II.

Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius

postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam

tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum

dignitatumque mecum possessione contende. Et si cuiusquam mortalium

proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse quae repetis,

sponte concedam.

Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi,

meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore prona

indulgentius educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore

circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet. Habes gratiam uelut usus

alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur

ingemiscis? Nulla tibi a nobis est allata uiolentia. Opes honores ceteraque

talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt; mecum ueniunt, me

abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquereris

nullo modo perdidisses. An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet

caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet

anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis

frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc

procellis ac fluctibus inhorrescere. Nos ad constantiam nostris moribus

alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra uis est, hunc

continuum ludum ludimus; rotam uolubili orbe uersamus, infima summis summa

infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique[102] cum

ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas

meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox

deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? Num

te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias inpendisse

lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu

fortunam felicia regna uertentem? Nonne adulescentulus [Greek: doious

pithous ton men hena kakon ton d'heteron eaon] in Iouis limine iacere

didicisti? Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non

tota discessi? Quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est

sperandi meliora? Tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus

regnum locatus proprio uiuere iure desideres.

[102] utique _Klussmann_; uti _codd._

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 104 / 252 题