III.

His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra

hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis,

proferas oportet. Dabimus dicendi locum." Tum ego: "Speciosa quidem ista

sunt," inquam, "oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum

tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus est.

Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus animum maeror

praegrauat." Et illa: "Ita est," inquit. "Haec enim nondum morbi tui

remedia sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam

sunt. Nam quae in profundum sese penetrent, cum tempestiuum fuerit

admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum uelis, an numerum modumque

tuae felicitatis oblitus es?

Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque

in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis

genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te

felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum

masculae quoque prolis opportunitate praedicauit? Praetereo, libet enim

praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad

singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat. Si quis rerum

mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria

lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter

consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis

alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae

laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum

medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali

largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa

demulcet, dum te ut delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato

commodauerat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te

primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue

consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te

fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt,

non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta

praetereunt. An tu in hanc uitae scaenam nunc primum subitus hospesque

uenisti? Vllamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe

hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides,

ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. Quid

igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 108 / 252 题