sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur
errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque
perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec
alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit
optimum, id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime. Neque enim
uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium
laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur? Num
imbecillum ac sine uiribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse
praestantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin
omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non
esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam
quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod
habere fruique delectet? Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque
de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod
per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem,
laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est igitur quod tam diuersis studiis
homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet
uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.