VI.

Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram quae uos uerae dignitatis

ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque

ceciderunt, quae flammis Aetnae eructuantibus, quod diluuium tantas strages

dederint? Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod

libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere

cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen

abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in

eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit ut non uirtutibus ex

dignitate sed ex uirtute dignitatibus honor accedat. Quae uero est ista

uestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia,

consideratis quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres

unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto

mouereris cachinno! Quid uero, si corpus spectes, inbecillius homine

reperire queas quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta

quaeque reptantium necat introitus? Quo uero quisquam ius aliquod in

quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor,

possit exserere? Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi

ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? Cum liberum quendam

uirum suppliciis se tyrannus adacturum putaret, ut aduersum se factae

coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in

os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus

materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid autem est quod

in alium facere quisquam[111] possit, quod sustinere ab alio ipse non

possit? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite

fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat,

sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. Vllamne igitur eius hominis

potentiam putas, qui quod ipse in alio potest, ne id in se alter ualeat

efficere non possit? Ad haec si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset

aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim

sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur.

Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam

liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod

quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad

improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam

considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse

conspexerit, et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem. Sic

musica quidem musicos medicina medicos rhetorice rhetores facit. Agit enim

cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur

effectibus et ultro quae sunt auersa depellit. Atqui nec opes inexpletam

restinguere auaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit quem

uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata

improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et

ostentat indignos. Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes

falsis compellare nominibus quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu;

itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure

appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet in qua

nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec

se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.

[111] quisque _codd. optimi_.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 120 / 252 题